- 底本
- Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0845.phi002.humanitext-lat3:1.6.15-1.6.24
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
作者论述了防止虫害与湿气的谷仓修筑与保管方法,随后详述了压榨房、熏房、酒库的配置要求,以及庄园周边的烘炉、水塘、肥堆、石铺打谷场、避雨棚与果园等附属设施的营造要领。
Ea res ab noxia curculionum et similium animalium commodissime videtur conditas fruges defendere, quae nisi diligenter repositae sint, celeriter ab iis consumuntur. Sed id genus horrei, quod scripsimus, nisi sicca positione villae quamvis granum robustissimum corrumpit situ;1 qui si nullus adsit, possit etiam defossa frumenta servare, sicut transmarinis quibusdam provinciis, ubi puteorum in modum, quos appellant siros, exhausta humus editos a se fructus recipit. Sed nos in nostris regionibus, quae redundant uligine, magis illam positionem pensilis horrei et hanc curam pavimentorum et parietum probamus, quoniam, ut rettuli, sic emunita sola et latera horreorum prohibent curculionem. Quod genus exitii cum incidit, multi opinantur arceri posse, si exesae fruges in horreo ventilentur et quasi refrigerentur.
这种做法看来能极为有效地保护储藏的庄稼免遭象鼻虫及同类害虫的危害,若不妥善储存,庄稼很快就会被它们蛀食殆尽。然而我们所记述的这种谷仓,除非庄园处于干燥之所,否则无论多么坚硬的谷粒都会因霉烂而被毁坏;若毫无湿气,甚至可以将粮食储存在地下,如同海外某些行省那样,在那里,挖空的泥土宛如他们称为地窖的水井一般,容纳着由它自身产出的果实。但是在我们那些饱含水汽的地区,我们更赞成那种高架谷仓的布局以及对地面和墙壁的这般精心修筑,因为正如我所记叙的那样,如此加固的谷仓底面与侧壁能阻挡象鼻虫。当这种虫害发生时,许多人认为,若将受损的庄稼在谷仓内扬簸并使其仿佛降温冷却,便可防止危害扩大。
Id autem falsissimum est; neque enim hoc facto expelluntur animalia, sed immiscentur totis acervis. Qui si maneant immoti, summis tantum partibus infestentur, quoniam infra mensuram palmi non nascitur curculio; longeque praestat id solum, quod iam vitiatum est, quam totum periculo subicere.2 Nam cum exiget usus, facile est eo sublato, quod vitiatum erit, integro inferiore uti. Sed haec, etsi extrinsecus, non tamen intempestive videor hoc loco rettulisse.
然而这完全是错误的;因为这样做不但无法驱除害虫,反倒使它们混入整堆粮食之中。若谷堆保持不动,则仅有最顶层受到侵扰,因为象鼻虫在深于一掌之处便无法繁殖;将仅仅已经损坏的部分置于险境,远胜于使全体承担风险。因为当需要取用时,除去了受损的部分之后,轻易即可食用完好无损的下层粮食。不过,这些事虽属旁涉,但在此处提及,看来亦非不合时宜。
Torcularia praecipue cellaeque oleariae calidae esse debent, quia commodius omnis liquor vapore solvitur ac frigoribus magnis conficitur;oleum, quod minus provenit, si congelatur, fracescit. Sed ut calore naturali est opus, qui contingit positione caeli et declinatione, ita non est opus ignibus aut flammis, quoniam fumo et fuligine sapor olei corrumpitur. Propter quod torcular debet a meridiana parte inlustrari, ne necesse habeamus ignes lucernamque adhibere, cum premetur olea.
尤其是压榨房与储油室必须保持温暖,因为一切液体在温热中更易融解,而在严寒中则易凝固;油若冻结,不仅出油率降低,而且会发酸败坏。然而正如需要仰赖天空方位与朝向所获得的天然热力一样,人工火与火焰却并无必要,因为油的风味会被烟尘和煤灰所败坏。因此,压榨房应当从南面采光,以免我们在压榨橄榄时不得不动用火光与油灯。
Cortinale, ubi defrutum fiat, nec angustum nec obscurum sit, ut sine incommodo minister, qui sapam decoquet, versari possit. Fumarium quoque, quo materia, si non sit iam pridem caesa, festinato siccetur, in parte rusticae villae fieri potest iunctum rusticis balneis.Nam eas quoque refert esse, in quibus familia, sed tamen feriis, lavetur; neque enim corporis robori convenit frequens usus earum. Apothecae recte superponentur his locis, unde plerumque fumus exoritur, quoniam vina celerius vetustescunt, quae fumo quodam genere praecoquem maturitatem trahunt.3Propter quod et aliud tabulatum esse debebit, quo amoveantur, ne rursus nimia suffumatione medicata sint. Quod ad villae situm partiumque eius dispositionem, satis dictum est. Circa villam deinceps haec esse oportebit: fumum et pistrinum, quantum futurus numerus colonorum postulaverit: piscinas minime duas, alteram, quae anseribus pecoribusque serviat, alteram, in qua lupinum, ulmi vimina et virgas atque alia quae sunt usibus nostris apta. maceremus. Stercilina quoque duo sint, unum, quod nova purgamenta recipiat et in annum conservet, alterum, ex quo vetera vehantur, sed utrumque more piscinarum devexum leni clivo et exstructum pavimentatumque solo, ne umorem tramittant.
烹煮浓缩汁的熬浆房既不可狭窄亦不可昏暗,以便熬煮甜汁的仆役能毫无不便地来回走动。用于在木材未经久前砍伐时迅速予以熏干的熏房,亦可建于庄园的劳务区中,与劳务用浴室相连。因为设有一处供奴仆洗浴的浴室亦甚重要,但洗浴仅限于节假日;盖频繁使用浴室无益于筋骨之强健。储藏室适宜建于这些通常有烟气升起之处的上方,因为葡萄酒在烟气中带有一种早熟的风味,能更快变为陈酒。因此,还必须另设一层楼板,以便将它们移开,免得反过来因过度熏蒸而变味。关于庄园的选址及其各部分的布局,已叙述充分。 接下来,在庄园周围应当具备以下设施:规模符合未来雇农人数要求的烤面包炉与磨坊;至少两处水塘,其一供鹅与牲畜使用,另一处供我们浸泡羽扇豆、榆树枝条以及其他适合我们用途的物品。肥堆亦当有两处,一处用于收集新鲜排泄物并保存一年,另一处用于运走陈年肥料;但两者均当仿照水塘之式样,呈缓坡向下凹进,并在底面上砌筑铺实,以免水分渗失。
Plurimum enim refert non adsiccato suco fimum vires continere et assiduo macerari liquore, ut, si qua interiecta sint stramentis aut paleis spinarum vel graminum semina, intereant nec in agrum exportata segetes herbidas reddant. Ideoque periti rustici, quicquid ovilibus stabulisque conversum progesserunt, superpositis virgis tegunt nec arescere solis incursu patiuntur vel exuri.
因为极其重要的一点在于,肥料在汁液未干的情况下保持肥力并持续由液体浸润,从而使麦秸或糠秕中夹杂的任何荆棘或杂草种子死灭,不至于被运入田间而使庄稼满布荒草。因此,富有经验的农夫会将凡是从羊圈和牲口棚中清扫运出的污秽之物,用覆于其上的枝条遮盖起来,不容其因日晒而干燥或炙焦。
Area, si comperit,4 ita constituenda est, ut vel a domino vel certe a procuratore despici possit, eaque optima est silice constrata, quod et celeriter frumenta deteruntur, non cedente solo pulsibus ungularum tribularumque, et eadem eventilata mundiora sunt lapillisque carent et glaebulis, quas per trituram fere terrena remittit area.
打谷场若地形允许,应当建造得便于主人或至少便于总管俯视,且最好以碎石铺筑,因为地面在蹄印与打谷橇的冲击下不会凹陷,粮食得以迅速脱粒,且脱粒后的粮食在扬簸之后更加洁净,不含小石子与泥块,而泥土地面的打谷场在脱粒时往往会产生这些杂质。
Huic autem nubilar applicari debet maximeque in Italia propter inconstantiam caeli, quo conlata semitrita frumenta protegantur, si subitaneus imber incesserit. Nam in transmarinis quibusdam regionibus, ubi aestas pluvia caret, supervacuum est. Pomaria quoque et hortos oportet saepto circumdari et esse in propinquo atque in ea parte, qua possit omnis stercorata colluvies cohortis balneariorumque et oleis expressa amurcae sanies influere. Nam quoque eius modi laetatur alimentis et holus et arbor.
此外,在打谷场旁必须附设避雨棚,尤其在意大利因其气候多变,一旦突降暴雨,便可将聚拢的半脱粒粮食移入受到保护。盖在海外某些夏季无雨的地区,此物实属多余。果园与菜园亦当用篱笆环绕,并建在近旁且能接纳来自庭院与浴室的一切肥沃污流以及从橄榄压榨出的油渣残汁之处。因为蔬菜与树木皆同样喜好这般养分。
- 1.6.15nisi sicca positione villae quamvis granum robustissimum corrumpit situ
在 nisi 从句中省略了系动词(est 或 sit),sicca positione 作为地点或方式夺格,意为“除非庄园处于干燥之所”。主句主语为 id genus horrei,situ 为原因夺格(“由于霉烂/水汽”),作谓语动词 corrumpit 的状语。
- 1.6.17longeque praestat id solum, quod iam vitiatum est, quam totum periculo subicere
无人称动词 praestat(胜过、宁愿)后接比较连词 quam 的句式。比较的后项是不定式短语 totum periculo subicere(“使全体冒风险”),而前项的宾格 id solum 则在意义上共享被省略的不定式(如 periculo subicere 等),整体意为“仅使已损坏的部分承担风险,远胜于使全体冒风险”。
- 1.6.20quodam genere praecoquem maturitatem trahunt
quodam genere 字面义为“以某种方式/种类”,在此作副词性短语(“在某种意义上”或“一种……”),修饰 praecoquem maturitatem(“早熟的成熟度”)或谓语动词 trahunt(“获得、染上”)。
- 1.6.23Area, si comperit
传抄文本作 si comperit(“若探得/查明[有此适宜之地]”),多数校勘本改作 si competit(“若地形/条件允许”)。无论作何种读法,皆作为条件从句修饰打谷场的选址营造。
