- 底本
- Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.5-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0690.phi003.humanitext-lat2:1.1-1.75
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-10-27
史诗序言介绍埃涅阿斯的磨难。出于对特洛伊的仇恨和对迦太基的偏爱,朱诺说服风神埃奥洛斯释放狂风暴雨袭击特洛伊船队。
Arma virumque cano, Troiae qui primus ab oris
我歌唱武器与那英雄,他首先从特洛伊的海岸,
Italiam, fato profugus, Laviniaque venit
命运使他成为逃亡者,来到意大利和拉维尼乌姆的
litora,1 multum ille et terris iactatus et alto
海岸。他在陆之上和深海之上大受折磨,
vi superum saevae memorem Iunonis ob iram;
凭着天上诸神的力量,因为残暴的朱诺那念念不忘的愤怒;
multa quoque et bello passus, dum conderet2 urbem,
在战争中他也遭受了许多苦难,直到他建立起城邦,
inferretque deos Latio, genus unde Latinum,
并把他的神明带入拉提乌姆,由此产生了拉丁民族、
Albanique patres, atque altae moenia Romae.
阿尔巴的祖先,以及高耸的罗马的城墙。
Musa, mihi causas memora, quo numine laeso,
缪斯啊,请为我叙述原因,是因为伤害了哪位神明,
quidve dolens, regina deum tot volvere casus
还是因为何事怨恨,神明的女王竟逼迫一个
insignem pietate virum, tot adire labores
因虔敬而杰出的男子,去历经如此多的磨难,去面对如此多的劳苦。
impulerit. Tantaene animis caelestibus irae?
天上的神明心中竟有如此大的愤怒吗?
Urbs antiqua fuit, Tyrii tenuere coloni,
曾有一座古老城邦,由泰尔的移民所占领,
Karthago, Italiam contra Tiberinaque longe
迦太基,它面对着意大利,并遥对着第伯里河的
ostia, dives opum studiisque asperrima belli;
河口,财力雄厚,且在战争的爱好中极其凶悍;
quam Iuno fertur terris magis omnibus unam
据说,朱诺珍爱此地甚于一切土地,
posthabita coluisse Samo; hic illius arma,
甚至连萨摩斯也被置于其后;这里有她的武器,
hic currus fuit; hoc regnum dea gentibus esse,
这里有她的战车;女神那时就已经意图并培育着,
si qua fata sinant, iam tum tenditque fovetque.
如果有任何命运允许,让这里成为万民的统治帝国。
Progeniem sed enim Troiano a sanguine duci
然而,她已经听说,有一支后裔正从特洛伊的血统中衍生出来,
audierat, Tyrias olim quae verteret arces;
有朝一日他们将颠覆泰尔人的城池;
hinc populum late regem belloque superbum
由此将有一个统治广阔、在战争中高傲的民族
venturum excidio Libyae: sic volvere Parcas.
为了利比亚的毁灭而来临:命运三女神正是如此运转的。
Id metuens, veterisque memor Saturnia belli,
萨图尔努斯之女惧怕此事,并记着那场古老的战争,
prima quod ad Troiam pro caris gesserat Argis—
那是她起初为了亲爱的阿耳戈斯而在特洛伊进行过的战争——
necdum etiam causae irarum saevique dolores
而且她愤怒的原因和残酷的痛苦
exciderant animo: manet alta mente repostum
尚未从心中消逝:那藏在心灵深处的记忆依然保留着,
iudicium Paridis spretaeque iniuria formae,
帕里斯的裁判,对她被蔑视之美貌的侮辱,
et genus invisum, et rapti Ganymedis honores.
以及那可恨的种族,和被劫持的加尼美得斯的荣耀。
His accensa super, iactatos aequore toto
她因这些事而更加愤怒,将那些在整个海面上漂泊的
Troas, reliquias Danaum atque immitis Achilli,
特洛伊人——被希腊人和残忍的阿喀琉斯遗留下来的人,
arcebat longe Latio, multosque per annos
远远地拒于拉提乌姆之外。许多年来
errabant, acti fatis, maria omnia circum.
他们被命运驱使,在所有的海洋周围流浪。
Tantae molis erat Romanam condere gentem!
建立罗马民族是如此艰巨的一件大业!
Vix e conspectu Siculae telluris in altum
他们刚从西西里土地的视线中驶入深海,
vela dabant laeti, et spumas salis aere ruebant,
欢欣鼓舞地扬帆,用青铜船首犁开盐水的泡沫,
cum Iuno, aeternum servans sub pectore volnus,
这时朱诺在胸中保留着永恒的伤口,
haec secum: Mene incepto desistere victam,3
对自己这样说: “难道要我承认失败,放弃我的计划,
nec posse Italia Teucrorum avertere regem?
并且无法将特洛伊人的王从意大利驱逐吗?
Quippe vetor fatis. Pallasne exurere classem
的确,我是被命运所阻碍。难道帕拉斯能烧毁希腊人的
Argivum atque ipsos potuit submergere ponto,
船队,并把他们自己淹没在海中,
unius ob noxam et furias Aiacis Oilei?
仅仅因为奥伊琉斯之子埃阿斯一人的罪行与疯狂?
Ipsa, Iovis rapidum iaculata e nubibus ignem,
她自己从云端掷出朱庇特的迅疾烈火,
disiecitque rates evertitque aequora ventis,
既驱散了船只,又用狂风掀翻了海面,
illum expirantem transfixo pectore flammas
至于那胸膛被贯穿、正吐着火焰的家伙,
turbine corripuit scopuloque infixit acuto.
她用旋风将他卷走,并钉在尖锐的礁石上。
Ast ego, quae divom incedo regina, Iovisque
然而我,作为众神的女王而行,既是朱庇特的
et soror et coniunx, una cum gente tot annos
姐姐又是他的妻子,却与单单一个民族这么多年来
bella gero! Et quisquam numen Iunonis adoret
连年战争!此后还会有人崇敬朱诺的神灵,
praeterea, aut supplex aris imponet honorem?
或者作为恳求者在祭坛上献上祭礼吗?”
Talia flammato secum dea corde volutans
女神在自己燃烧的心中反复思量着这些事,
nimborum in patriam, loca feta furentibus austris,
来到了暴风雨的家乡,一个孕育着狂暴南风的地方,
Aeoliam venit. Hic vasto rex Aeolus antro
埃奥利亚。在这里,在一个巨大的洞窟中,国王埃奥洛斯
luctantes ventos tempestatesque sonoras
用他的权力压制着挣扎的狂风和轰鸣的暴风雨,
imperio premit ac vinclis et carcere frenat.
用锁链和牢狱来束缚它们。
Illi indignantes magno cum murmure montis
它们愤愤不平,伴着大山的巨大轰鸣声
circum claustra fremunt; celsa sedet Aeolus arce
在锁闭的门周围咆哮;埃奥洛斯坐在高高的城堡上,
sceptra tenens, mollitque animos et temperat iras.
手握权杖,缓和它们的心性,平息它们的愤怒。
Ni faciat, maria ac terras caelumque profundum
若不如此,它们必定会迅速地把海洋、陆地和深邃的天空
quippe ferant rapidi secum verrantque per auras.4
裹挟而去,并扫荡在空气之中。
Sed pater omnipotens speluncis abdidit atris,
但全能的父亲出于对此事的恐惧,将它们藏在黑暗的洞穴里,
hoc metuens, molemque et montis insuper altos
并在上面堆放了巨石和高耸的山脉,
imposuit, regemque dedit, qui foedere certo
并且赐予它们一个国王,他知道如何根据确定的契约,
et premere et laxas sciret dare iussus habenas.
在接到命令时既能勒紧缰绳,也能放开。
Ad quem tum Iuno supplex his vocibus usa est:
那时,朱诺作为哀求者向他说了这些话:
Aeole, namque tibi divom pater atque hominum rex
“埃奥洛斯啊,因为众神之父和人类之王已经允许你,
et mulcere dedit fluctus et tollere5 vento ,
既能抚平波浪,也能用风将它们掀起,
gens inimica mihi Tyrrhenum navigat aequor,
一个与我敌对的民族正航行在第勒尼安海上,
Ilium in Italiam portans victosque Penates:
将伊利乌姆和战败的家神带往意大利:
incute vim ventis submersasque obrue puppes,
请向风中注入力量,倾覆并淹没他们的船只,
aut age diversos et disiice corpora ponto.
或者把他们驱散到各处,将他们的尸体抛洒在海上。
Sunt mihi bis septem praestanti corpore nymphae,
我有十四位身姿出众的宁芙,
quarum quae forma pulcherrima Deiopea,6
其中容貌最美的德伊奥佩亚,
conubio iungam stabili propriamque dicabo,
我将使她与你永结连理,奉献她为你专属,
omnis ut tecum meritis pro talibus annos
好让她为了这一功绩,与你共同度过所有的岁月,
exigat, et pulchra faciat te prole parentem.
并使你因美丽的后代而成为父亲。”
- 1.2Italiam, fato profugus, Laviniaque venit / litora
动词 venit 此处直接支配方向宾格(Italiam 和 Lavinia litora)而省略了介词 ad 或 in,这是诗歌中常见的用法。Lavinia 是修饰 litora(中性复数宾格)的形容词。
- 1.5dum conderet
时间接续词 dum(直到……)与未完成过去时虚拟语气 conderet 连用,不仅表示时间上的终点,还包含着建立城邦这一“目的”或“预期”(目的或期待的虚拟语气)。
- 1.37Mene incepto desistere victam
表达感叹或愤怒的“对格+不定式”结构。主语代词对格 me 附有疑问小词 -ne,表达出难以置信和愤慨:“难道要我这个失败者放弃我的计划吗?”
- 1.58Ni faciat, maria ac terras caelumque profundum / quippe ferant rapidi secum verrantque per auras
使用现在时虚拟语气的条件句(条件从句为 ni faciat,主句为 ferant 和 verrant)。虽然表示与现在事实相反的假设通常使用未完成过去时虚拟语气,但此处使用现在时虚拟语气,使这种威胁显得更加生动、紧迫或具有潜在可能性。
- 1.66et mulcere dedit ... et tollere
动词 dedit 支配不定式 mulcere 和 tollere 作为直接宾语。这是一种模仿希腊语的不定式用法(表示目的或结果)的诗意与希腊化表达,在标准拉丁语散文中通常会使用 ut 引导的虚拟语气。
- 1.72quarum quae forma pulcherrima Deiopea
专有名词 Deiopea 被吸引至关系从句中关系代词 quae 的主格形态(本应是 quarum Deiopeam, quae forma pulcherrima est...)。尽管它在主句中作 iungam 的直接宾语(应为对格),但由于格的同化,它呈主格形式。
