← 科鲁迈拉

农业论

§1.pr.10-1.pr.17

都市生活的堕落与崇尚农事的古昔美德

作者批评了追逐名利中都市生活的堕落与对农事的轻视,并以古昔罗马英雄既尚武又躬耕的刚健传统,抨击当代怠惰虚浮、损害健康的风气。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.pr.10

​An putem fortunatius a catenato repulsum ianitore saepe nocte sera foribus ingratis adiacere miserrimoque famulatu per dedecus fascium decus et imperium, profuso tamen patrimonio, mercari? Nam nec gratuita servitute, sed donis rependitur honor. Quae si et ipsa et eorum similia bonis fugienda sunt, superest, ut dixi, unum genus liberale et ingenuum rei familiaris augendae, quod ex agricolatione contingit.

难道我应当认为,被锁链拴着的门房驱赶,深夜频繁躺在不领情的门前,通过最悲惨的奴役与耻辱,挥霍尽祖产去收买法西斯束棒的荣耀与统治权,反倒是更幸运的吗?因为荣誉并非用无偿的奴役,而是用礼物来换取的。如果这些勾当及其同类皆当为正直之士所屏弃,那么正如我所言,只剩下唯一一种适合自由人且高尚的增加家产的方式,即源于农业的那种方式。

§1.pr.11

​Cuius praecepta si vel temere ab indoctis, dum tamen agrorum possessoribus, antiquo more administrarentur, minus iacturae paterentur res rusticae; nam industria dominorum cum ignorantiae detrimentis multa pensaret,1 nec quorum commodum ageretur, tota vita vellent imprudentes negotii sui conspici eoque discendi cupidiores agricolationem pernoscerent.

若其法则即便粗糙地由无学者——只要他们是土地的主人——依循古老习俗去施行,农业所蒙受的损失亦会更少;因为主人的勤勉可以弥补无知带来的诸多损失,而切身利益攸关之人绝不愿终生在自己的行业中被视为愚昧无知,因而会更渴望学习,从而彻底掌握农事。

§1.pr.12

​Nunc et ipsi praedia nostra colere dedignamur et nullius momenti ducimus peritissimum quemque vilicum facere vel, si nescium, certe vigoris experrecti, quo celerius, quod ignoret, addiscat. Sed sive fundum locuples mercatus est, e turba pedisequorum lecticariorumque defectissimum annis et viribus in agrum relegat, cum istud opus non solum scientiam, sed et viridem aetatem cum robore corporis ad labores sufferendos desideret; sive mediarum facultatum dominus, ex mercenariis aliquem iam recusantem cotidianum illud tributum, quia vectigali esse non possit,2 ignarum rei, cui praefuturus est, magistrum fieri iubet.

如今,我们自己不屑于耕种庄稼田园,也不把任命最熟练的人担任庄园总管,或者若是个外行则至少任命精力充沛之人以便更快学到其所不懂的东西,视为要务。然而,若是一个富人买下了田产,他便从侍从与抬轿奴仆的人群中,将年岁与体力最为衰竭者流放到田野中去,尽管那项劳作不仅需要知识,还需要青年旺盛的活力与强健的体魄来承受劳苦;若是一个中等资财的主人,则从雇工中挑出某个因再也无法产生收益而拒不缴纳那笔日常赋额的人,令其在对即将掌管的事物一无所知的情况下充当主管。

§1.pr.13

​Quae cum animadvertam, saepe mecum retractans ac recogitans, quam turpi consensu deserta exoleverit disciplina ruris, vereor ne flagitiosa et quodam modo pudenda ingenuis aut inhonesta sit.Verum cum complurimis monumentis scriptorum admonear apud antiquos nostros fuisse gloriae curam rustica- tionis, ex qua Quinctius Cincinnatus, obsessi consulis et exercitus liberator, ab aratro vocatus ad dictaturam venerit ac rursus fascibus depositis, quos festinantius victor reddiderat quam sumpserat imperator, ad eosdem iuvencos et quattuor iugerum avitum herediolum redierit, itemque C. ​Fabricius et Curius Dentatus, alter Pyrrho finibus Italiae pulso, domitis alter Sabinis, accepta, quae viritim dividebantur, captivi agri septem iugera non minus industrie coluerit,3 quam fortiter armis quaesierat; et ne singulos intempestive nunc persequar, cum tot alios Romani generis intuear memorabiles duces hoc semper duplici studio floruisse vel defendendi vel colendi patrios quaesitosve fines, intellego luxuriae et deliciis nostris pristinum morem virilemque vitam displicuisse.

当我注意到这些,常常在内心反复反思与考量田野的技艺究竟是出于怎样可耻的一致见解而被遗弃荒废时,我甚至担忧它对自由人而言乃是可鄙的、某种程度上是羞耻的或不体面的。然而,当我受到著述家们的大量记录所提醒,得知在我们祖先当中务农曾是荣耀之所在:被围困的执政官与军队的解救者昆克提乌斯·辛辛纳图斯正是从犁畔被召去担任独裁官,并在再次放下作为胜利者归还时比作为统帅受任时更为迅速的束棒之后,回到了同样的几头小公牛和四罗马亩的祖传小产业;同样,盖乌斯·法布里基乌斯与库里乌斯·登塔图斯——前者将皮洛士逐出意大利边境,后者征服了萨宾人——在按人分配时接受了七罗马亩缴获的土地,其耕耘的勤勉绝不下于其凭借武装英勇夺取它时的奋战;且为了如今不过于不合时宜地一一列举,当我看到罗马血统的许多其他值得铭记的领袖始终在这既保卫又耕作祖传或获取的疆土的双重热情中繁荣昌盛时,我明白,昔日的习俗与刚健的生活已遭到我们的奢侈与享乐的嫌弃。

§1.pr.15

​Omnes enim, sicut M. Varro iam temporibus avorum conquestus est, patres familiae falce et aratro relictis intra murum correpsimus et in circis potius ac theatris quam in segetibus ac vinetis manus movemus; attonitique miramur gestus effeminatorum, quod a natura sexum viris denegatum muliebri motu mentiantur decipiantque oculos spectantium.

因为正如马尔库斯·瓦罗早在我祖父辈时代所哀叹的那样,我们所有的家族之长都抛弃了镰刀与犁,缩进城墙之内,且宁可在马戏场与剧场、而非在庄稼地与葡萄园中挥动手臂;我们惊愕地赞赏那些柔弱之人的身姿,因为他们用女性化的动作虚构了自然拒绝赋予男性的性别,欺骗着观众的眼睛。

§1.pr.16

​Mox deinde, ut apti veniamus ad ganeas, cotidianam cruditatem Laconicis excoquimus et exusto sudore sitim quaerimus noctesque libidinibus et ebrietatibus, dies ludo vel somno consumimus, ac nosmet ipsos ducimus fortunatos, quod "nec orientem solem videmus nec occidentem."

紧接着,为了能合宜地走进下等酒馆,我们在斯巴达式蒸气浴中烤消每日的消化不良,耗尽汗水以寻觅渴感,将黑夜耗费于情欲与酗酒,将白昼耗费于赌博或睡眠,并自以为幸运,因为“我们既看不见初升的太阳,也看不见落日”。

§1.pr.17

​Itaque istam vitam socordem persequitur valetudo. Nam sic iuvenum corpora fluxa et resoluta sunt, ut nihil mors mutatura videatur. At mehercules vera illa Romuli proles assiduis venatibus nec minus agrestibus operibus exercitata firmissimis praevaluit corporibus ac militiam belli, cum res postulavit, facile sustinuit durata pacis laboribus semperque rusticam plebem praeposuit urbanae. Ut enim qui in villis intra consaepta morarentur, quam qui foris terram molirentur, ignaviores habitos, sic eos, qui sub umbra civitatis intra moenia desides cunctarentur, quam qui rura colerent administrarentve opera colonorum, segniores visos.4

因此,恶疾伴随着那种怠惰的生活。实际上,青年人的身体是如此松弛脆弱,以至于死亡似乎不会改变什么。然而凭赫拉克勒斯起誓,罗穆卢斯的真正后裔通过持续的狩猎以及同样繁重的田间劳作锻炼,拥有极其强健的体魄而卓尔不凡;当形势要求时,他们经受了和平时期劳动的磨砺,轻松承受了战争的军役,并始终将乡间平民置于城市平民之上。因为正如那些在庄园围墙内消磨时光的人被认为比在户外翻耕土地的人更懒惰一样,那些在城郭的荫蔽下于城墙之内游手好闲、磨蹭度日的人,亦被视为比那些耕种田野或管理佃农劳动的人更加迟钝颓废。

语法注4 条
  1. 1.pr.11cum ignorantiae detrimentis multa pensaret

    pensare 与 cum 连用表示“相抵消、弥补”。此处表示主人的勤勉(industria)能够弥补无知所带来的诸多损失(cum ignorantiae detrimentis)。

  2. 1.pr.12quia vectigali esse non possit

    vectigali 为表语性与格(目的或结果与格),与省略的关涉与格构成双重与格结构,意为“因为他无法(对主人而言)成为一项收益/带来利润”。

  3. 1.pr.14alter Pyrrho finibus Italiae pulso, domitis alter Sabinis, accepta, quae viritim dividebantur, captivi agri septem iugera non minus industrie coluerit

    虽然并列了两个主语(C. Fabricius et Curius Dentatus),但由于其后承接了分配性并列词 alter... alter...,述语动词 coluerit 采用了单数形式。

  4. 1.pr.17ignaviores habitos, sic eos, qui sub umbra civitatis intra moenia desides cunctarentur, quam qui rura colerent administrarentve opera colonorum, segniores visos

    省略 esse 的宾格加不定式结构(habitos [esse] 与 visos [esse]),充当前文语境(紧接在 praeposuit 后的判断内容或省略的主动词)下的间接引语,并通过 ut... sic... 构成田庄内留守者与城中游手好闲者的对比。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0845.phi002.humanitext-lat3:1.pr.10-1.pr.17