- 底本
- Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:5.8.1-5.8.17
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
大流士抵达埃克巴塔那后,因畏惧亚历山大的追击神速而放弃继续逃亡并决意决战,他召集将士发表演讲,激励他们坚守荣誉奋战到底。
Ille iam Ecbatana pervenerat. Caput Mediae urbs haec: nunc tenent Parthi, eaque aestiva agentibus sedes est. Adire deinde Bactra decreverat, sed veritus, ne celeritate Alexandri occuparetur, consilium iterque mutavit.
他已抵达埃克巴塔那。该城是米底亚的首府;如今由帕提亚人据有,是他们度夏时的驻地。他原已决定前往巴克特拉,但由于担心被亚历山大的神速抢占先机,便改变了计划和路线。
Aberat ab eo Alexander stadia MD, sed iam nullum intervallum adversus velocitatem eius satis longum videbatur: itaque proelio magis quam fugae se praeparabat.
亚历山大离他有一千五百斯塔德之遥,但面对他的神速,如今似乎任何距离都显得不够遥远;因此,他做好了迎战而非逃跑的准备。
XXX milia peditum sequebantur, in quibus Graecorum erant mi milia fide vetere erga regem ad ultimum invicta.
跟随他的有三万步兵,其中有四千名希腊人,他们对国王怀有古老而坚贞不渝的忠诚,至死不屈。
Funditorum quoque et sagittariorum manus IIII milia expleverat: praeter hos III milia et CCC equites erant, maxime Bactrianorum.
投石手和弓箭手的人数也达到了四千;此外还有三千三百名骑兵,主要是巴克特里亚人。
Bessus praeerat, Bactrianae regionis praefectus. Cum hoc agmine paulum declinavit via militari iussis praecedere lixis inpedimentorumque custodibus.
巴克特里亚地区的行政官贝苏斯统领着他们。他命令随军仆役和辎重护卫先行出发,自己率领这支队伍稍稍偏离了大道。
Consilio deinde advocato: Si cum ignavis, inquit, et pluris qualemcumque vitam quam honestam mortem aestimantibus1 fortuna me iunxisset, tacerem potius quam frustra verba consumerem.
随后他召集了一次会议,说道: “如果命运将我与懦夫连结在一起,与那些将苟活看得重于光荣赴死的人连结在一起,我宁可保持沉默,也不愿徒耗言辞。
Sed maiore, quam vellem, documento et virtutem vestram et fidem expertus magis etiam coniti debeo, ut dignus talibus amicis sim, quam dubitare, an vestri similes adhuc sitis.
但是,我通过比我所希望看到的还要重大的明证,亲身经历了你们的英勇与忠诚,因此我更应当竭尽全力使自己配得上这样的朋友,而不是去怀疑你们是否仍如往昔般坚贞。
Ex tot milibus, quae sub imperio fuerunt meo, bis me victum, bis fugientem persecuti estis.
在曾经归我统辖的无数民众中,我两次战败、两次逃亡,唯有你们追随着我。
Fides vestra et constantia, ut regem me esse credam, facit. Proditores et transfugae in urbibus meis regnant, non, hercule, quia tanto honore digni habentur, sed ut praemiis eorum vestri sollicitentur animi. Meam fortunam tamen quam victoris maluistis sequi, dignissimi, quibus, si ego non possim, dii pro me gratiam referant.2
正是你们的忠义与坚定,让我相信自己仍是一位君王。叛徒与降卒在我的城池中作威作福,凭赫拉克勒斯起誓,这绝非因为他们被认为配得上这般荣耀,而是为了用他们的赏赐来诱惑你们的心志。然而,你们宁愿追随我的命运,也不愿归附胜者的运气;你们是最值得神明——倘若我无能为力的话——代我予以回报的人。
Et, mehercule, referent. Nulla erit tam surda posteritas, nulla tam ingrata fama, quae non in caelum vos debitis laudibus ferat. Itaque etiam si consilium fugae, a qua multum abhorret animus, agitassem, vestra tamen virtute fretus obviam issem hosti.
凭赫拉克勒斯起誓,神明必定会回报你们。后世绝不会闭目塞听,声名也绝不会如此忘恩负义,以至于不用应得的赞美将你们送上云霄。因此,即使我曾经考虑过逃跑的计划——我的心志本就对逃跑极为厌恶——我也会依仗你们的英勇,挺身迎战敌军。
Quo usque enim in regno exulabo et per fines imperii mei fugiam externum et advenam regem, cum liceat experto belli fortunam aut reparare, quae amisi, aut honesta morte defungi?
我究竟还要在自己的王国里流亡多久?还要在我帝国的疆界内逃避一位外邦异族的国王多久?既然可以通过尝试战争的命运,要么收复我失去的一切,要么以光荣的死亡解脱!
Nisi forte satius est expectare victoris arbitrium et Mazaei et Mithrenis exemplo precarium accipere regnum nationis unius, ut iam malit ille gloriae suae quam irae obsequi.
除非等待胜者的裁决、效仿马宰乌斯和米特雷内斯的先例去接受一个民族的施舍统治反倒更好,假定他如今宁愿遵从自己的荣耀而不愿顺从愤怒。
Nec di siverint, ut hoc decus mei capitis aut demere mihi quisquam audeat aut condonare, nec imperium vivus amittam, idemque erit regni mei, qui spiritus finis.
愿神明不容许任何人胆敢剥夺我头上的这顶冠冕,或是将其作为恩赐留给我;我活着便绝不会丧失帝国,我生命的终点也就是我王权的终点。
Vobis si hic animus, si haec lex, nulli non parta libertas est. Nemo e vobis fastidium Macedonum, nemo vultum superbum ferre cogetur: sua cuique dextera aut ultionem tot malorum pariet aut finem.
你们若有这样的决心,有这样的准则,便人人都能赢得自由。你们当中没有一个人会被迫忍受马其顿人的蔑视,也没有人会不得不面对高傲的脸色:每个人的右手要么为这诸多苦难复仇,要么为其画上句号。
Equidem, quam versabilis fortuna sit, documentum ipse sum nec inmerito mitiores vices eius expecto. Sed si iusta ac pia bella di aversantur, fortibus tamen viris licebit honeste mori.
我自己正是命运何其变幻莫测的明证,我期盼命运带来更温和的转折也并非毫无理由。但即便神明厌弃正义虔敬的战争,勇士们依然能够体面地死去。
Per ego vos decora maiorum,3 qui totius Orientis regna cum memorabili laude tenuerunt, per illos viros, quibus stipendium Macedonia quondam tulit, per tot navium classes in Graeciam missas, per tot tropaea regum oro et obtestor, ut nobilitate vestra gentisque dignos spiritus capiatis, ut eadem constantia animorum, qua praeterita tolerastis, experiamini, quidquid deinde fors tulerit: me certe in perpetuum aut victoria egregia nobilitabit aut ruina.
我凭先祖的荣耀祈求并恳告你们——他们曾以可传诸后世的赞誉统治整个东方的王国;凭那些马其顿曾向其纳贡的勇士们;凭派出远征希腊的如此众多的船队;凭列王的累累战功纪念碑——祈求你们鼓起配得上你们自身以及族邦高贵身份的气魄,以你们忍受过去苦难时的同一坚定心志,去经受随后命运所带来的一切:至于我,无论是一场非凡的胜利,还是一场毁灭,都必定会使我名垂千古。”
- 5.8.6pluris qualemcumque vitam quam honestam mortem aestimantibus
pluris 是表示价值/评价的属格(genitive of value),限定分词 aestimantibus 的宾语 qualemcumque vitam(“把苟活看得重于光荣赴死”),在 Si 引导的反事实条件句中与 cum 构成介词短语。
- 5.8.9dignissimi, quibus, si ego non possim, dii pro me gratiam referant
dignissimi 之后引出关系代词 quibus 引导的从句,搭配虚拟式动词 referant,构成典型的“dignus qui + 虚拟式”结构(“最配得上由神明代为回报的人”)。插入的 si ego non possim 为假设条件从句(“即使我无能为力”)。
- 5.8.16Per ego vos decora maiorum
这是古典拉丁语中恳求与誓愿句型中常见的语序倒装(hyperbaton):主格代词 ego 与恳请的对象 vos 被插入介词 per 及其宾语 decora maiorum 之间。句法上 vos 受后文的 oro et obtestor 支配。
