- 底本
- Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:4.10.20-4.10.34
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
亚历山大为大流士之妻的猝逝深切悼念并予以隆重礼葬,恪守对其贞洁的尊重;出逃的阉人向大流士禀告了亚历山大的深切哀伤与克制,大流士由此打消了妻子遭辱的疑虑,并向神明祈求若自身命数已尽,愿由亚历山大继为亚细亚之王。
Id ipsum nuntians alius supervenit. Et rex haud secus, quam si parentis mors nuntiata esset, crebros edidit gemitus lacrimisque obortis, qualis Dareus profudisset, in tabernaculum, in quo mater erat Darei defuncto adsidens corpori, venit.
又有一人赶来,通报了同一件事。国王犹如接到了自己母亲的死讯一般,连连发出叹息;他流下大流士本人也会流下的泪水,走进了大流士之母守候在遗体旁的营帐。
Hic vero renovatus est maeror, ut prostratam humi vidit. Recenti malo priorum quoque admonita receperat in gremium adultas virgines, magna quidem mutui doloris solacia, sed quibus ipsa deberet esse solacio.
当他看到她伏倒在地时,悲痛确实在此再度被唤起。由于这起新近的灾祸,她也想起了往日的种种苦难,将成年的少女们搂入怀中——她们诚然是彼此悲痛的巨大安慰,然而她自己本该成为她们的安慰。
In conspectu erat nepos parvulus, ob id ipsum miserabilis, quod nondum sentiebat calamitatem ex maxima parte ad ipsum redundantem.
在眼前的还有她幼小的孙子,正因为他尚未意识到这主要降临到他自身的大祸,反而更加令人怜悯。
Crederes Alexandrum inter suas necessitudines flere et solacia non adhibere, sed quaerere.1 Cibo certe abstinuit omnemque honorem funeri patrio Persarum more servavit, dignus hercule, qui nunc quoque tantae et mansuetudinis et continentiae ferat fructum.2
你定会以为亚历山大是在自己的至亲骨肉中痛哭,不是在施予安慰,而是在寻求安慰。他确实绝食致哀,并按照波斯人的祖法为葬礼保全了一切礼遇;凭良心说,他理应至今仍享有这般温厚与节制的善果。
Semel omnino eam viderat, quo die capta est, nec ut ipsam, sed ut Darei matrem videret, eximiamque pulchritudinem formae eius non libidinis habuerat invitamentum, sed gloriae.
他总共只见过她一次,即她被俘的那一天,且不是为了看她,而是为了探望大流士的母亲;他未将她绝伦的美貌视作情欲的诱饵,而是视作增添荣耀的契机。
E spadonibus, qui circa reginam erant, Tyriotes inter trepidationem lugentium elapsus per eam portam, quae, quia ab hoste aversa erat, levius custodiebatur, ad Darei castra pervenit exceptusque a vigilibus in tabernaculum regis perducitur gemens et veste lacerata.
在侍奉王后的阉人中,泰里奥特斯趁哀悼者的慌乱之际,从一座因背对敌方而看守较松的门溜出,抵达了大流士的营地;在被哨兵接纳后,他哀嚎着、身着撕裂的衣裳被带到了国王的营帐。
Quem ut conspexit Dareus, multiplici doloris expectatione commotus et, quid potissimum timeret, incertus: Vultus, inquit, tuus nescio quod ingens malum praefert, sed cave miseri hominis auribus parcas:3 didici esse infelix, et saepe calamitatis solacium est nosse sortem suam.
大流士一见到他,因预感到多重痛苦而心神震动,不知究竟最该害怕什么,便说道: “你的面容显露出某种巨大的灾祸,但千万不要顾惜一个可怜人的耳朵:我已经学会了承受不幸,而且知晓自己的命运往往是对灾难的一种安慰。
Num, quod maxime suspicor, eloqui timeo, ludibria meorum nuntiaturus es mihi et, ut credo, ipsis quoque omni tristiora supplicio?
难道——这正是我最为猜疑、却又害怕说出口的——你将要向我通报我的家人所遭受的凌辱?而照我看来,这对她们自身而言也比任何死刑都更为残酷。”
Ad haec Tyriotes: Istud quidem procul abest, inquit: quantuscumque enim reginis honos ab his, qui parent, haberi potest, tuis a victore servatus est. Sed uxor tua paulo ante excessit e vita.
对此泰里奥特斯回答道: “事实绝非如此;因为服从者所能向王后们表达的一切尊荣,胜利者都为您的家人完整地保全了。只是您的妻子在不久前离开了人世。”
Tunc vero non gemitus modo, sed etiam eiulatus totis castris exaudiebatur. Nec dubitavit Dareus, quin interfecta esset, quia nequisset contumeliam perpeti, exclamatque amens dolore: Quod ego tantum nefas commisi, Alexander? quem tuorum propinquorum necavi, ut hanc vicem redderes saevitiae meae? Odisti me non quidem provocatus: sed finge iustum intulisse te bellum, cum feminis ergo agere debueras?
那时,不仅是叹息,整个营地里甚至都听得到了凄厉的号哭。大流士毫不怀疑她是因无法忍受屈辱而被杀害的,他在极度的悲痛中狂呼: “亚历山大,我犯下了怎样滔天的大罪?我杀害了你的哪位亲属,以至于你要对我的残暴施加这般报复?你并未受挑衅却仇恨我;但退一步设想你发动的是一场正义的战争,难道你就该冲着妇人下手吗?”
Tyriotes adfirmare per deos patrios nihil in eam gravius esse consultum: ingemuisse etiam Alexandrum morti et non parcius flevisse, quam ipse lacrimaret.
泰里奥特斯指着祖先的神明断言,绝无任何残酷之举加诸于王后之身;亚历山大甚至为她的死而悲叹,哭泣的痛切丝毫不逊于大流士本人的落泪。
Ob haec ipsa amantis animus in sollicitudinem suspicionemque revolutus est, desiderium captivae profecto a consuetudine stupri ortum esse coniectans.
正因这些话,多情的丈夫的心重又陷入了焦虑与猜忌之中,揣度着对一个女俘的这般依恋,必定是源于奸淫的私情。
Summotis igitur arbitris, uno dumtaxat Tyriote retento iam non flens, sed suspirans: Videsne, inquit, Tyriote, locum mendacio non esse? tormenta iam hic erunt, sed ne expectaveris per deos, si quid tibi tui regis reverentiae est: num, quod et scire expeto et quaerere pudet, ausus est et dominus et iuvenis?
于是他屏退了旁观者,仅留泰里奥特斯一人,此时他不再哭泣,而是叹息着说道: “泰里奥特斯,你难道看不出这里已无谎言的容身之地了吗?酷刑工具立刻就会送到这里,但看在诸神的分上,如果你对你的国王还有一丝敬意,就不要等到那时:既身为主人又正值青春的他,难道竟敢做出我既急于探知又羞于启齿的事情了吗?”
Ille quaestioni corpus offerre, deos testes invocare, caste sancteque habitam esse reginam.
阉人表示甘愿受刑,祈求神明作证,坚称王后得到了贞洁与圣洁的对待。
Tandem ut fides facta est vera esse, quae adfirmaret spado, capite velato diu flevit manantibusque adhuc lacrimis, veste ab ore reiecta ad caelum manus tendens: Di patrii, inquit, primum mihi stabilite regnum, deinde, si de me iam transactum est,4 precor, ne quis potius Asiae rex sit quam iste tam iustus hostis, tam misericors victor.
最后,当确信阉人所言句句属实之后,大流士蒙上面孔痛哭良久;在泪水依旧流淌之际,他从脸上掀开衣袍,向青天伸出双手说道: “祖先的神明啊,首先请为我稳固王位;其次,如果我的命运已成定局,我祈求,除了这位如此正义的敌人、如此仁慈的胜者之外,切莫让任何人成为亚细亚之王。”
- 4.10.23Crederes Alexandrum inter suas necessitudines flere et solacia non adhibere, sed quaerere.
未完成过去时虚拟式 crederes 用作过去潜势虚拟式,指泛称的第二人称(“你定会以为”或“人们定会相信”)。它生动地表现了亚历山大宛如在寻求安慰(quaerere)而非给予安慰(adhibere)的主观景象。
- 4.10.23dignus hercule, qui nunc quoque tantae et mansuetudinis et continentiae ferat fructum.
紧随 dignus 的 qui 从句(关系代词+虚拟式 ferat)构成限定性质从句(“理应享有……”)。尽管上下文为过去时态,此处却使用现在时虚拟式 ferat 并配合 nunc quoque(“至今仍”),体现了作者介入历史叙述并表达当下评价的视角。
- 4.10.26cave miseri hominis auribus parcas
由 cave 接现在时虚拟式(parcas)构成的否定命令或禁止句式(“切勿顾惜”),连接词 ne 被省略,形成并列(parataxis)结构。
- 4.10.34si de me iam transactum est
动词 transigere 的非人称被动结构,配合介词短语 de aliquo,构成固定的惯用表达(“某人的命运已成定局”或“某人已大势已去”)。条件从句中使用直陈式完成时,将此不可逆转的结局作为既定前提提出。
