- 底本
- Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:10.3.1-10.3.14
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
马其顿军队因亚历山大的果决处决而惊惧屈服,但国王将其封锁在营中,转而召集亚洲士兵发表主张两族融和与平等的演说,并将近卫之责托付给波斯人。
Quis crederet saevam paulo ante contionem obtorpuisse subito metu, etiam cum ad supplicium videret trahi nihilo ausos graviora quam ceteros?
谁会相信,不久前还如此凶暴的军民集会,竟因突如其来的恐惧而麻木僵滞,甚至亲眼看到那些胆敢做出的事情绝不比其他人更为严重之人,竟被押去受刑?
Sive nominis,1 quod gentes, quae sub regibus vivunt, reges inter deos colunt, sive propria ipsius veneratio sive fiducia tanta vi exercentis imperium conterruit eos:
无论是因生活在诸王统治下的各族将国王敬同神明而对名位产生的敬畏,还是他本人的威严,抑或以如此魄力行使统帅权者的自信震慑了他们:
singulare certe ediderunt patientiae exemplum adeoque non sunt accensi supplicio commilitonum, cum sub noctem interfectos esse cognossent, ut nihil omiserint, quod singuli magis oboedienter et pie facerent.
他们确实表现出了罕见的顺服榜样,以至于当临近夜晚得知同袍已被处决时,他们不仅没有因处决而激愤,反而毫无遗漏地竭力表现得更加顺从与敬虔。
Nam cum postero die prohibiti aditu fuissent Asiaticis modo militibus admissis, lugubrem totis castris edidere clamorem denuntiantes protinus sese morituros, si rex perseveraret irasci.
因为次日他们被拒之门外,唯有亚洲士兵获准觐见,他们便在整个营地发出悲恸的号哭,声称若国王继续含怒,他们便立刻自尽。
At ille pervicacis ad omnia, quae agitasset, animi2 peregrinorum militum contionem advocari iubet Macedonibus intra castra cohibitis et, cum frequentes coissent, adhibito interprete talem orationem habuit:
但国王因对凡是自己决心推进的事情都极其固执,遂命令将马其顿人封锁在营地之内,召集外国士兵召开集会;及至众人大量聚集,他便借由翻译发表了如下演说:
Cum ex Europa traicerem in Asiam, multas nobiles gentes, magnam vim hominum imperio meo me additurum esse sperabam. Nec deceptus sum, quod de his credidi famae. Sed ad illa hoc quoque accessit, quod video fortes viros erga reges suos pietatis invictae.
“当我从欧洲渡海进入亚洲时,曾指望将诸多显赫民族与大批人口纳入我的统治。我并没有被 关于这些民族的传闻所蒙骗。但在那些之外,如今更有此事:我见到了对自己的君王怀有坚定不移之忠诚的勇士。
Luxu omni fluere credideram et nimia felicitate mergi in voluptates: at, hercules, munia militiae hoc animorum corporumque robore aeque inpigre toleratis et, cum fortes viri sitis, non fortitudinem magis quam fidem colitis.
我本以为你们沉溺于各种奢靡,因过度的富足而陷没于享乐之中;然而凭赫拉克勒斯起誓,你们竟以这般身心的强健,同样不知疲倦地承受着戎马军务;你们既是勇士,崇尚信义甚至不亚于勇武。
Hoc ego vero nunc primum profiteor, sed olim scio. Itaque et dilectum e vobis iuniorum habui et vos meorum militum corpori inmiscui. Idem habitus, eadem arma sunt vobis: obsequium vero et patientia imperii longe praestantior est quam ceteris.
我如今固然是初次公开承认此事,但我早已心知肚明。因此我不仅从你们当中征募了青年,还将你们编入了我的军队行列。你们有着同样的装束、同样的铠甲;而在顺从与服从统帅方面,委实远胜于其他人。
Ergo ipse Oxyartis Persae filiam mecum matrimonio iunxi non dedignatus ex captiva liberos tollere.
因此我亲自与波斯人奥克西亚特斯的女儿结为连理,不以与女俘生养子嗣为耻。
Mox deinde cum stirpem generis mei latius propagare cuperem, uxorem Darei filiam duxi proximisque amicorum auctor fui ex captivis generandi liberos, ut hoc sacro foedere omne discrimen victi et victoris excluderem.
随后不久,当我渴望将我家族的血脉更广泛地延绵下去时,我迎娶了大流士的女儿为妻,并力劝最亲近的友人们与女俘生育子嗣,以便通过这神圣的契约消除战败者与战胜者之间的一切界限。
Proinde genitos esse vos mihi, non ascitos milites credite!3 Asiae et Europae unum atque idem regnum est, Macedonum vobis arma do, inveteravi peregrinam novitatem: et cives mei estis et milites.
因此,请坚信你们是为我而生的军士,绝非临时收纳的士卒!亚洲与欧洲是同一个王国,我赐予你们马其顿人的武器,使异邦的新风成为恒久的传统:你们既是我的公民,也是我的士兵。
Omnia eundem ducunt colorem: nec Persis Macedonum morem adumbrare nec Macedonibus Persas imitari indecorum. Eiusdem iuris esse debent, qui sub eodem rege victuri sunt. Hac oratione habita Persis corporis sui custodiam credidit, Persas satellites, Persas apparitores fecit. Per quos cum Macedones, qui huius seditionis principes erant, vincti ad supplicia traherentur, unum ex iis auctoritate et aetate gravem ad regem ita locutum ferunt:
万事已呈现出同样的色彩:波斯人效法马其顿人的风尚,或是马其顿人摹拟波斯人,皆非有伤体统。凡将生活在同一位君王统治下的人,本就应当享有同等的法权。” 发表这番演说之后,他将自己的人身护卫交付给波斯人,使波斯人充当侍卫,使波斯人充当随从。当作为此次叛乱首领的马其顿人被波斯人押解着绑赴刑场时,据说其中一位因威望与年资而深具分量的人对国王这般说道:
- 10.3.3Sive nominis
nominis(名位)在该小句中无直接搭配的名词,通常承后文并列的 propria ipsius veneratio(他自身的威严/敬畏)补出 veneratio,解作“对[王之]名位的敬畏”(亦可理解为省略了 maiestas 或 metus)。其后的 quod 从句说明了君主制下的属民将国王敬同神明的习俗,从而解释了该名位为何具有震慑力。
- 10.3.6pervicacis ad omnia, quae agitasset, animi
性质属格(genitivus qualitatis),用作主句主语代词 ille(亚历山大)的定语。关系从句中的谓语 agitasset(即 agitavisset 的缩略形式)为虚拟式过去完成时,表示亚历山大对其心中所谋划推进之事的习惯性或反复性的固执态度。
- 10.3.13genitos esse vos mihi, non ascitos milites credite
由祈使动词 credite 支配的“宾格加不定式”结构(ACI):vos 为主语宾格,genitos [esse] 与 ascitos [esse] 为述谓分词,milites 作同格成分。与格 mihi 为利害与格(dativus commodi),意为“请坚信你们是为我而生的军士,而非从外收纳的士卒”。
