← 科鲁迈拉

农业论

§1.pr.18-1.pr.25

粮食进口的依赖与通晓农学的艰难

作者将古罗马人重视农业与自给自足的历史,同当代依赖海外输入粮食与葡萄酒的颓废现状进行对比,论述了通晓广博而精微的农学全貌之艰难。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.pr.18

​Nundinarum etiam conventus mani- festum est propterea usurpatos, ut nonis tantummodo diebus urbanae res agerentur, reliquis administrarentur rusticae. Illis enim temporibus, ut ante iam diximus, proceres civitatis in agris morabantur et, cum consilium publicum desiderabatur, a villis arcessebantur in senatum; ex quo, qui eos evocabant, viatores nominati sunt.

同样显而易见的是,市集的聚会之所以成为惯例,正是为了只在每九天一次的日子里处理城市事务,其余日子则料理田园农事。因为正如我们此前所说,在那个时代,国家的栋梁之才都居住在田野中;当需要进行公共议事时,便从庄园别墅召集他们前往元老院;由此,召集他们的人被称作“差役”。

§1.pr.19

​Isque mos dum servatus est, perseverantissimo colendorum agrorum studio veteres illi Sabini Quirites atavique Romani, quamquam inter ferrum et ignes hosticisque incursionibus vastatas fruges largius tamen condidere quam nos, quibus diuturna permittente pace prolatare licuit rem rusticam.

只要这种风俗得以维持,凭借耕种田地极其坚韧的热情,昔日的那些萨宾同胞与罗马先祖,尽管身处刀光剑影之中,庄稼屡遭敌军入侵的破坏,其储藏的农产却依然比我们更为充裕——而在持久和平的允许下,我们本可以扩展农业。

§1.pr.20

​Itaque in "hoc Latio et Saturnia terra," ubi di fructus agrorum progeniem suam docuerant, ibi nunc ad hastam locamus, ut nobis ex transmarinis provinciis advehatur frumentum,1 ne fame laboremus, et vindemias condimus ex insulis Cycladibus ac regionibus Baeticis Galliasque. Nec mirum, cum sit publice concepta et confirmata iam vulgaris existimatio rem rusticam sordidum opus et id esse negotium quod nullius egeat magisterio praeceptove.

因此,在神明曾向其后代传授大地果实的“这片拉丁姆与萨图尔努斯之地”上,我们如今却拍卖招标,以便从海外省份运来粮食免遭饥荒,并储藏来自基克拉泽斯群岛、贝提卡地区以及高卢诸地的葡萄美酒。这并不足为奇,因为大众的流俗看法如今已被普遍接受并确立:农业是一门下贱的行当,是无需任何指导或教授的事务。

§1.pr.21

​At ego, cum aut magnitudinem totius rei quasi quandam vastitatem corporis aut partium eius velut singulorum membrorum subtilitatem dispicio, vereor, ne supremus ante me dies occupet quam universam disciplinam ruris possim cognoscere.

而我,当我察觉到这一事物的整体规模如同躯体的庞大,或是其各部分如同各个肢体的精细时,我唯恐最后的终期会在我能够通晓整门田园学问之前便降临于我。

§1.pr.22

​Nam qui se in hac scientia perfectum volet profiteri, sit oportet2 rerum naturae sagacissimus, declinationum mundi non ignarus, ut exploratum habeat quid cuique plagae conveniat, quid repugnet. Siderum ortus et occasus memoria repetat, ne imbribus ventisque imminentibus opera incohet laboremque frustretur.

因为凡欲宣称自己在这门知识上已至完满的人,必须对万物的自然本性极其敏锐,通晓天球的偏斜,从而确知何者适合每个地区,何者与之相悖。他必须默记星辰的升起与降落,以免在暴雨和狂风逼近之时动工劳作而徒耗精力。

§1.pr.23

​Caeli et anni praesentis mores intueatur, neque enim semper eundem velut ex praescripto habitum gerunt, nec omnibus annis eodem vultu venit aestas aut hiems, nec pluvium semper est ver aut umidus autumnus; quae praenoscere sine lumine animi et sine exquisitissimis disciplinis non quemquam posse crediderim. Iam ipsa terrae varietas et cuiusque soli habitus quid nobis neget, ​quid promittat, paucorum est discernere. Contemplatio vero cunctarum in ea disciplina partium quoto cuique contingit, ut et segetum arationumque perciperet usum3 et varias dissimillimasque terrarum species pernosceret—quarum non nullae colore, non nullae qualitate fallunt, atque in aliis regionibus nigra terra, quam pullam vocant, ut in Campania, est laudabilis, in his pinguis lubrica melius respondet, quibusdam sicut in Africa Numidiaque putres harenae fecunditate vel robustissimum solum vincunt, in Asia Mysiaque densa et glutinosa terra maxime exuberat—atque in his ipsis haberet cognitum, ​quid recusaret collis, quid campestris positio, quid cultus, quid silvestris ager, quid umidus et graminosus, quid siccus et spurcus, rationem quoque dispiceret et in arboribus vineisque, quarum infinita sunt genera, conserendis ac tuendis et in pecoribus parandis conservandisque, quoniam et hanc adscivimus quasi agri culturae partem, cum separata sit ab agricolatione pastoralis scientia? Nec ea tamen simplex, quippe aliud exigit equinum atque aliud bubulum armentum, aliud pecus ovillum, et in eo ipso dissimilem rationem postulat Tarentinum atque hirtum;

他应当观察当年的天象与气候特征,因为它们并不总是如按成规那般保持相同状态,夏季或冬季也并非每年都以相同的面貌来临,春季并非总是多雨,秋季也并非总是湿润;我相信,若无心灵的澄明与极精微的学识,无人能够预知这些事物。即便是辨别土地本身的多样性以及各种土壤的性状究竟对我们拒绝何物、允诺何物,也仅是少数人所能为之事。 而在那门学科中全面考量其所有组成部分,究竟又能有几人得此幸事?——既能领会庄稼与耕作之实践,又能彻底通晓各种截然不同的土壤类别(其中有些因颜色而具欺骗性,有些因质地而具欺骗性;在某些地区,如坎帕尼亚,被称为黑土的黑色土壤值得赞赏;在某些地方,肥沃而滑润的土壤表现更佳;在某些地方,如阿非利加和努米底亚,松脆的沙地在丰产度上甚至胜过最坚实的土壤;在亚细亚与密细亚,致密黏重的土地收成最盛);并且在这些具体情况中,能确知丘陵拒绝什么,平原拒绝什么,熟耕地拒绝什么,林地拒绝什么,湿润多草的土地拒绝什么,干燥粗瘠的土地拒绝什么;还能通晓在栽种与养护种类无穷的树木与葡萄藤时的法则,以及在购置与培育牲畜时的法则(既然我们已将此作为农事的一部分予以接纳,尽管畜牧知识与农耕本属分立之学)?况且畜牧之学亦非单一,因为马群需要一套,牛群需要另一套,羊群又需要一套,即便在羊群本身当中,塔兰托种与粗毛种所要求的管理法则亦大相径庭;

语法注3 条
  1. 1.pr.20ad hastam locamus, ut nobis ex transmarinis provinciis advehatur frumentum

    短语 ad hastam locare 本为公法与行政惯用语,原指“(立矛为号)通过公开拍卖发包契约”。此处指罗马国家将海外粮食输入包税/承包给商人的做法。

  2. 1.pr.22sit oportet

    无连词并列结构(parataxis),现在时虚拟式 sit 直接跟在无人称动词 oportet 之后(省略 ut),意为“应当是……”、“必须是……”。

  3. 1.pr.24Contemplatio vero cunctarum in ea disciplina partium quoto cuique contingit, ut et segetum arationumque perciperet usum

    句式 quoto cuique contingit 是修辞性疑问句,意为“究竟能有几人得以……?(几乎无人能及)”。随后的 ut 从句(引导 perciperet、pernosceret、haberet cognitum、dispiceret 等动词)为展开 contemplatio 具体内容的名词性/结果从句;由于主句动词 contingit 被视作历史现在时,按时态呼应法则使用了未完成过去虚拟式。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0845.phi002.humanitext-lat3:1.pr.18-1.pr.25