← 库尔提斯

亚历山大大帝传

§3.6.1-3.6.20

信任医官菲利普与亚历山大病愈

亚历山大虽接获揭发医官投毒的密信,仍毅然饮下菲利普配制的药剂;在渡过危险期并痊愈后,他重新出现在深切爱戴他的将士面前。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§3.6.1

​Erat inter nobiles medicos ex Macedonia regem secutos Philippus, natione Acarnan, fidus admodum regi: puero comes et custos salutis datus non ut regem modo, sed etiam ut alumnum eximia caritate diligebat.

在从马其顿追随国王的著名医官中,有一位阿卡纳尼亚人菲利普,他对国王极其忠诚:他在国王幼年时便被指派为其同伴和健康守护者,不仅视其为君王,更如养子一般以非凡的慈爱照料他。

§3.6.2

​Is non praeceps se, sed strenuum remedium adferre tantamque vim morbi potione medicata levaturum esse promisit.

他承诺自己带来的并非鲁莽的疗法,而是强效的药物,并将通过配制的药剂缓解如此沉重的病势。

§3.6.3

​Nulli promissum eius placebat praeter ipsum, cuius periculo pollicebatur.1 Omnia quippe facilius quam moram perpeti poterat: arma et acies in oculis erant, et victoriam in eo positam esse arbitrabatur, si tantum ante signa stare potuisset, id ipsum, quod post diem tertium medicamentum sumpturus esset — ita enim medicus praedixerat — aegre ferens.

除了国王本人——〔菲利普〕正是冒着他的风险而立下承诺——之外,没有任何人对此承诺感到满意。因为国王能容忍任何事,唯独不能容忍拖延:武器与战阵浮现在他眼前,他认为只要自己能立于军旗之前,胜利便唾手可得,因此对于三天之后才服药这一点——因医官曾如此预告——他感到难以忍受。

§3.6.4

​Inter haec a Parmenione, fidissimo purpuratorum, litteras accipit, quibus ei denuntiabat, ne salutem suam Philippo committeret: mille talentis a Dareo et spe nuptiarum sororis eius esse corruptum.

在此期间,他收到了身穿紫袍的廷臣中最忠诚的帕尔梅尼奥寄来的信函,警告他不可将性命托付给菲利普:称其已被大流士以一千塔兰特以及与其妹联姻的希望所收买。

§3.6.5

​Ingentem animo sollicitudinem litterae incusserant, et, quidquid in utramque partem aut metus aut spes subiecerat, secreta aestimatione pensabat.

这封信在国王心中激起了巨大的不安,凡是恐惧或希望在正反两方面所提示的情形,他都在私下的权衡中反复考量: “我当坚持饮下吗?

§3.6.6

​Bibere perseverem?2 ut, si venenum datum fuerit, ne inmerito quidem, quidquid acciderit, evenisse videatur? Damnem medici fidem? in tabernaculo ergo me opprimi patiar? At satius est alieno me mori scelere quam metu nostro.

以便万一被下毒,无论发生何事,看起来都不是毫无由头的?我当怀疑医官的忠诚吗?那么我就任由自己在帐篷中被击垮吗?然而,死于他人的罪行,终究胜过死于我们自身的恐惧。”

§3.6.7

​Diu animo in diversa versato nulli, quid scriptum esset, enuntiat epistulamque sigillo anuli sui inpresso pulvino, cui incubabat, subicit.

心绪在两难中反复权衡良久后,他未向任何人透露信中所写的内容,将信件盖上自己的印戒封印后,塞入自己所倚卧的枕下。

§3.6.8

​Inter has cogitationes biduo absumpto inluxit a medico destinatus dies, et ille cum poculo, in quo medicamentum diluerat, intravit.

在这些思虑中耗费了两天,医官所定下的日子终于来临,他端着溶有药物的杯子走了进来。

§3.6.9

​Quo viso Alexander levato corpore in cubili epistulam a Parmenione missam sinistra manu tenens accipit poculum et haurit interritus: tum epistulam legere Philippum iubet nec a vultu legentis movit oculos, ratus, aliquas conscientiae notas in ipso ore posse deprehendere.

亚历山大一见他,便在卧榻上支起身子,左手拿着帕尔梅尼奥送来的信函,接过药杯毫无畏惧地一饮而尽;随后他命令菲利普阅读信函,目光未曾移开读信者的面庞,以为能在其神色中捕捉到某些心虚的痕迹。

§3.6.10

​Ille epistula perlecta plus indignationis quam pavoris ostendit proiectisque amiculo et litteris ante lectum: Rex, inquit, semper quidem spiritus meus ex te pependit, sed nunc vere arbitror sacro et venerabili ore trahi tuo.

菲利普读完信后,流露出的愤慨多于恐惧,他将外袍与信函掷在榻前,说道: “陛下, 我的气息虽向来仰仗于您,但如今我确信,它正由您神圣而可敬的口所吸纳。

§3.6.11

​Crimen parricidii, quod mihi obiectum est, tua salus diluet: servatus a me vitam mihi dederis. Oro quaesoque, omisso metu patere medicamentum concipi venis: laxa paulisper animum, quem intempestiva sollicitudine amici sane fideles, sed moleste seduli turbant. Non securum modo haec vox, sed etiam laetum regem ac plenum bonae spei fecit.

加诸于我的弑君逆伦之罪,您的康复将予以洗雪;蒙我救治,您便等于赐我以新生。我恳求您,抛开恐惧,容许药力在脉络中散布:稍稍放松您的心神吧,那些固然忠诚但过分多事的友人们,正以不合时宜的忧虑扰乱您的心绪。” 这番话不仅令国王心安,更使他欢欣并充满美好的希望。

§3.6.12

​Itaque: Si di, inquit, Philippe, tibi permisissent, quo maxime modo velles, animum experiri meum, alio profecto voluisses, sed certiore, quam expertus es, ne optasses quidem:3

于是国王说道: “菲利普, 假使诸神允许你以最希望的方式来检验我的心意,你固然会选择另一种方式,但也绝无法祈求一种比你所经历的更为确凿的方式了: 接获此信之后,我仍饮下了你所配调的药。

§3.6.13

​hac epistula accepta tamen, quod dilueras, bibi. Et nunc crede me non minus pro tua fide quam pro mea salute esse sollicitum. Haec elocutus dextram Philippo offert.

现在请你相信,我关切你的忠信,绝不亚于关切我自身的安康。” 说罢,他向菲利普伸出了右手。

§3.6.14

Ceterum tanta vis medicamenti fuit, ut, quae secuta sunt, criminationem Parmenionis adiuverint: interclusus spiritus arte meabat. Nec Philippus quicquam inexpertum omisit: ille fomenta corpori admovit, ille torpentem nunc cibo, nunc vini odore excitavit.

然而药力极为剧烈,以致接踵而至的情形似乎坐实了帕尔梅尼奥的控诉:呼吸受阻,气息微弱。但菲利普未曾放过任何疗法:他向王躯敷以热敷,时而用食物,时而用酒香唤醒昏沉的国王。

§3.6.15

​Atque ut primum mentis compotem esse sensit, modo matris sororumque, modo tantae victoriae adpropinquantis admonere non destitit.

一旦察觉国王神志恢复,他便不断提醒他,时而提起母亲与姐妹,时而提起迫近的宏大胜利。

§3.6.16

​Ut vero medicamentum se diffudit in venas et sensim toto corpore salubritas percipi potuit, primum animus vigorem suum, deinde corpus quoque expectatione maturius recuperavit: quippe post tertium diem, quam in hoc statu fuerat,4 in conspectum militum venit.

及至药力散布于脉络,全身上下逐渐能感受到生机时,先是神智恢复了活力,随后躯体亦比预想更快地康复:在陷入此种状态的第三天后,他便出现在了士兵们的眼前。

§3.6.17

​Nec avidius ipsum regem quam Philippum intuebatur exercitus: pro se quisque dextram eius amplexi grates habebant velut praesenti deo. Namque haud facile dictu est, praeter ingenitam illi genti erga reges suos venerationem quantum huius utique regis vel admiratione dediti ei fuerint vel caritate flagraverint.

全军注视菲利普的热切程度并不亚于注视国王本人:众人争相握住他的右手,向他致谢,宛如对待降临的神明。因为除了该民族对本国君王与生俱来的崇敬之外,仅就这位国王而言,他们因钦佩而对其如何效忠,因热爱而如何心潮澎湃,实非言语所能轻易表达。

§3.6.18

​Iam primum nihil sine divina ope adgredi videbatur: nam cum praesto esset ubique fortuna, et temeritas in gloriam cesserat.

首先,他似乎无事不假神助而行:因命运处处相随,就连鲁莽亦化作了荣耀。

§3.6.19

​Aetas quoque vix tantis matura rebus, sed abunde sufficiens omnia eius opera honestabat. Et quae leviora haberi solent plerumque, militari gratiora vulgo sunt, exercitatio corporis inter ipsos, cultus habitusque paulum a privato abhorrens, militaris vigor:

其年龄虽对如此宏图大业而言尚未完全成熟,却已绰绰有余,这也为他的一切功业增辉。加之那些通常被视为琐屑但深得将士青睐的品质——与士卒同甘共苦的体能锻炼、与常人无异的衣着仪态、军人的刚健英姿:

§3.6.20

​quis5 ille vel ingenii dotibus vel animi artibus, ut pariter carus ac venerandus esset, effecerat.

凭借这些特质,无论是天资禀赋还是精神修养,他使自己同样赢得了爱戴与敬畏。

语法注5 条
  1. 3.6.3cuius periculo pollicebatur

    cuius 是指代 ipsum(国王本人)的关系代名词属格。periculo 为表示情态或风险的离格,修饰异态动词 pollicebatur,意为“(菲利普)冒着他的风险而做出承诺的那个人”。

  2. 3.6.6Bibere perseverem?

    perseverem 为直接引语中的商榷性虚拟式现在时("我当坚持饮下吗?")。随后的 Damnem 亦为同类用法的商榷性虚拟式。

  3. 3.6.12sed certiore, quam expertus es, ne optasses quidem

    该句与过去与事实相反的条件句主句(Si di... permisissent, alio profecto voluisses)并列。ne optasses quidem 使用过去完成时虚拟式,表示过去未曾实现之潜能或推论:“你甚至绝不可能祈求一种比你所经历的更确凿的检验方式”。

  4. 3.6.16post tertium diem, quam in hoc statu fuerat

    由 post... quam 分隔构成的时态从句结构(等同于 tertio die postquam),意为“在他陷入这种状态之后的第三天”。

  5. 3.6.20quis

    关系代词 quibus 的古体或缩约形式。作为工具离格修饰主句动词 effecerat,指代前句中所列举的受士卒欢迎的各项特质(exercitatio corporis, cultus habitusque, militaris vigor)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:3.6.1-3.6.20