← 科鲁迈拉

农业论

§1.7.1-1.7.7

对待佃农的原则与偏远田产的出租

论述农庄主对待佃农应当宽和谦逊且克制法权,赞扬本地定居佃农胜过城里佃农,并主张在无法亲自监督的偏远粮田应当出租给自由佃农,而非托付给奴隶管事。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.7.1

​His omnibus ita vel acceptis vel compositis, praecipua cura domini requiritur cum in ceteris rebus tum maxime in hominibus. Atque hi vel coloni vel servi sunt soluti aut vincti. Comiter agat cum colonis facilemque se praebeat, et avarius opus exigat quam pensiones, quoniam et minus id offendit et tamen in universum magis prodest. Nam ubi sedulo colitur ager, plerumque compendium, numquam, nisi si caeli maior vis aut praedonis incessit, detrimentum adfert, eoque remissionem colonus petere non audet.

在所有这些事情都如此备齐或安排妥当之后,无论在其他事物上,还是尤其在人的方面,都需要主人付出特别的关照。而这些人或是佃农,或是未戴镣铐或身缚锁链的奴隶。主人应当温和地对待佃农,表现得平易近人,要求劳作胜过苛求租税,因为这既不易招致怨恨,从总体上看又更为有利。盖在土地得到精心耕作之处,通常总能带来收益,除非遭遇严重的恶劣天候或强盗袭击,绝不会带来损失,因此佃农也不敢请求减免地租。

§1.7.2

​Sed nec dominus in unaquaque re, cui colonum obligaverit,1 tenax esse iuris sui debet, sicut in diebus pecuniarum vel lignis et ceteris parvis accessionibus exigendis, quarum cura maiorem molestiam quam impensam rusticis adfert; nec sane est vindicandum nobis quicquid licet, nam summum ius antiqui summam putabant crucem. Nec rursus in totum remittendum, quoniam "vel optima nomina non apellando fieri mala "faenerator Alfius dixisse verissime fertur.

然而主人也不应在约束佃农的每一细微事项上都固执于自己的法定权利,诸如在催要付款期限、薪柴以及其他细小的附属附加物上,对这些事项的操持给乡民带来的烦扰远甚于花费;我们固然不可把一切合法权利都索求到底,因为古人认为,最严苛的法权乃是最大的苦难。但反过来,亦不可全盘放任,因为放贷人阿尔菲乌斯曾说过极为中肯的名言:“即便是最优质的债权,也会因不催讨而沦为坏账。”

§1.7.3

​Sed et ipse nostra memoria veterem consularem virumque opulentissimum P. Volusium adseverantem audivi felicissimum fundum esse, qui colonos indigenas haberet et tamquam in paterna possessione natos iam inde a cunabulis longa familiaritate retineret. Ita certe mea fert opinio rem malam esse frequentem locationem fundi, peiorem tamen urbanum colonum, qui per familiam mavult agrum quam per se colere.

不仅如此,我自己在我们这个时代也曾亲耳听过昔日执政官、巨富普布利乌斯·沃卢西乌斯断言:最幸福的庄园莫过于拥有本地土生土长的佃农,并自摇篮时代起便以长久的熟稔将他们留住,宛如生于父辈的产业中一般。因此,我的确认为,频繁更换租约是件坏事,但更糟糕的是城里来的佃农,他宁愿通过一队奴隶而非亲身耕作土地。

§1.7.4

​Saserna dicebat ab eius modi homine fere pro mercede litem reddi, propter quod operam dandam esse ut et rusticos et eosdem assiduos colonos retineamus, cum aut nobismet ipsis non licuerit aut per domesticos colere non expedient; quod tamen non evenit nisi in his regionibus quae gravitate caeli solique sterilitate vastantur.

萨塞尔纳曾说,从这种人那里得到的通常是诉讼而非租金;因此,每当我们自身无法亲自耕作,或者通过家奴耕作并不合算时,必须竭力留住那些既属乡野出身又定居安居的佃农;不过,这种情况只有在那些因气候严酷与土壤贫瘠而荒废的地区才会发生。

§1.7.5

​Ceterum cum mediocris adest et salubritas et terrae bonitas, numquam non ex agro plus sua cuique cura reddidit quam coloni, numquam non etiam vilici,2 nisi si maxima vel neglegentia servi vel rapacitas intervenit. Quae utraque peccata plerumque vitio domini vel committi vel foveri nihil dubium est, cum liceat aut cavere ne talis praeficiatur negotio, ​aut iam praepositus ut summoveatur curare. In longinquis tamen fundis, in quos non est facilis excursus patris familiae, cum omne genus agri tolerabilius sit sub liberis colonis quam sub vilicis servis habere, tum praecipue frumentarium, quem et minime, sicut vineas aut arbustum, colonus evertere potest et maxime vexant servi, qui boves elocant eosdemque et cetera pecora male pascunt nec industrie terram vertunt longeque plus imputant seminis iacti, quam quod severint,3 sed nec quod terrae mandaverunt sic adiuvant, ut recte proveniat, idque cum in aream contulerunt, per trituram cotidie minuunt vel fraude vel neglegentia.

至于其他情况,只要有适度的宜人气候和土地的肥沃,自力亲为的照料从田地中产出的收益,无一不胜过佃农的照料,甚至管事的照料也无不如此,除非奴隶的极度怠惰或贪婪介入其中。毫无疑问,这两种罪过通常都是因主人的过失而被犯下或被纵容的,因为主人本可以防范不让这样的人掌管事务,或者在已被任命后将其撤换。 然而在偏远的庄园——家主不易亲自巡视之处——虽然将各种类型的土地置于自由佃农的管理之下比置于奴隶管事之下更为可行,但尤其是谷物田地更是如此;因为佃农最不可能像毁坏葡萄园或果树林那样毁坏谷物田,而奴隶对其造成的侵害最甚:他们把耕牛私自出租,对耕牛及其他牲畜喂养不善,耕翻土地缺乏勤勉,报销播下的种子远远多于实际播种的数量,也不照料播入土中的种子使其良好生长,且在将粮食运到打谷场后,在脱粒过程中因舞弊或疏忽每日使其减少。

§1.7.7

​Nam et ipsi diripiunt et ab aliis furibus non custodiunt, sed nec conditum cum fide rationibus inferunt. Ita fit, ut et actor et familia peccent et ager saepius infametur. Quare talis generis praedium, si, ut dixi, domini praesentia cariturum est, censeo locandum.

因为他们不仅自身侵吞,亦不防范其他窃贼,甚至对于储藏起来的粮食也不如实记入账簿。如此一来,监工与劳工奴隶皆犯下罪过,庄园亦屡屡蒙受恶名。因此,此类庄园若如我所言将缺乏主人的亲临,我认为应当予以出租。

语法注3 条
  1. 1.7.2cui colonum obligaverit

    关系代名词 cui 指涉先行词 in unaquaque re,作动词 obligaverit 的间接宾语(与格),符合 obligare aliquem alicui rei(使某人承担某项事务或义务)的搭配。

  2. 1.7.5numquam non ex agro plus sua cuique cura reddidit quam coloni, numquam non etiam vilici

    双重否定结构,numquam non(无不/总是)重复出现。在比较结构 quam coloni 及后一分句的主语短语 etiam vilici 中,承前省略了名词 cura,其完整含义为:比起佃农的照料(cura),每个人自身的照料(sua cuique cura,即庄园主亲身照管)总能带来更多的土地收成,甚至管事的照料(cura)也总是胜过佃农。

  3. 1.7.6longeque plus imputant seminis iacti, quam quod severint

    动词 imputant 意为“报销、记入账目”。plus 支配部分属格 seminis iacti(播下的种子),并与比较从句 quam quod severint(多于他们实际播下的)相呼应,指奴隶在账目上虚报播种数量以行侵吞舞弊之举。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0845.phi002.humanitext-lat3:1.7.1-1.7.7