← 库尔提斯

亚历山大大帝传

§10.2.17-10.2.30

亚历山大的斥责与逮捕首谋者

面对全军一致的抱怨,亚历山大严厉斥责他们的忘恩负义与狂妄放肆,宣布将优待波斯人,并亲自冲入军阵擒获了十三名领头者。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§10.2.17

​Quid hoc est rei? dispari in causa idem omnium clamor est! Pervelim scire, utrum, qui discedunt, an, qui retinentur, de me querantur.

“这是何等事体?情况各不相同,众人的呼喊声却一般无二!我极想知道,究竟是离去者还是被留驻者在抱怨于我。”

§10.2.18

​Crederes1 uno ore omnes sustulisse clamorem: ita pariter ex tota contione responsum est omnes queri.

你会以为所有人是用同一张嘴发出了呼喊:全军集会一致作出了回应,声称所有人都在抱怨。

§10.2.19

​Tum ille: Non, hercule, inquit, potest fieri, ut adducar querendi simul omnibus hanc causam esse, quam ostenditis, in qua maior pars exercitus non est, utpote cum plures dimiserim, quam retenturus sum.

于是国王说道: “凭赫拉克勒斯起誓,绝不可能让我相信,所有人一齐抱怨的原因竟是你们所宣称的那样——因为军队的大多数人并未卷入此中,毕竟我遣送的人数多于我打算留下的人数。

§10.2.20

​Subest nimirum altius malum, quod omnes avertit a me. Quando enim regem universus deseruit exercitus? Ne servi quidem uno grege profugiunt dominos, sed est quidam in illis pudor a ceteris destitutos relinquendi.

毫无疑问,底下潜藏着更深层的祸患,使所有人都背弃了我。因为全军背弃国王之事,究竟何时曾有过?就连奴隶也不曾成群结队地逃离主人,而在他们心中,尚存某种不愿抛弃已被众人遗弃之人的羞耻心。

§10.2.21

​Verum ego tam furiosae consternationis oblitus remedia insanabilibus conor adhibere. Omnem, hercule, spem, quam ex vobis conceperam, damno nec ut cum militibus meis — iam enim esse desistis —, sed ut cum ingratissimis operis agere decrevi.

然而我竟忘却了这等狂乱的惊恐,妄图对无可救药之人施加救治。凭赫拉克勒斯起誓,我放弃了对你们所怀抱的一切希望;我已决定,不再把你们当作我的士兵——因为你们早已不再是士兵——而是当作最忘恩负义的雇工来对待。

§10.2.22

​Secundis rebus, quae circumfluunt vos, insanire coepistis obliti status eius, quem beneficio exuistis meo, digni, hercule, qui in eodem consenescatis,2 quoniam facilius est vobis adversam quam secundam regere fortunam.

因着环绕你们四周的顺境,你们开始发狂,忘却了凭借我的恩惠才得以脱离的那种境况;凭赫拉克勒斯起誓,你们理应在同样的境况中老朽衰亡,因为对你们而言,驾驭逆境比驾驭顺境容易得多。

§10.2.23

​En insolentiam! Illyriorum paulo ante et Persarum tributariis Asia et tot gentium spolia fastidio sunt! modo sub Philippo seminudis amicula ex purpura sordent! aurum et argentum oculi ferre non possunt! Lignea enim vasa desiderant et ex cratibus scuta robiginemque gladiorum.

看哪,这等放肆!不久前还是向伊利里亚人和波斯人纳贡的人,如今竟然厌恶起亚洲和如此多民族的战利品!不久前在腓力手下还衣不蔽体的人,如今竟嫌紫袍鄙陋肮脏!眼睛竟承受不住金银!原来他们渴望的是木质的器皿、柳条编的盾牌和铁剑的锈迹。

§10.2.24

​Hoc cultu nitentes vos accepi et D talenta aeris alieni, cum omnis regia supellex esset haud amplius quam LX talenta, meorum mox operum fundamenta. Quibus tamen — absit invidia — Imperium maximae terrarum parti inposui.

我接纳你们时,你们正是以这等装束光鲜耀眼,还带着五百塔兰特的债务,而当时王室的全部财产也不过六十塔兰特而已——而这很快便成了我各项功绩的基石。然而凭借这些——但愿此言免遭神明嫉妒——我将统治权加诸大地的绝大部分之上。

§10.2.25

​Asiaene pertaesum est, quae vos gloria rerum gestarum dis pares fecit? In Europam ire properatis rege deserto, cum pluribus vestrum defuturum viaticum fuerit, ni aes alienum luissem,3 nempe in Asiatica praeda.

难道你们当真厌倦了亚洲,厌倦了凭借赫赫功绩使你们比肩神明的亚洲吗?你们急于抛下国王前往欧洲,然而若不是我为你们偿清了债务——而且完全是用亚洲的战利品——你们中的大多数人连盘缠都会匮乏。

§10.2.26

​Nec pudet profundo ventre devictarum gentium spolia circumferentes reverti velle ad liberos coniugesque, quibus pauci praemia victoriae potestis ostendere: nam ceterorum, dum etiam spei vestrae obviam istis,4 arma quoque pignori sunt.

你们在无底的肚腹中四处带着被征服民族的战利品,却渴望回到妻子儿女身边,难道不知羞耻吗?你们之中只有少数人能向家人展示胜利的奖赏,因为对于其余的人,由于你们甚至将未来的期望预支殆尽,连武器都已沦为抵押之物。

§10.2.27

​Bonis vero militibus cariturus sum, pelicum suarum concubinis, quibus hoc solum ex tantis opibus superest, in quod inpenditur! Proinde fugientibus me pateant limites! facessite hinc ocius! ego cum Persis abeuntium terga tutabor. Neminem teneo: liberate oculos meos, ingratissimi cives!

我确实要失去一群好士兵了——自己妓妇的情夫们,从如此巨大的财富中,他们留下的唯独是把钱财挥霍于其上的对象而已!因此,让边界向躲避我的人敞开吧!赶快从这里滚开!我将与波斯人一同护卫离去者的后方。我不强留任何人:从我的眼前消失吧,最忘恩负义的公民们!

§10.2.28

​Laeti vos excipient parentes liberique sine vestro rege redeuntes! obviam ibunt desertoribus transfugisque!

你们的父母和子女自会兴高采烈地迎接在没有国王的情况下归来的你们!他们将会去迎接逃兵和叛卒!

§10.2.29

​Triumphabo, mehercule, de fuga vestra et, ubicumque ero, expetam poenas hos, cum quibus me relinquitis, colendo praeferendoque vobis. Iam autem scietis, et quantum sine rege valeat exercitus, et quid opis in me uno sit.

凭赫拉克勒斯起誓,我将因你们的逃跑而庆祝凯旋;无论身在何处,我都将通过敬重你们留给我的这些人并置之于你们之上,向你们施以报复。不久你们就会明白,没有国王的军队究竟值几分分量,而我一人身上又蕴含着何等的庇护之力。”

§10.2.30

​Desiluit deinde frendens de tribunali et in medium armatorum agmen se inmisit, notatos quoque, qui ferocissime oblocuti erant, singulos manu corripuit nec ausos repugnare XIII adservandos custodibus corporis tradidit.

说罢,他咬牙切齿地从讲坛上一跃而下,冲入全副武装的队伍中间;他认出了那些抗辩得最为凶暴的人,亲手将他们一一揪出,将不敢反抗的十三人移交给近卫禁军严加看管。

语法注4 条
  1. 10.2.18Crederes

    未完成过去时虚拟式,表示过去时间针对泛指第二人称主语的潜在可能性(“人们会以为/你本会以为”)。

  2. 10.2.22digni, hercule, qui in eodem consenescatis

    由形容词 dignus 引导的表特征/适宜性的关系从句,接虚拟式(qui ... consenescatis),修饰第二人称复数主体(“配在那同样的境况中老朽衰亡”)。

  3. 10.2.25cum pluribus vestrum defuturum viaticum fuerit, ni aes alienum luissem

    从属从句(表原因或让步的 cum 从句)中的过去与事实相反的条件句。主句谓语采用迂回形式 defuturum fuerit(完成时虚拟式),代表独立句中的过去完成时虚拟式 defuisset 在从属结构中转换而成的形式。

  4. 10.2.26dum etiam spei vestrae obviam istis

    由 dum 连词与完成时直陈式 istis(即 iistis)构成的从句。成语 obviam ire 接与格,本义为“前去迎接”,在此处转义为“提前支取/预先挥霍”未来的期盼或收入。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:10.2.17-10.2.30