- 底本
- Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:3.12.16-3.12.27
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
大流士之母西绪甘比斯误将赫菲斯提昂认作国王,亚历山大宽容地宣称赫菲斯提昂也是亚历山大,并对被俘的王室女眷施以极高的尊崇与保护。
Is longe omnium amicorum carissimus erat regi: cum ipso pariter eductus, secretorum omnium arbiter libertatis quoque in admonendo eo non alius plus habebat,1 quod tamen ita usurpabat, ut magis a rege permissum quam vindicatum ab eo videretur. Et sicut aetate par erat regi, ita corporis habitu praestabat: ergo reginae illum esse regem ratae suo more veneratae sunt. Inde ex captivis spadonibus, quis Alexander esset, monstrantibus Sisigambis advoluta est pedibus eius ignorationem numquam antea visi regis excusans. Quam manu adlevans rex: Non errasti, inquit, mater: nam et hic Alexander est.2
在所有的友人之中,他是国王最宠信的一位:与国王一同长大,知晓一切机密,在劝谏国王一事上没有人比他享有更大的自由,然而他在行使这一自由时,总使其看起来更像是国王所恩准的,而非自己所索取的。正如他与国王年龄相仿一样,在身材相貌上他也更为出众;因此,王妃们误以为他便是国王,按照本国习俗向他俯首行礼。随后,被俘的宦官们指出了谁是亚历山大,西绪甘比斯便扑倒在他脚下,为自己不识从未谋面的国王而请求宽恕。国王亲手将她扶起,说道: “您没有认错,母亲;因为这位也是亚历山大。”
Equidem hac continentia animi si ad ultimum vitae perseverare potuisset, feliciorem fuisse crederem, quam visus est esse, cum Liberi Patris imitaretur triumphum usque ab Hellesponto ad Oceanum omnes gentes victoria emensus.
确实,如果他能将内心的这种克制坚持到生命的最后,我敢相信他会比他自赫勒斯滂一路胜利行进到大洋、模仿父神利伯尔举行凯旋式时所显得的更为幸福。
Sic vicisset profecto superbiam atque iram, mala invicta, sic abstinuisset inter epulas caedibus amicorum egregiosque bello viros et tot gentium secum domitores indicta causa veritus esset occidere.
果真如此的话,他必定能战胜骄傲与愤怒这两大不可战胜的祸患,必定能在宴饮之间免于诛杀亲友之举,并有所敬畏而不至于未经审讯便将战功赫赫的勇士以及同他一起征服了如此多民族的功臣处死。
Sed nondum fortuna se animo eius superfuderat: ita, qui orientem tam moderate et prudenter tulit, ad ultimum magnitudinem eius non cepit.3
但此时命运的眷顾尚未冲昏他的心智:因此,一个能如此审慎温和地承受命运之初升的人,到头来却无法容受其庞大至极的威势。
Tunc quidem ita se gessit, ut omnes ante eum reges et continentia et clementia4 vincerentur: virgines reginas excellentis formae tam sancte habuit, quam si eodem quo ipse parente genitae forent, coniugem eandemque sororem, quam nulla aetatis suae pulchritudine corporis vicit, adeo ipse non violavit, ut summam adhibuerit curam, ne quis captivo corpori inluderet.
至少在那时,他的举止使得在他之前的历代君王在节制与宽仁上都相形见绌:他庄严端正地对待容貌绝伦的王家少女,犹如她们与自己为同一父母所生;对于同代女子中无人在体态美貌上能够超越的〔大流士的〕妻子兼妹妹,他非但绝不侵犯,甚至极尽关照,以防任何人侮弄被俘之身。
Omnem cultum reddi feminis iussit, nec quicquam ex pristinae fortunae magnificentia captivis praeter fiduciam defuit.
他下令将一切华服仪仗归还给妇人们,被俘者昔日荣华的盛况,除了信心之外,无一缺失。
Itaque Sisigambis: Rex, inquit, mereris, ut ea precemur tibi, quae Dareo nostro quondam precatae sumus, nec nostro odio dignus es, qui tantum regem non felicitate solum, sed etiam aequitate superaveris.
因此西绪甘比斯说道: “国王,您值得我们为您祈愿我们曾经为我们的大流士所祈愿的一切,您也不应受到我们的仇恨,因为您不仅在鸿运上、更在公正上超越了这样一位伟大的君王。
Tu quidem matrem me et reginam vocas, sed ego me tuam famulam esse confiteor. Et praeteritae fortunae fastigium capio et praesentis iugum pati possum: tua interest, quantum in nos licuerit, si id potius clementia quam saevitia vis esse testatum.5
您固然称我为母亲与王后,但我自承是您的奴婢。我既能领会过去尊荣之极峰,亦能承受当下境遇之重轭:在对待我们所拥有的权力上,如果您希望人们见证的是宽仁而非残暴,那么这攸关您自身的德誉。”
Rex bonum animum habere eis iussis Darei filium collo suo admovit, atque nihil ille conspectu tum primum a se visi conterritus cervicem eius manibus amplectitur. Motus ergo rex constantia pueri Hephaestionem intuens: Quam vellem, inquit, Dareus aliquid ex hac indole hausisset! Tum tabernaculo egressus.
国王命她们放下心来,随后将大流士的幼子抱到自己颈前,而那孩子初次见到此人却毫无惧色,伸出双手搂住了他的脖子。因此国王被这男孩的镇定所打动,注视着赫菲斯提昂说道: “我多么希望大流士能从这种秉性中汲取哪怕一点点啊!” 随后,他走出了帐篷。
Tribus aris in ripa Pinari amnis Iovi atque Herculi Minervaeque sacratis Syriam petit Damascum, ubi regis gaza erat, Parmenione praemisso.
在皮纳鲁斯河畔为尤皮特、赫拉克勒斯与弥涅耳瓦奉献了三座祭坛之后,亚历山大先行遣派帕尔梅尼奥前往存放国王宝藏的大马士革,随后自己亦向叙利亚进发。
- 3.12.16libertatis quoque in admonendo eo non alius plus habebat
libertatis 是由 plus 所修饰的区分属格(部分属格)。in admonendo eo 为动形词短语,意为“在劝谏国王一事上”。主语为 non alius,全句意为“在劝谏国王方面,没有其他人享有比他更多的自由”。
- 3.12.17nam et hic Alexander est
副词 et(亦、也是)修饰指示代词 hic(指赫菲斯提昂)。此句为著名的名言,亚历山大视挚友赫菲斯提昂为自己的化身:“因为这位也是亚历山大”。
- 3.12.20ad ultimum magnitudinem eius non cepit
eius 指代前文的 fortuna(命运、鸿运)。动词 capio 在此非指物理意义上的夺取,而是指“容量足以容纳、承受”:“最终未能容受其庞大”,表达了作者对亚历山大晚年无法承载巨大成功的悲剧性反思。
- 3.12.21continentia et clementia
clementia 意为“宽仁”。从上下文来看,此处与 continentia(节制)并列,后文又与 saevitia(残暴)相对立,因而按“宽仁、温厚”之意理解。
- 3.12.25tua interest, quantum in nos licuerit, si id potius clementia quam saevitia vis esse testatum
非人称动词 interest 与物主代词夺格 tua 连用,构成“攸关某人利益/名誉”的句式。quantum in nos licuerit(在我们身上被允许行使多大的权力)为间接疑问从句,与条件从句 si ... vis 共同构成利害攸关的内容,指出如何行使权力关乎国王自身的德行声誉。
