- 底本
- Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:3.7.1-3.7.15
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
大流士急行军赶往基利基亚,病愈的亚历山大则平定沿途城镇并推进至伊苏斯,采纳帕尔梅尼奥的建议决定在狭隘处迎敌;在此期间,波斯人西西内斯因涉嫌通敌而被处决。
At Dareus nuntio de adversa valitudine eius accepto celeritate, quantam capere tam grave agmen poterat, ad Euphraten contendit iunctoque eo pontibus quinque tamen diebus traiecit exercitum Ciliciam occupare festinans.
与此同时,大流士获悉亚历山大患病的消息后,便以如此沉重的军队所能达到的最快速度向幼发拉底河挺进;尽管架起了浮桥,但仍花费了五天时间才将全军运送过河,急于抢占基利基亚。
Iam Alexander viribus corporis receptis ad urbem Solos pervenerat: cuius potitus1 ducentis talentis multae nomine exactis arci praesidium militum inposuit.
亚历山大此时已恢复体力,抵达了索里城;攻占该城后,他以罚款为名征收了两百塔兰特,并在卫城驻扎了军队守备。
Vota deinde pro salute suscepta per ludum atque otium reddens ostendit, quanta fiducia barbaros sperneret: quippe Aesculapio et Minervae ludos celebravit.
随后,他在竞技表演与闲暇中履行了为康复而许下的誓愿,借此表明自己是以何等自信蔑视异族人;因为他为阿斯克勒庇俄斯和密涅瓦举行了盛大的竞技庆典。
Spectanti nuntius laetus adfertur Halicarnaso Persas acie a suis esse superatos, Myndios quoque et Caunios et pleraque tractus eius suae facta dicionis.
正当他观看演出时,哈利卡纳苏斯传来了捷报:波斯人在会战中被己方部队击溃,门多斯人、考努斯人以及该地区的大部分亦已归附其统治之下。
Igitur edito spectaculo ludicro castrisque motis et Pyramo amne ponte iuncto ad urbem Mallum pervenit, inde alteris castris ad oppidum Castabalum.
于是,在结束了竞技演出并拔营起程后,他架桥渡过皮拉姆斯河,抵达马勒斯城,又经一日行程抵达卡斯塔巴隆镇。
Ibi Parmenio regi occurrit: praemiserat ad explorandum iter saltus,2 per quem ad urbem Isson nomine penetrandum erat.
帕尔梅尼奥在此迎接国王;国王此前已派遣他前去侦察穿越山隘的路线,全军必须经过此隘口才能深入那座名为伊苏斯的城镇。
Atque ille angustiis eius occupatis et praesidio modico relicto Isson quoque desertam a barbaris ceperat. Inde progressus deturbatis, qui interiora montium obsidebant, praesidiis cuncta firmavit occupatoque itinere, sicut paulo ante dictum est, idem et auctor et nuntius venit.
帕尔梅尼奥攻占了隘口并留下一支小规模守军,随后亦占领了已被异族人弃守的伊苏斯。继而从那里推进,击溃了占据山林腹地的人,以守备部队巩固了全境,并在如前所述控制了通道之后,作为这些功业的执行者兼通报者亲自归来。
Isson deinde rex copias admovit. Ubi consilio habito, utrumne ultra progrediendum foret, an ibi opperiendi essent novi milites, quos ex Macedonia adventare constabat, Parmenio non alium locum proelio aptiorem esse censebat.
随后国王将主力推进至伊苏斯。在此召开军议,讨论应当继续前行,还是应当就地等待确知正从马其顿赶来的新援时,帕尔梅尼奥认为没有比这里更适合决战的地点了。
Quippe illic utriusque regis copias numero futuras pares, cum angustiae multitudinem non caperent: planitiem ipsis camposque esse vitandos, ubi circumiri, ubi ancipiti acie opprimi possent. Timere, ne non virtute hostium, sed lassitudine sua vincerentur: Persas recentes subinde successuros. si laxius stare potuissent.3
因为在那里,两位君王的军队在兵力数量上将旗鼓相当,狭窄的隘口无法容纳过于庞大的军力;己方必须避开平原旷野,否则便可能在彼处遭到包围,并在两面夹击的战线中被摧垮。他唯恐己军并非败于敌人的英勇,而是败于自身的疲惫;假使波斯人能有更宽广的空间列阵,新鲜兵力便会源源不断地接替上来。
Facile ratio tam salubris consilii accepta est. Itaque inter angustias saltus hostem opperiri statuit.
如此明智的建议其理据极易为人接受。于是亚历山大决定在山隘的峡谷中迎击敌人。
Erat in exercitu regis Sisines Perses: quondam a praetore Aegypti missus ad Philippum donisque et omni honore cultus exilium patria sede mutaverat,4 secutus deinde in Asiam Alexandrum inter fideles socios habebatur.
国王军中有一位波斯人名叫西西内斯;他曾被埃及总督派往腓力处,备受礼遇并获赐各种荣誉,从而以故土换取了流亡生活,随后追随亚历山大来到亚洲,被列为忠诚的盟友之一。
Huic epistulam Cretensis miles obsignatam anulo, cuius signum haud sane notum erat, tradidit. Nabarzanes, praetor Darei, miserat eam hortabaturque Sisinem, ut dignum aliquid nobilitate atque moribus suis ederet: magno id ei apud regem honori fore.
一名克里特士兵交给他一封信,上面盖着一枚图案鲜为人知的印戒封印。大流士的总督纳巴尔扎内斯寄来了这封信,敦促西西内斯立下无愧于其高贵身世与品格的功业,并称这将在大流士国王面前为他带来极大的荣耀。
Has litteras Sisines, utpote innoxius, ad Alexandrum saepe deferre temptavit, sed cum tot curis apparatuque belli regem videret urgueri, aptius subinde tempus expectans suspicionem initi scelesti consilii praebuit.
西西内斯为人本无奸邪,屡次试图将此信呈交亚历山大,但见国王正被繁重的军务与战备所困扰,屡屡等待更合适的时机,却因此招致了参与险恶阴谋的嫌疑。
Namque epistula, priusquam ei redderetur, in manus Alexandri pervenerat, lectamque eam et ignoti anuli sigillo inpresso Sisini dari iusserat ad aestimandam fidem barbari.
原来,这封信在交给他之前,早已落入亚历山大手中;国王读过之后,命人加盖一枚陌生的印戒封印再交给西西内斯,以考验这名异族人的忠诚。
Qui quia per conplures dies non adierat regem, scelesto consilio eam visus est suppressisse et in agmine a Cretensibus haud dubie iussu regis occisus.
由于西西内斯数日未曾晋见国王,便被认为心怀鬼胎隐匿了信件,并在行军途中被克里特士兵诛杀,毫无疑问是奉了国王的命令。
- 3.7.2cuius potitus
异相动词 potior 在古典拉丁语中通常支配夺格,但在某些用法中亦可支配属格(如常见的 rerum potiri)。此处它支配前述 urbem Solos 的关系代词属格 cuius 作为其宾语。
- 3.7.6praemiserat ad explorandum iter saltus
紧接在前面的 Parmenio regi occurrit 容易让人误以为 Parmenio 是主语,但在语境中,praemiserat 的主语实为亚历山大,并省略了宾语 Parmenionem。后一句中使用 ille 指代帕尔梅尼奥,证实了此处主语的转换。
- 3.7.9Timere, ne non virtute hostium, sed lassitudine sua vincerentur: Persas recentes subinde successuros, si laxius stare potuissent.
转述帕尔梅尼奥意见的间接引语。省略了说话动词(如 dixit se 等),直接以不定式 Timere 作为主要动词。ne 从句中的未完成时虚拟式 vincerentur 遵循过去时主句的呼应规则,而后文的 successuros [esse] 则与条件从句 si laxius stare potuissent 构成条件句的结论部分(代表直接引语中的将来完成时直陈式或过去完成时虚拟式)。
- 3.7.11exilium patria sede mutaverat
动词 mutare 既可采用“宾格(获得之物)+ 夺格(舍弃之物)”的句式,亦可反之。此处是将 exilium(宾格)与 patria sede(夺格)交换,意即“舍弃了故土而换取了流亡生活”。
