- 底本
- Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:4.5.1-4.5.22
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
亚历山大拒绝了大流士提出的媾和与联姻请求,宣告对波斯帝国全境的主权;与此同时,罗得岛归降,地峡竞技会上的希腊人遣使致敬,马其顿诸将收复了爱琴海诸岛。
Isdem ferme diebus Darei litterae adlatae sunt tandem ut regi scriptae.1 Petebat, uti filiam suam — Statirae erat nomen — nuptiis Alexander sibi adiungeret: dotem fore omnem regionem inter Hellespontum et Halyn amnem sitam, inde orientem spectantibus terris contentum se fore.
大约在同一时期,大流士的信件送到了,其措辞终于像是写给一位国王的。他请求亚历山大娶其女——其名为斯塔提拉——为妻:赫勒斯滂与哈吕斯河之间的整个区域将作为嫁妆,而他自己则满足于由此向东的土地。
Ne dubitaret, quod offerretur, accipere: numquam diu eodem vestigio stare fortunam, semperque homines, quantamcumque felicitatem habeant, invidiam tamen sentire maiorem.
他劝告亚历山大不要犹豫接受所给予的一切:命运绝不会长久停留在同一足迹上,人们无论享有多么巨大的福运,随之而来的嫉妒却总是更为巨大。
Vereri se, ne avium modo, quas naturalis levitas ageret ad sidera, inani ac puerili mente se efferret: nihil difficilius esse quam in illa aetate tantam capere fortunam.
他担心,亚历山大会像那些因天生轻盈而飞向星空的鸟雀一样,以空虚而稚嫩的心志自我膨胀:在那样的年纪,承载如此巨大的幸运是最为艰难之事。
Multas se adhuc reliquias habere nec semper inter angustias posse deprehendi: transeundum esse Alexandro Euphraten Tigrimque2 et Araxen et Choaspen, magna munimenta regni sui, veniendum in campos, ubi paucitate suorum erubescendum sit, in Mediam, Hyrcaniam, Bactra: et Indos, Oceani accolas, quando aditurum, ne Sogdianos et Arachosios nominem3 ceterasque gentes ad Caucasum et Tanain pertinentes?
自己尚存许多实力,也并非总会被围困于狭道之中:亚历山大必须渡过幼发拉底河、底格里斯河、阿拉克塞斯河与霍阿斯佩斯河,这些皆是其帝国的巨大屏障;他必须进入平原,在那里他将为部众的稀少而羞愧,还必须进入米底亚、希尔卡尼亚与巴克特拉;更遑论索格底亚那人、阿拉霍西亚人以及延伸至高加索和塔奈斯河的其他诸族,亚历山大何时才能企及濒临大洋的印度人?
Senescendum fore tantum terrarum vel sine proelio obeunti. Se vero ad ipsum vocare desineret: namque illius exitio se esse venturum.4
哪怕没有战斗,仅巡行如此广袤的土地就足以让人耗尽余生。因此,亚历山大应当停止召唤他前往,因为他的到来只会带来亚历山大的灭亡。
Alexander iis, qui litteras attulerant, respondit, Dareum sibi aliena promittere et, quod totum amiserit, velle partiri. Doti sibi dari Lydiam, Ionas, Aeolidem, Hellesponti oram, victoriae suae praemia. Leges autem a victoribus dici, accipi a victis: in utro statu ambo essent, si solus ignoraret, quam primum Marte decerneret.5
亚历山大对送信者答复道:大流士是在允诺属于他人的产业,并企图瓜分自己早已全盘丧失之物。吕底亚、爱奥尼亚人、埃奥利斯和赫勒斯滂沿岸——他自身胜利的奖赏——被作为嫁妆给予他。然而,法律由胜者颁布,由败者接受;倘若唯独大流士不知双方处于何等境地,就让他尽快在战场上做出决断。
Seque, cum transiret mare, non Ciliciam aut Lydiam — quippe tanti belli exiguam hanc esse mercedem —, sed Persepolim, caput regni eius, Bactra deinde et Ecbatana ultimique Orientis oram imperio destinasse. Quocumque ille fugere potuisset, ipsum sequi posse: desineret terrere fluminibus, quem sciret maria transisse.
至于他自己,当初渡海之时,他所意图纳入帝国的版图绝非克利基亚或吕底亚——因为这对于如此一场大战而言实乃微不足道的报酬——而是大流士王国的首都波斯波利斯,继而是巴克特拉、埃克巴塔那以及极东之地的边界。无论大流士逃向何方,他都能追击到底;大流士明知他是渡海之人,就休得再用河流来恫吓他。
Reges quidem haec invicem scripserant. Sed Rhodii urbem suam portusque dedebant Alexandro. Ille Ciliciam Socrati tradiderat Philota regioni circa Tyrum iusso praesidere. Syriam, quae Coele appellatur, Andromacho Parmenio tradiderat bello, quod supererat, interfuturus.
两位君王互致了这样的书信。与此同时,罗得岛人将其城市与港口交给了亚历山大。亚历山大将克利基亚托付给苏格拉底,命斐罗塔斯驻守提尔周边地区。打算参与后续战事的帕尔梅尼奥则将被称为柯里叙利亚的地区交由安德罗马库斯掌管。
Rex Hephaestione Phoenices oram classe praetervehi iusso ad urbem Gazam cum omnibus copiis venit.
国王命赫菲斯提昂率舰队沿腓尼基海岸航行,自己则率全部军队开赴加沙城。
Isdem fere diebus sollemne erat ludicrum Isthmiorum, quod conventu totius Graeciae celebratur: in eo concilio Graeci, ut sunt temporaria ingenia,6 decernunt, ut xv legarentur ad regem, qui ob res pro salute ac libertate Graeciae gestas coronam auream donum victoriae ferrent.
大约在同一时期,全希腊聚会庆祝的伊斯特米亚竞技节如期举行;在这次集会上,希腊人正如其惯常的见风使舵之本性,决议派遣十五名使节前往国王处,为他为希腊的安全与自由所立下的功绩献上一顶金冠作为胜利的礼物。
Idem paulo ante incertae famae captaverant auram, ut, quocumque pendentes animos tulisset fortuna, sequerentur.
而就在不久前,正是这些人还在捕风捉影,随时准备跟从命运将他们动摇的心灵引向的任何方向。
Ceterum non ipse modo rex obibat urbes adhuc iugum imperii recusantes, sed praetores quoque ipsius, egregii duces, pleraque invaserant, Calas Paphlagoniam, Antigonus Lycaoniam: Balacrus Hydarne, Darei praetore, superato denuo Miletum cepit, Amphoterus et Hegelochus CLX navium classe insulas inter Achaiam atque Asiam in dicionem Alexandri redegerunt. Tenedo quoque recepta Chium incolis ultro vocantibus statuerant occupare, sed Pharnabazus, Darei praetor, conprehensis, qui res ad Macedones trahebant, rursus Apollonidi et Athenagorae, suarum partium viris, urbem cum modico praesidio militum tradit.
此外,不仅国王本人巡击那些依然拒不接受其帝国统治的城市,他的将领们——皆为卓越的统帅——也侵入了许多地区:卡拉斯征服了帕夫拉戈尼亚,安提柯征服了吕考尼亚;巴拉克鲁斯击败了大流士的将领许达尔涅斯,重新夺回米利都;阿姆福特鲁斯与赫格洛库斯率领一支由一百六十艘船组成的舰队,将阿哈伊亚与亚洲之间的岛屿收归亚历山大统辖。他们收复忒涅多斯岛后,又决意占领希俄斯岛,因为该岛居民主动邀请他们前往。然而,大流士的将领法尔纳巴佐斯逮捕了倾向马其顿的一派,再次将该城连同一支小规模驻军托付给其党羽阿波罗尼德斯和雅典那哥拉斯。
Praefecti Alexandri in obsidione urbis perseverabant non tam suis fisi viribus quam ipsorum, qui obsidebantur, voluntate. Nec fefellit opinio: namque inter et duces militum orta seditio inrumpendi in urbem occasionem dedit, cumque porta effracta cohors Macedonum intrasset, oppidani olim consilio proditionis agitato adgregant se Amphotero et Hegelocho, Persarumque praesidio caeso Pharnabazus cum Apollonide et Athenagora vincti traduntur, XII triremes cum suo milite ac remige, praeter eas XXX inanes et piratici lembi Graecorumque i n milia a Persis mercede conducta. His in supplementum copiarum suarum distributis piratisque supplicio adfectis captivos remiges adiecere classi suae.
亚历山大的指挥官们坚持围攻该城,依仗的并非自身的兵力,而是被围者自身的意愿。这一判断并未落空:士兵与将领之间爆发的内讧提供了攻入城中的良机;当城门被撞开、马其顿的一个步兵大队攻入时,早已策划叛变的市民便与阿姆福特鲁斯及赫格洛库斯汇合,在波斯驻军被歼后,法尔纳巴佐斯与阿波罗尼德斯、雅典那哥拉斯一同被捆绑押送。十二艘配备了士兵和水手的战船被缴获,此外还有三十艘空船、海盗轻捷船,以及波斯人出资雇佣的三千名希腊人。这些人员被分编以充实己方军队,海盗被处决,俘获的水手则被并入自己的舰队。
Forte Aristonicus, Methymnaeorum tyrannus, cum piraticis navibus ignarus omnium, quae apud Chium acta erant, prima vigilia ad portus claustra successit interrogatusque a custodibus, quis esset, Aristonicum ad Pharnabazum venire respondit.
碰巧的是,梅芬纳的僭主阿里斯托尼库斯率领海盗船在第一更时分抵达港口的拦阻门前,对希俄斯岛所发生的一切毫不知情;当被守卫问及身份时,他回答说阿里斯托尼库斯前来拜会法尔纳巴佐斯。
Illi Pharnabazum quidem iam quiescere et non posse tum adiri, ceterum patere socio atque hospiti portum et postero die Pharnabazi copiam fore adfirmant.
守卫们声称法尔纳巴佐斯确已入睡,此刻无法接见,但港口对盟友和宾客是敞开的,次日便可得见法尔纳巴佐斯。
Nec dubitavit Aristonicus primus intrare, secuti sunt ducem piratici lembi, ac, dum adplicant navigia crepidini portus, obicitur a vigilibus claustrum, et, qui proximi excubabant, ab isdem excitantur. Nullo ex iis auso repugnare omnibus catenae iniectae sunt, Amphotero deinde Hegelochoque traduntur.
阿里斯托尼库斯毫不犹豫地率先驶入,海盗船随其首领而入;正当他们将船只靠向港口码头时,守卫们将拦阻门关闭,就近宿卫之人被同一批守卫唤醒。由于他们之中无人敢于反抗,所有人皆被戴上镣铐,随后移交给阿姆福特鲁斯与赫格洛库斯。
Hinc Macedones transiere Mytilenen. Quam Chares Atheniensis nuper occupatam II milium Persarum praesidio tenebat, sed, cum obsidionem tolerare non posset, urbe tradita pactus, ut incolumi abire liceret, Imbrum petit. Deditis Macedones pepercerunt.
马其顿军随后渡海前往米蒂利尼。雅典人查勒斯不久前占领了该城,并由两千名波斯守军把守;但他无法抵挡围困,遂移交城市,在谈妥获准安全撤离的条件后前往因布罗斯岛。马其顿人赦免了投降者。
- 4.5.1tandem ut regi scriptae
由副词 ut 引导的紧缩表达,意为“终于像是写给一位国王那般(写就)”。与此前信函不同,大流士在此信中终于将亚历山大视为对等的君王(rex)来称呼和对待。scriptae 为修饰 litterae 的被动分词。
- 4.5.4transeundum esse Alexandro Euphraten Tigrimque
间接引语中的非人称动形容词结构(transeundum esse),带动作主体与格(Alexandro)。虽然形式上是非人称的,但直接支配宾格补足语(Euphraten Tigrimque 等),相当于主动含义“亚历山大必须渡过……”。后文的 veniendum [esse] 亦为平行的非人称动形容词结构。
- 4.5.5quando aditurum, ne Sogdianos et Arachosios nominem
间接引语中的修辞性疑问句,省略了 esse 的将来不定式 aditurum [esse](省略宾格主语 Alexandrum)表示“何时才能企及……?”(暗示绝无可能)。ne... nominem 是作者(或说话者)插入的目的虚拟语气从句(“更不用提……”)。
- 4.5.6Se vero ad ipsum vocare desineret: namque illius exitio se esse venturum
间接引语中代词指代关系的梳理:desineret 对应直接引语中的命令语气(desine),其逻辑主语为亚历山大,而句首的 Se 指大流士。ad ipsum 指“亚历山大本人”;illius exitio 指“亚历山大的毁灭”;se esse venturum 指“大流士本人将前往”。全句意为:“亚历山大应当停止召唤大流士,因为大流士的到来将导致亚历山大的灭亡。”
- 4.5.7quam primum Marte decerneret
间接引语中表达命令或劝告的未完成虚拟语气(直接引语中对应命令式:quam primum Marte decerne,“尽快在战场上决断”)。Marte 是转喻用法,用战神玛尔斯之名指代“战争、决战”,作方式或手段夺格。
- 4.5.11ut sunt temporaria ingenia
由 ut 引导的插入式分句,意为“正如……之常态”。temporaria ingenia 指“随风摇摆的习性、伺机而动的心性”,评价希腊人随时局变迁而迅速倒向有利一方的摇摆不定。
