← 库尔提斯

亚历山大大帝传

§4.11.1-4.11.22

大流士第三次请和与亚历山大的拒绝

大流士第三次提出和谈条件,割让大片领地并奉上巨额赎金;帕耳墨尼翁建议接受,但亚历山大断然拒绝,宣称唯有决战方能划定两国的疆界。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§4.11.1

​Itaque quamquam frustra pace bis petita omnia in bellum consilia converterat, victus tamen continentia hostis ad novas pacis condiciones ferendas legatos, cognatorum principes, misit: quos Alexander consilio advocato introduci iussit.

因此,大流士虽然曾两次求和无果,已将一切打算转向战争,然而为敌人的自制所感服,他派遣了使节——其宗亲中的首领人物——前去提出新的和谈条件;亚历山大召集了御前会议,下令传唤他们觐见。

§4.11.2

​E quibus maximus natu: Dareum, inquit, ut pacem a te iam hoc tertio peteret, nulla vis subegit, sed iustitia tua et continentia expressit.

使节中年纪最长者说道: “大流士如今第三次向您求和,并非屈服于任何武力,而是您的正义与节制所促成的。

§4.11.3

​Matrem, coniugem, liberos eius, nisi quod sine illo sunt, captos esse non sensimus: pudicitiae earum, quae supersunt, curam haud secus quam parens agens reginas appellas, speciem pristinae fortunae retinere pateris.

关于他的母亲、妻子和孩子们,除却他们身旁没有他以外,我们并未感到他们身陷囹圄。您如父亲一般关照那些幸存女眷的贞洁,称呼她们为王后,准许她们保有昔日境遇的尊荣。

§4.11.4

​Vultum tuum video, qualis Darei fuit, cum dimitteremur ab eo: et ille tamen uxorem, tu hostem luges. Iam in acie stares, nisi cura te sepulturae eius moraretur. Ecquid mirum est, si tam ab amico animo pacem petit? Quid opus est armis, inter quos odia sublata sunt?

我望着您的面容,恰如大流士打发我们离去时的神态:然而他在悼念妻子,您却在悼念敌人。若非为她治丧之事拖延了您,您此刻早已列阵沙场了。他向如此友善的心灵求和,又何足为奇?在仇恨已被消除的双方之间,何须动用刀兵?

§4.11.5

​Antea imperio tuo finem destinabat Halym amnem, qui Lydiam terminat: nunc, quidquid inter Hellespontum et Euphraten est, in dotem filiae offert, quam tibi tradit.

此前他曾将标志着吕底亚疆界的哈里斯河定为您帝国的界限;如今,他愿将赫勒斯滂与幼发拉底河之间的一切土地,作为许配给您的女儿的嫁妆予以奉献。

§4.11.6

​Ochum filium, quem habes, pacis et fidei obsidem retine, matrem et duas virgines filias redde: pro tribus corporibus milia talentum auri precatur accipias.

请扣留身在您处的奥库斯王子作为和平与信义的人质,归还太后与两位未婚的公主:为赎回这三人,他祈求您收下三万塔兰特黄金。

§4.11.7

​Nisi moderationem animi tui notam haberem, non dicerem hoc esse tempus, quo pacem non dare solum, sed etiam occupare deberes.1

若非我深知您心地的克制,我决不会说,此时此刻不仅是您该赐予和平、更是该主动把握和平的时候。

§4.11.8

​Respice, quantum post te reliqueris: intuere, quantum petas. Periculosum est praegrave imperium: difficile est enim continere, quod capere non possis. Videsne, ut navigia, quae modum excedunt, regi nequeant? Nescio, an Dareus ideo tam multa amiserit,2 quia nimiae opes magnae iacturae locum faciunt.

请回头看看您已将多少基业抛在身后,再凝视前方您还想谋求多少疆域。过于沉重的帝国是危险的:因为难以维系自己所无法容纳之物。您难道看不出,尺寸逾常的船只是无法操控的吗?我甚至怀疑,大流士之所以丧失如此之多,正是因为过度的财富往往为巨大的损失提供了空间。

§4.11.9

​Facilius quidem vincere quam tueri: quam, hercule, expeditius manus nostrae rapiunt quam continent! Ipsa mors uxoris Darei admonere te potest, minus iam misericordiae tuae licere, quam licuit.

征服固然比守成更为容易:凭大力神起誓,我们的双手掠夺起来比起守住来是何等迅捷!大流士之妻本人的死亦可提醒您,如今留给您仁慈施展的余地,已不及往日之多了。”

§4.11.10

Alexander legatis excedere tabernaculo iussis, quid placeret, ad consilium refert. Diu nemo, quid sentiret, ausus est dicere incerta regis voluntate:

亚历山大下令使者们退出营帐,将何去何从交由会议讨论。由于国王的意向不明,良久没有人敢于吐露己见。

§4.11.11

​tandem Parmenio antea suasisse ait, ut captivos apud Damascum redimentibus redderet: ingentem pecuniam potuisse redigi ex his, qui multi vincti virorum fortium occuparent manus.

最后帕耳墨尼翁进言道,自己此前曾建议在大马士革将战俘交还给愿意出赎金的人;当时本可以从那些人数众多、身受捆绑却占用勇士们双手的战俘身上收罗巨额资财。

§4.11.12

​Et nunc magnopere censere, ut unam anum et duas puellas, itinerum agminumque inpedimenta, XXX milibus talentum auri permutaret.

而如今他极力主张,应当用一位老妇和两个年轻姑娘——这不过是行军与队列的累赘——来换取三万塔兰特黄金。

§4.11.13

​Opimum regnum occupare posse condicione, non bello, nec quemquam alium inter Histrum et Euphraten possedisse terras ingentiore spatio intervalloque discretas. Macedoniam quoque potius respiceret, quam Bactra et Indos intueretur.3

他认为,凭借协议而非战争即可坐拥富庶的王国,在伊斯特尔河与幼发拉底河之间,从未有人占有过被如此辽阔的空间和距离所分隔的土地。国王也更应回望马其顿,而非一味注视巴克特拉与印度之地。

§4.11.14

​Ingrata oratio regi fuit: itaque ut finem dicendi fecit: Et ego, inquit, pecuniam quam gloriam mallem, si Parmenion essem:4 nunc Alexander de paupertate securus sum et me non mercatorem memini esse, sed regem.

这番陈词令国王十分不快;因此,待帕耳墨尼翁话音一落,亚历山大便说道: “如果我是帕耳墨尼翁,我也宁愿要金钱而不要荣耀。但如今身为亚历山大,我毫不担心贫困,且铭记自己并非商人,而是国王。

§4.11.15

​Nihil quidem habeo venale, sed fortunam meam utique non vendo.

我确实没有什么可供出售,而我的运势更是断然不卖。

§4.11.16

​Captivos si placet reddi, honestius dono dabimus, quam pretio remittemus. Introductis deinde legatis ad hunc modum respondit: Nuntiate Dareo me, quae fecerim clementer et liberaliter, non amicitiae eius tribuisse, sed naturae meae.

若决意归还战俘,我们作为赠礼赐予,远比收受代价予以释放更为体面。” 随后传唤使者入内,国王照此作答: “去回报大流士:我出于宽仁与慷慨所做的一切,并非归因于对他的情谊,而是出于我自己的本性。

§4.11.17

​Bellum cum captivis et feminis gerere non soleo: armatus sit oportet, quem oderim. Quodsi saltem pacem bona fide peteret, deliberarem forsitan, an darem. Verum enimvero, cum modo milites meos litteris ad proditionem, modo amicos ad perniciem meam pecunia sollicitet, ad internecionem mihi persequendus est, non ut iustus hostis, sed ut percussor veneficus. Condiciones vero pacis, quas adfertis, si accepero, victo rem eum faciunt.5

我不习惯与俘虏和妇人交战;我所憎恨的对手应当手持武器。假使他至少是怀着诚意来求和,我也许还会权衡是否应允。然而事实是,他时而以书信煽惑我的将士反叛,时而以金钱买通我的友人图谋害我,我必须将他彻底消灭殆尽,不能把他当作正当的敌人,而要当作刺客与投毒犯来追剿。你们所带来的和平条件,如果我接受了,反倒使他成了胜者。

§4.11.19

​Quae post Euphraten sunt, liberaliter donat. Ubi igitur me adeatis, obliti estis: nempe ultra Euphraten sum. Liberalissimum ergo dotis, quam promittit, terminum castra mea transeunt.

他倒慷慨地赠予幼发拉底河后方的东西。那么你们忘记了是在何处朝见我吗?我分明已经越过幼发拉底河了。因此我的营盘早就越过了他所许诺的嫁妆的最慷慨界限。

§4.11.20

​Hinc me depellite, ut sciam vestrum esse, quo ceditis. Eadem liberalitate dat mihi filiam suam: nempe quam scio alicui servorum eius nupturam.

把我从这里赶出去吧,这样我才能知晓你们所退让的地方确属你们所有。他同样慷慨地将女儿赐予我——而据我所知,她原本注定要嫁给他手下的某个奴仆。

§4.11.21

​Multum vero mihi praestat, si me Mazaeo generum praeponit! Ite, nuntiate regi vestro et, quae amisit, et, quae adhuc habet, praemia esse belli: hoc regente utriusque terminos regni, id quemque habiturum, quod proximae lucis adsignatura fortuna est.

若他把我优先于马扎欧斯选为乘龙快婿,那真是给了我莫大的恩赐!去吧,回报你们的国王:无论是他已丧失的,还是他目前仍保有的,都是战争的战利品;由战争来裁定双方王国的边界,每人将拥有明日之光的命运所分配的东西。”

§4.11.22

​Legati respondent, cum bellum in animo sit, facere eum simpliciter, quod spe pacis non frustraretur. Ipsos petere, ut quam primum dimittantur ad regem: eum quoque bellum parare debere. Dimissi nuntiant adesse certamen.

使节们答复道,既然国王意在决战,没有用和平的希望来虚妄地欺瞒他们,这正是光明磊落之举。他们请求尽快被放行回到国王身边,因为大流士也必须着手备战。被遣散后,他们通报大战已迫在眉睫。

语法注5 条
  1. 4.11.7Nisi moderationem animi tui notam haberem, non dicerem hoc esse tempus, quo pacem non dare solum, sed etiam occupare deberes.

    与现在事实相反的虚拟条件句(条件从句 haberem 与主句 dicerem 均使用未完成过去时虚拟式)。haberem 带谓词性形容词 notam,意为“若非我已知晓……”。定语从句 quo... deberes 亦采用未完成过去时虚拟式,受主句时态的虚拟式引申所支配。

  2. 4.11.8Nescio, an Dareus ideo tam multa amiserit

    由 nescio an(“我不知是否”、“或许正是”)引导的间接疑问句,动词 amiserit 采用完成时虚拟式。在拉丁语惯用法中,nescio an 通常表达一种偏向于肯定的推测(“我倾向于认为大流士正是因此而丧失了如此之多”)。

  3. 4.11.13Macedoniam quoque potius respiceret, quam Bactra et Indos intueretur.

    间接引语(Oratio Obliqua)中表达命令或劝告的结构。直接引语中的命令式(respice)或劝诱虚拟式(respicias)在历史时态引述动词之后,变为未完成过去时虚拟式(respiceret, intueretur)。

  4. 4.11.14si Parmenion essem

    与现在事实相反的虚拟条件从句(未完成过去时虚拟式)。主句动词 mallem 亦为未完成过去时虚拟式,构成了亚历山大著名的反唇相讥:“如果我是帕耳墨尼翁,我也会宁要金钱而非荣耀。”

  5. 4.11.17Condiciones vero pacis, quas adfertis, si accepero, victo rem eum faciunt.

    原文中的分写 victo rem 实为抄本讹误或分词错误,应读作名词单数宾格 victorem(“胜者”)。它与 eum 构成双重宾格结构:“使他成为胜者”。主句动词使用现在时 faciunt 是一种修辞手法,将条件达成(si accepero)时的必然结果当作即成事实来断言。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:4.11.1-4.11.22