- 底本
- Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:3.12.1-3.12.15
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
亚历山大停止追击返回营地,派列奥纳图斯向误信大流士已战死而痛哭的太后与王后传达国王健在的实情并保障其尊严。次日妥善安葬阵亡者后,亚历山大携赫菲斯提昂亲自造访被俘王室妇女的帐篷。
Rex avidius Dareum persequendo fatigatus, postquam et nox adpetebat et consequendi spes non erat, in castra paulo ante a suis capta pervenit.
国王因过度奋力追击大流士而疲惫不堪,眼见夜幕降临且追赶无望,便抵达了不久前由部下攻占的营地。
Invitari deinde amicos, quibus maxime adsueverat, iussit — quippe summa dumtaxat cutis in femine perstricta non prohibebat interesse convivio —, cum repente e proximo tabernaculo lugubris clamor barbaro ululatu planctuque permixtus epulantes conterruit.1 Cohors quoque, quae excubabat ad tabernaculum regis, verita, ne maioris motus principium esset, armare se coeperat.
随后,他下令召请素来最为亲近的友人——因为大腿上仅被擦破表皮的微伤并不妨碍他出席宴饮——就在这时,从邻近的帐篷里突然传出一阵夹杂着蛮族号啕与捶胸哀哭的凄惨呼号,令赴宴者惊恐万状。在国王帐篷前值夜的卫队也因担心这是更大骚乱的开端,开始披挂武装。
Causa subiti pavoris fuit, quod mater uxorque Darei cum captivis nobilibus regem, quem interfectum esse credebant, ingenti gemitu eiulatuque deflebant.
这阵突如其来的惊恐之由,乃是因为大流士之母与妻子正同那些被俘的贵妇们一道,以极大的哀痛与号啕痛悼她们以为已被斩杀的国王。
Unus namque e captivis spadonibus, qui forte ante ipsarum tabernaculum steterat, amiculum, quod Dareus, sicut paulo ante dictum est, ne cultu proderetur, abiecerat, in manibus eius, qui repertum ferebat, agnovit ratusque interfecto detractum esse2 falsum nuntium mortis eius attulerat.
原来,被俘的宦官中有一人恰好驻足于她们的帐篷前,见到有人手里拿着捡来的斗篷——正如前文所述,那是大流士为了不因服饰暴露身份而丢弃的——他认出了这件衣服,以为是从死者身上剥取下来的,遂带回了国王身亡的假消息。
Hoc mulierum errore conperto Alexander fortunae Darei et pietati earum inlacrimasse fertur. Ac primo Mithrenem, qui Sardis tradiderat, peritum linguae Persicae, ire ad consolandas eas iusserat: veritus deinde, ne proditor captivarum iram doloremque renovaret, Leonnatum ex purpuratis suis misit iussum indicare, falso lamentari eas vivum. Ille cum paucis armigeris in tabernaculum, in quo captivae erant, pervenit missumque se a rege nuntiari iubet.
得知妇女们的这一误会后,据说亚历山大为大流士的命运以及她们的深情流下了眼泪。起初,他曾命献出萨狄斯城且通晓波斯语的米特列涅斯前去安抚她们;继而,他担心由一名叛徒出面会重新激起俘虏们的愤怒与悲痛,便派出了身披紫袍的近臣列奥纳图斯,命其前去告知她们所哀哭的人其实健在,不必徒然悲伤。列奥纳图斯率少数武装侍从来到俘虏所在的帐篷前,命人通报自己奉国王之命而来。
At ii, qui in vestibulo erant, ut armatos conspexere, rati actum esse de dominis in tabernaculum currunt vociferantes, adesse supremam horam missosque, qui occiderent captas.
然而门厅里的人一见到全副武装的军人,以为女主人们大祸临头,纷纷奔入帐内大呼最后时刻已至,奉命处死俘虏的人已经到了。
Itaque, ut quae nec prohibere possent nec admittere auderent,3 nullo responso dato tacitae opperiebantur victoris arbitrium.
因此,她们既无力阻拦,又不敢放人入内,便不作任何回答,默默听凭胜利者的裁决。
Leonnatus expectato diu, qui se introduceret,4 postquam nemo procedere audebat, relictis in vestibulo satellitibus intrat in tabernaculum. Ea ipsa res turbaverat feminas, quod inrupisse, non admissus videbatur: itaque mater et coniunx provolutae ad pedes orare coeperunt, ut, priusquam interficerentur, Darei corpus ipsis patrio more sepelire permitteret, functas supremo in regem officio inpigre esse morituras.5
列奥纳图斯等候通报良久,见无人敢上前引见,便将随从留于门厅,径自走入帐中。这件事情本身让女人们更加慌乱,因为他看起来像是强行闯入,而非受邀进门;于是太后与王后跪伏在他的脚下,开始恳求允许她们在受死之前,依祖制安葬大流士的遗体,声言只要尽了对国王的最后义务,她们便甘愿就死。
Leonnatus et vivere Dareum ait et ipsas non incolumes modo, sed etiam apparatu pristinae fortunae reginas fore. Tum demum Darei mater adlevari se passa est.
列奥纳图斯不仅告知她们大流士尚在人世,而且宣称她们本人不仅性命无虞,还将保留昔日尊荣的排场,继续作为王后。直到此时,大流士的母亲才容许别人将自己搀扶起来。
Alexander postero die cum cura sepultis militibus, quorum corpora invenerat, Persarum quoque nobilissimis eundem honorem haberi iubet matrique Darei permittit, quos vellet, patrio more sepeliret.
次日,亚历山大悉心安葬了寻获遗体的本军将士之后,下令波斯人中最显赫的高贵者亦当享有同样的礼遇,并允许大流士之母依本国习俗安葬她所愿意安葬之人。
Illa paucos arta propinquitate coniunctos pro habitu praesentis fortunae humari iussit, apparatum funerum, quo Persae suprema officia celebrarent, invidiosum fore existimans, cum victores haud pretiose cremarentur.
她下令只依当下的处境薄葬少数几位近亲,因为她认为,在胜利者尚且毫无奢华地火葬之际,波斯人若举行盛大的丧葬排场来操办最后的祭礼,必将招致怨恨。
Iamque iustis defunctorum corporibus solutis praemittit ad captivas, qui nuntiarent ipsum venire, inhibitaque comitantium turba tabernaculum cum Hephaestione intrat.
为死者遗体履行了应有的丧仪之后,亚历山大遣人预先向俘虏们通报自己将亲自前往,并在阻拦了随行的大群从属之后,仅与赫菲斯提昂二人步入了帐篷。
- 3.12.3cum repente e proximo tabernaculo lugubris clamor barbaro ululatu planctuque permixtus epulantes conterruit
此为典型的“倒置 cum”(cum inversum)结构。主句(Invitari... iussit)交代正在进行的背景行为,随后由带直陈式完成时(conterruit)的 cum 从句突转引入意想不到的突发事件。
- 3.12.5interfecto detractum esse
interfecto 为完成分词充当名词的阳性单数与格,作为“分离与格”(dativus separationis)依存于 detractum esse,意为“从被杀者身上剥取”。不定式 detractum esse 的逻辑主语(宾格)amiculum 承前省略。
- 3.12.9ut quae nec prohibere possent nec admittere auderent
由 ut quae 引导并带虚拟式(possent, auderent)的关系从句,表原因(相当于 quippe quae),意为“由于她们既不能阻拦,又不敢放行”,解释了主句主语(tacitae)保持沉默的原因。
- 3.12.10expectato diu, qui se introduceret
expectato 为中性单数完成分词构成的非人称绝对夺格。后面的 qui se introduceret(带虚拟式的特征关系从句,意为“引见自己的人”)作为所等候的对象,整体意为“在久候引见之人无果之后”。
- 3.12.11functas supremo in regem officio inpigre esse morituras
依存于 orare coeperunt 的宾格加不定式间接引语。不定式的逻辑主语宾格(se)被省略,functas 为与之同格的阴性复数宾格完成分词。作为异形动词 fungor 的分词,functas 支配夺格宾语 supremo... officio,谓语为主动将来不定式 esse morituras(“将毫不迟疑地受死”)。
