← 科鲁迈拉

农业论

§2.14.1-2.14.9

三类肥料的性质与堆肥制作及施用

科卢梅拉论述了鸟禽、人及牲畜三类肥料的性质与功效,并说明了在缺乏牲畜时制作堆肥的方法、堆肥的翻熟管理以及针对农田与草场的适宜陈化与施用时机。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.14.1

​Tria igitur genera stercoris sunt praecipue, quod ex avibus, quod ex hominibus, quod ex pecudibus confit. Avium primum habetur quod ex columbariis egeritur, deinde quod gallinae ceteraeque volucres edunt, exceptis tamen palustribus aut nantibus, ut anatis et anseris; nam id noxium quoque est. Maxime tamen columbinum probamus, quod modice sparsum terram fermentare comperimus;

因此,肥料主要有三种:由鸟禽产生的、由人产生的,以及由牲畜产生的。在鸟禽的粪便中,从鸽舍清除出来的被视为首位,其次是母鸡及其他禽类排出的,但沼栖或水禽(如鸭与鹅)的粪便除外;因为那种粪便甚至是有害的。然而我们最为推崇鸽粪,因为我们发现,适量撒施的鸽粪能使土壤发酵。

§2.14.2

​secundum deinde, quod homines faciunt, si et aliis villae purgamentis immisceatur, quoniam per se naturae est ferventioris et idcirco terram perurit. Aptior est tamen surculis hominis urina, quam sex mensibus passus veterascere si vitibus aut pomorum arboribus adhibeas,1 nullo alio magis fructus exuberat: nec solum ea res maiorem faciet proventum. sed etiam saporem et odorem vini pomorumque reddit meliorem.

其次是人产生的排泄物,若亦与庄园的其他扫除污物相混合〔便居此位〕,盖因其本身性质较热,从而会灼损土地。然而人尿更适于幼树新芽;若任其陈置六个月使其发酵成熟,再施于葡萄藤或果树,则果实的丰茂无出其右;此法不仅能带来更丰足的产量,还能使葡萄酒和果实的滋味与香气更加优良。

§2.14.3

​Potest et vetus amurca, quae salem non habet, permixta huic commode frugiferas arbores et praecipue oleas rigare, nam per se quoque adhibita multum iuvat. Sed usus utriusque maxime per hiemem est et adhuc vere ante aestivos vapores, ​dum etiam vites et arbores ablaqueatae sunt. Tertium locum obtinet pecudum stercus atque in eo quoque discrimen est; nam optimum existimatur, quod asinus facit, quia id animal lentissime mandit ideoque facilius concoquit et bene confectum atque idoneum protinus arvo fimum reddit. Post haec, quae diximus, ovillum et ab hoc caprinum est, mox ceterorum iumentorum armentorumque. Deterrimum ex omnibus suillum habetur.

未含盐分的陈年橄榄油渣汁若与此混合,亦可便利地浇灌结果之树木,尤其是油橄榄树,因为单独施用此汁亦大有助益。但这二者的使用主要在冬季,以及夏季暑气降临之前的春季,此时葡萄藤与树木的根际已被开掘壅理。占据第三位的是牲畜的粪便,在此之中亦有区别;盖因驴所产的被认为最上乘,因该动物咀嚼最慢,从而更易消化,排出的粪肥经过充分腐熟,且立即可供田地所用。在我们所述的这些之后,是羊粪,其次是山羊粪,接着是其余挽畜与牛群的粪便。在所有的当中,猪粪被认为最劣。

§2.14.5

​Quin etiam satis proficit cineris et favillae, frutex vero lupini succisus optimi stercoris vim praebet. Nec ignoro quoddam esse ruris genus, in quo neque pecora neque aves haberi possint;at tamen inertis est rustici eo quoque loco defici stercore.2

此外,草木灰与余烬亦颇有裨益,而被收割的羽扇豆灌木则能提供极佳肥料的力量。我也并非不知有某种田原既无法蓄养牲畜,亦无法饲养飞禽;然而即便在这样的地方,缺乏肥料亦是怠惰农夫的体现。

§2.14.6

​Licet enim quamlibet frondem, licet e vepribus et e viis compitisque congesta colligere, licet filicem sine iniuria vicini, etiam cum officio decidere et permiscere cum purgamentis cohortis, licet depressa fossa, qualem stercori reponendo primo volumine fieri praecepimus, cinerem caenumque cloacarum et culmos ceteraque, quae everruntur, in unum congerere. Sed eodem medio loco robustam materiem3 defigere convenit, namque ea res serpentem noxiam ​latere in stercore prohibet. Haec ubi viduus pecudibus ager. Nam ubi greges quadrupedum versantur, quaedam cotidie, ut culina et caprile, quaedam pluviis diebus, ut bubilia et ovilia, debent emundari. Ac si tantum frumentarius ager est, nihil refert genera stercoris separare;sin autem surculo et segetibus atque etiam pratis fundus est dispositus, generatim quoque reponendum est, sicut caprarum et avium. Reliqua deinde in praedictum locum concavum egerenda et adsiduo humore satianda sunt, ut herbarum semina culmis ceterisque rebus immixta putrescant.

因为农夫尽可收集任何树叶,尽可自荆棘中、道路旁及岔道口收集积聚之物,尽可不损害邻人、甚至作为助人劳作而砍割蕨类并与庭院垃圾相混,亦尽可在我们在第一卷中指示为储存肥料而挖掘的那种深坑中,将草木灰、阴沟污泥、秸秆以及其他扫除之物聚积于一处。但在该处的正中央宜钉入一根坚实的橡木桩,因为此举可防止毒蛇潜匿于粪堆中。这些是在田地缺乏牲畜时的办法。而当四足畜群出没于该地时,某些场所如厨房和山羊棚应当每日清扫,某些场所如牛厩和羊圈则应在雨天清扫。若田地纯为谷物所设,则无须将各种肥料分开;但若庄园规划为新株、作物乃至草场,则亦应按种类分别存放,如同山羊和飞禽的粪便那样。随后将其余部分运送至前述的低凹之处,并以持续的水分浇透,以便混在秸秆及其他物料中的杂草种子能够烂掉。

§2.14.8

​Aestivis deinde mensibus non aliter ac si repastines, totum stercilinum rastris permisceri oportet, quo facilius putrescat et sit arvis idoneum. Parum autem diligentis existimo esse agricolas, apud quos4 minores singulae pecudes tricenis diebus minus quam singulas itemque maiores denas vehes stercoris efficiunt totidemque singuli homines, qui non solum ea purgamenta, quae ipsi corporibus edunt, sed et quae colluvies cohortis et aedificii cotidie gignit, contrahere et congerere possunt.

其后在夏季的数月中,应当用齿耙翻动整个肥料堆,犹如进行翻耕一般,以便它更易腐熟并适合田地。而对于各农人,若其名下每头小牲畜每三十天产出少于一车、大牲畜同样少于十车的肥料,且每个人亦少于相同数量——他们不仅能收集自身体内排出的污物,亦能收集庭院与建筑物的污垢每日所产生之物并堆积起来——我认为这些人是不够勤勉的。

§2.14.9

​Illud quoque praecipiendum habeo, stercus omne, quod tempestive repositum anno requieverit, segetibus esse maxime utile, nam et vires adhuc solidas habet et herbas non creat; quanto autem vetustius sit, minus prodesse, quoniam minus valeat. Itaque pratis quam recentissimum debere inici, quod plus herbarum progeneret; idque mense Februario luna crescente fieri oportere, nam ea quoque res aliquantum faeni fructum adiuvat. De cetero usu stercoris, qualis in quaque re debeat esse, tum dicemus, cum singula persequentur.

我亦须提出此一训示:凡适时存放并静置满一年的肥料,对谷物最为有用,因其仍保有充沛的肥力,且不催生杂草;然而陈置越久,益处越少,因其力量越弱。因此,向草场应施用尽可能新鲜的肥料,以使其生发更多的草类;且此举应在二月新月渐盈之时进行,因为此事对干草的收成亦大有补益。关于肥料的其他用途,即在各项事务中应当如何,我们将在逐一论述具体事物时再行说明。

语法注4 条
  1. 2.14.2quam sex mensibus passus veterascere si vitibus aut pomorum arboribus adhibeas

    连接性关系代词 quam(指代前文的 urina)充当分词 passus 的宾语,同时也作条件从句 si ... adhibeas 中动词的宾语。主格阳性单数分词 passus 与 adhibeas 的隐含主语(泛指的第二人称“你”)保持一致,表示“将其陈置六个月使其陈化后,如果你施用于……”。

  2. 2.14.5inertis est rustici eo quoque loco defici stercore

    特征属格 inertis ... rustici 与 est 构成表语结构(“是怠惰农夫的体现/特征”),以不定式短语 defici stercore 作为主语。被动不定式 defici 带分离夺格 stercore,意为“缺乏肥料/被肥料所遗弃”。

  3. 2.14.6robustam materiem

    虽然 materies 通常泛指木材,但与形容词 robustam 连用时,具有“坚硬的木材”以及专门指代“橡木”(源自 robur)的双重含义。古代农书传统中常认为橡木具有驱除毒蛇的特性。

  4. 2.14.8Parum autem diligentis existimo esse agricolas, apud quos

    diligentis(= diligentes)为第三变格法 i 词干形容词的宾格复数阳性形式(受副词 parum 修饰),在由 existimo 引导的主宾格不定式结构中作与宾格主语 agricolas 一致的表语形容词(“我认为……的农夫是不够勤勉的”)。apud quos 引导定语从句,表示“在他们的管理下/在他们那里”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0845.phi002.humanitext-lat3:2.14.1-2.14.9