- 底本
- Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:4.6.1-4.6.14
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
大流士召集军队准备重开战端,亚历山大则在敌情不明的情况下围攻加沙。在出现凶兆并遵从预言家的告诫下令撤退后,守军视迟疑为良机而开城突袭。
Dareus desperata pace, quam per litteras legatosque inpetrari posse crediderat, ad reparandas vires bellumque inpigre renovandum intendit animum.
大流士断绝了和平的念头——他原先曾深信和平可以通过书信与使节求得——转而致力于重整军力并果敢地重开战端。
Duces ergo copiarum Babyloniam convenire, Bessum quoque, Bactrianorum praetorem, quam maximo posset exercitu coacto, descendere ad se iubet.
因此,他命令各路部队的统领前往巴比伦集结,并命令巴克特里亚总督贝苏斯在纠集尽可能庞大的军队后,前来与自己会合。
Sunt autem Bactriani inter illas gentes promptissimi horridis ingeniis multumque a Persarum luxu abhorrentibus: siti haud procul Scytharum bellicosissima gente et rapto vivere adsueta semper in armis erant.
在这些部族中,巴克特里亚人最为勇悍,生性剽悍强横,极度厌弃波斯人的奢靡;他们比邻最骁勇好战且惯于劫掠维生的斯基泰人,因而时刻全副武装。
Sed Bessus suspecta perfidia haud sane aequo animo in secundo se continens gradu regem terrebat: nam cum regnum adfectaret, proditio, qua sola id adsequi poterat,1 timebatur.
然而,贝苏斯怀有令人起疑的奸邪之心,绝不安于屈居副手,这让国王深感忧惧:因为他觊觎王位,而唯有通过叛变他才能实现这一图谋,叛变因而令人担忧。
Ceterum Alexander, quam regionem Dareus petisset, omni cura vestigans tamen explorare non poterat more quodam Persarum arcana regum mira celantium fide:
与此同时,亚历山大虽竭尽全力侦察大流士究竟前往何方,却始终未能查明,这源于波斯人以惊人的忠诚保守君王秘密的某种习俗:
non metus, non spes elicit vocem, qua prodantur occulta. Vetus disciplina regum silentium vitae periculo sanxerat: lingua gravius castigatur quam ullum probrum, nec magnam rem Magi sustineri posse credunt ab eo, cui tacere grave sit, quod homini facillimum voluerit esse natura.2
无论是恐惧还是希望,都不能套出一句泄露机密之言。古代君王的纪律曾以生命之险确立了缄默的不可侵犯:多舌所受的惩罚远重于任何耻辱,而拜火教祭司们亦认为,对于一个将守口如瓶视为沉重负担的人,任何伟业都是无法托付的,尽管大自然本欲使缄默成为人类最轻而易举之事。
Ob hanc causam Alexander omnium, quae apud hostem gererentur, ignarus urbem Gazam obsidebat. Praeerat urbi Betis eximiae in regem suum fidei modicoque praesidio muros ingentis operis tuebatur.
正因如此,亚历山大对敌军中的一切动向毫不知情,正在围攻加沙城。镇守该城的是贝提斯,此人对自己的君王忠心耿耿,仅凭一支为数不多的守军扼守着工程极为宏大的城墙。
Alexander aestimato locorum situ agi cuniculos iussit facili ac levi humo acceptante occultum opus: quippe multam harenam vicinum mare evomit, nec saxa cotesque, quae interpellent specus, obstant.
亚历山大勘察了地形后,下令挖掘地道,松软轻便的土质极易接纳这种地底工程:因为邻近的大海吐出大量泥沙,既无坚石,也无阻断坑道的岩块横加阻拦。
Igitur ab ea parte, quam oppidani conspicere non possent, opus orsus, ut a sensu eius averteret, turres muris admoveri iubet. Sed eadem humus movendis inutilis turribus desidente sabulo agilitatem rotarum morata etiam tabulata turrium perfringebat, multique vulnerabantur inpune, cum idem recipiendis qui admovendis turribus labor eos fatigaret.
于是,他在市镇居民无法望见的方位开工,为了转移守军对地道的注意,又下令将攻城塔推向城墙。然而这同一片土壤却不宜移动攻城塔,因沙土下陷而拖累了车轮的运转,甚至震裂了攻城塔的楼层;许多人白白受伤,因为撤回攻城塔与向前推进耗费同样的劳力,使他们疲惫不堪。
Ergo receptui signo dato postero die muros corona circumdari iussit. Ortoque sole, priusquam admoveret exercitum, opem deum exposcens sacrum patrio more faciebat.
因此,鸣金收兵之后,他下令次日以重重包围圈合围城墙。日出之时,在进军之前,他遵照祖先习俗献祭,祈求神明护佑。
Forte praetervolans corvus glebam, quam unguibus ferebat, subito amisit: quae cum regis capiti incidisset, resoluta defluxit, ipsa autem avis in proxima turre consedit. Inlita erat turris bitumine ac sulphure, in qua alis haerentibus frustra se adlevare conatus a circumstantibus capitur.
碰巧一只飞过的乌鸦突然掉落了它双爪紧抓的泥块:泥块落在国王头上,随即碎裂散落,而那只鸟本身则停落在了邻近的一座高塔上。那座塔上涂有沥青和硫磺,鸟的翅膀粘在上面,徒劳地试图振翅飞起,遂被周围的人俘获。
Digna res visa, de qua vates consuleret: et erat non intactae a superstitione mentis. Ergo Aristander, cui maxima fides habebatur, urbis quidem excidium ait augurio illo portendi: ceterum periculum esse, ne rex vulnus acciperet. Itaque monuit, ne quid eo die inciperet.
此事被认为值得向预言家求问;而亚历山大的心智亦非全无迷信之念。于是,最受信任的阿里斯坦德尔声称,加沙城的毁灭确由这一征兆预示;然而,国王亦有负伤之虞。因此他告诫国王,切勿在当日发起任何行动。
Ille quamquam unam urbem sibi, quo minus securus Aegyptum intraret,3 obstare aegre ferebat, tamen paruit vati signumque receptui dedit. Hinc animus crevit obsessis, egressique porta recedentibus inferunt signa cunctationem hostium suam fore occasionem rati.
亚历山大虽然对仅此一座孤城阻碍自己安稳进入埃及而深感不悦,但还是遵从了预言家的话,下达了撤退信号。被围困的守军见状顿时士气大振,他们冲出城门,向正在撤退的敌军发起进攻,认定敌人的迟疑正是自己的良机。
Sed acrius quam constantius proelium inierunt: quippe ut Macedonum signa circumagi videre, repente sistunt gradum. Iamque ad regem proeliantium clamor pervenerat, cum denuntiati periculi haud sane memor loricam tamen, quam raro induebat, amicis orantibus sumpsit et ad prima signa pervenit.
然而,他们投入战斗虽然凶猛,却缺乏坚韧:原来一见马其顿军的军旗反转调头,他们便猝然止步。此时交战者的呐喊声已传到国王耳中,他虽浑然不顾先前所预警的危险,但还是在友人苦求之下穿上了平日极少穿戴的胸甲,赶赴最前线的军旗所在之处。
- 4.6.4qua sola id adsequi poterat
阴性单数夺格关系代词 qua 表手段,与 sola 连用意为“唯有通过它”,指代先行词 proditio。
- 4.6.6quod homini facillimum voluerit esse natura
关系代词 quod 以处于前文的不定式 tacere(作中性名词处理)为先行词。连接法 voluerit 源于间接引语(Magi credunt...)的从属从句,意为“自然界本欲使之对人而言最为容易之事”。
- 4.6.13quo minus securus Aegyptum intraret
由表防阻的动词 obstare 引导的 quominus 从句(此处分写为 quo minus),构成妨碍句式:“阻碍他平安地进入埃及”。形容词 securus 为与主语(亚历山大)一致的谓语性形容词,起副词作用。
