← 科鲁迈拉

农业论

§2.13.1-2.13.4

肥田豆类作物与贫瘠土壤的施肥改良

引用萨塞尔纳与特雷梅利乌斯的观点,论述了能肥沃土壤的豆类(绿肥)与消耗地力的作物之特性差异,指出施用厩肥是恢复地力不可或缺的补救手段。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.13.1

​Sed ex iis, quae rettuli, seminibus idem Saserna putat aliis stercorari et iuvari agros, aliis rursus peruri et emaciari; stercorari lupino, faba, vicia, ervilia, lenti, cicercula, piso. De lupino nihil dubito atque etiam de pabulari vicia, si tamen eam viridem desectam confestim aratrum subsequatur et, quod falx reliquerit, prius quam inarescat, vomis rescindat atque obruat; ​id enim cedit pro stercore.1 Nam si radices eius desecto pabulo relictae inaruerunt, sucum omnem solo auferent vimque terrae absument; quod etiam in faba ceterisque leguminibus, quibus terra gliscere videtur, verisimile est accidere, ut nisi protinus sublata messe eorum proscinditur, nihil iis segetibus, quae deinceps in eo loco seminari debent, profuturum sit.2

然而,在我所列举的种子中,同一位萨塞尔纳认为,有的能使田地得到施肥与助益,有的则反而会灼损并耗竭土地;即通过羽扇豆、蚕豆、巢菜、苦野豌豆、小扁豆、红花野豌豆和豌豆来施肥。对于羽扇豆我毫不怀疑,对于饲用巢菜也是如此,但前提是在青割之后犁具立即随之作业,且在大镰割剩之物变干之前,铧刃将其翻切并掩埋;因为这便充当了肥料。 盖因若在饲料割除后留下的根部干枯,它们便会从土壤中夺走一切水分并耗尽大地的力气;这种情况在蚕豆以及其他似乎能使土地肥沃的豆类中同样很可能发生,以至于除非在收割完毕后立即对田地进行初耕,否则对随后应当在当地播种的庄稼将毫无益处。

§2.13.3

​Ac de iis quoque leguminibus, quae velluntur, Tremelius obesse ait maxime solo virus ciceris et lini, alterum quia sit salsae, alterum quia sit fervidae naturae, quod etiam Vergilius significat dicendo: Urit enim lini campum seges, urit avenae, Urunt Lethaeo perfusa papavera somno. Neque enim dubium, quin et his seminibus infestetur ager sicut et milio et panico. Sed omni solo, quod praedictorum leguminum segetibus fatiscit, una praesens medicina est, ut stercore adiuves et absumptas vires hoc velut pabulo refoveas, nec tantum propter semina, quae sulcis aratri committuntur, verum etiam propter arbores ac virgulta, quae maiorem in modum laetantur eius modi alimento.

再者,关于那些用拔除法采收的豆类,特雷梅利乌斯说鹰嘴豆和亚麻的有毒汁液对土壤伤害最大,前者因为具有盐质的本性,后者则因为具有灼热的本性;维吉尔亦通过诗句指明了这一点:“盖因亚麻作物灼烧田野,燕麦亦灼烧之,浸透勒忒之眠的罂粟亦灼烧之。”确实毫无疑问,田地被这些种子所侵害,正如被稷和粟侵害一样。但对于因上述豆类作物而疲敝的一切土壤,唯一立竿见影的补救之法就是用肥料予以施助,并用这种宛如食粮之物使消耗的力气得以复苏;这不仅是为了托付给犁沟的种子,也是为了因这种养分而大为繁茂的果木与灌木。

§2.13.4

​Quare si est, ut videtur, agricolis utilissimum, diligentius de eo dicendum existimo, cum priscis auctoribus, quamvis non omissa res, levi tamen admodum cura sit prodita.3

因此,若这真如其所呈现的那般对农人最为有用,我认为应当更加细致地论述之,因为古代的著作者们虽然未曾遗漏此事,却仅是以极其轻忽的用心将其传述下来的。

语法注3 条
  1. 2.13.2cedit pro stercore

    动词 cedere 与介词短语 pro + 夺格连用,为习语,意为“代替……”或“充当……”。指作为绿肥翻耕入土的残茬起到了与肥料相同的作用。

  2. 2.13.2ut nisi protinus sublata messe eorum proscinditur, nihil iis segetibus, quae deinceps in eo loco seminari debent, profuturum sit

    该句为一个复合句,条件从句(nisi... proscinditur)嵌套在结果从句(ut... profuturum sit)中,用以具体说明 quod... verisimile est accidere 的内容。谓语动词 profuturum sit 是主动迂回虚拟式,表示从属从句中未来的结果(“结果将毫无益处”)。

  3. 2.13.4cum priscis auctoribus, quamvis non omissa res, levi tamen admodum cura sit prodita

    连词 cum 引导带有虚拟式(sit prodita)的原因从句。priscis auctoribus 是被动动词的施动者与格(或无介词夺格),与包含让步从句 quamvis non omissa [sit] res 和转折副词 tamen 的插入成分相呼应。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0845.phi002.humanitext-lat3:2.13.1-2.13.4