← 萨卢斯特

朱古达战争

§37-39

奥卢斯兵败与屈辱的和约

罗马因保民官纷争导致选举陷入瘫痪之际,留守的奥卢斯出于贪欲和虚荣发起冬季远征进攻苏图尔,却陷入朱古达的诱敌与收买圈套而惨遭包围,最终被迫接受让全军通过牛轭的屈辱和约。罗马元老院闻讯后愤而宣布条约无效,赶赴阿非利加的执政官阿尔比努斯亦因军队军纪废弛而无法展开任何行动。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§37

Ea tempestate Romae seditionibus tribuniciis atrociter res publica agitabatur. P. Lucullus et L. Annius tribuni plebis resistentibus collegis continuare magistratum nitebantur, quae dissensio totius anni comitia impediebat. ea mora in spem adductus Aulus, quem pro praetore in castris relictum supra diximus, aut conficiundi belli aut terrore exercitus ab rege pecuniae capiundae milites mense Ianuario ex hibernis in expeditionem evocat, magnisque itineribus hieme aspera pervenit ad oppidum Suthul, ubi regis thesauri erant. quod quamquam et saevitia temporis et opportunitate loci neque capi neque obsideri poterat — nam circum murum situm in praerupti montis extremo planities limosa hiemalibus aquis paludem fecerat —, tamen aut simulandi gratia, quo regi formidinem adderet, aut cupidine caecus ob thesauros oppidi potiundi1 vineas agere, aggerem iacere aliaque, quae incepto usui forent, properare. at Iugurtha cognita vanitate atque inperitia legati subdole eius augere amentiam, missitare supplicantis legatos, ipse quasi vitabundus per saltuosa loca et tramites exercitum ductare. denique Aulum spe pactionis perpulit, uti relicto Suthule in abditas regiones sese veluti cedentem insequeretur: ita delicta occultiora fuere. interea per homines callidos diu noctuque exercitum temptabat, centuriones ducesque turmarum, partim uti transfugerent, corrumpere, alii signo dato locum uti desererent. quae postquam ex sententia instruit, intempesta nocte de inproviso multitudine Numidarum Auli castra circumvenit. milites Romani, perculsi tumultu insolito, arma capere alii, alii se abdere, pars territos confirmare, trepidare omnibus locis. vis magna hostium, caelum nocte atque nubibus obscuratum, periculum anceps; postremo fugere an manere tutius foret, in incerto erat. sed ex eo numero, quos paulo ante corruptos diximus, cohors una Ligurum cum duabus turmis Thracum et paucis gregariis militibus transiere ad regem,2 et centurio primi pili tertiae legionis per munitionem, quam uti defenderet acceperat, locum hostibus introeundi dedit, eaque Numidae cuncti inrupere. nostri foeda fuga, plerique abiectis armis, proxumum collem occupaverunt. nox atque praeda castrorum hostis, quo minus victoria uterentur, remorata sunt. deinde Iugurtha postero die cum Aulo in conloquio verba facit: tametsi ipsum cum exercitu fame et ferro clausum teneret, tamen se memorem humanarum rerum, si secum foedus faceret, incolumis omnis sub iugum missurum; praeterea uti diebus decem Numidia decederet. quae quamquam gravia et flagiti plena erant, tamen, quia mortis metu mutabantur,3 sicuti regi lubuerat, pax convenit.

当时在罗马,平民保民官引发的骚乱使国家陷入剧烈动荡。平民保民官普布利乌斯·卢库鲁斯和卢基乌斯·安尼乌斯在同僚的抵制下仍企图连任职位,这一分歧阻碍了全年的选举大会。由于这一延误,我们在前文提到的留守军营代理裁判官之职的奥卢斯萌生了希望,企图要么结束战争,要么借军队的威慑向国王勒索钱财;于是在一月份,他将士兵们从冬营中召出以进行远征,并在严冬中强行军抵达了藏有国王财宝的苏图尔城。这座城镇由于恶劣的季节与有利的地理位置,本既不可能攻克也不可能围困——因为在坐落于陡峭山崖边缘的城墙周围,泥泞的平原已被冬雨化作了一片沼泽——然而,他要么是为了虚张声势以增加国王的恐惧,要么是被因宝藏而夺取这座城镇的贪欲蒙蔽了双眼,急忙推进木栅遮棚,筑起土堤,并匆忙赶制用于这一行动的其他器械。但朱古达看穿了副将的虚妄与无能,便狡诈地助长他的狂妄,屡次派遣恳求讲和的使节,而他自己则仿佛避战一般,带领军队穿行于林壑小道之间。最后,朱古达用达成协约的希望打动了奥卢斯,诱使他放弃苏图尔,追赶佯装撤退的自己进入偏远地区;这样一来,罪过便隐藏得更深。在此期间,他通过精明的人日夜试探罗马军队,收买百夫长和骑兵队长,使一部分人叛逃,另一些人在发出信号后擅离职守。当朱古达按照心意部署好一切后,便在深夜带领大批努米底亚人出其不意地包围了奥卢斯的营地。罗马士兵因突如其来的喧嚣惊恐万状,有的拿取武器,有的四处躲藏,有的给受惊的同伴打气,到处是一片恐慌。敌军势众,夜色与乌云遮蔽了天空,危险重重;总之,究竟逃跑还是坚守更为安全,全然无法确定。但在前文提到不久前被收买的人员中,一队利古里亚步兵连同两队色雷斯骑兵以及少数普通士兵投奔了国王;第三军团的主力百夫长通过受命防守的工事给敌人打开了通道,所有努米底亚人从那里蜂拥而入。我军可耻地溃逃,绝大多数人扔掉武器,占领了附近的一座山头。黑夜与敌军对军营的劫掠,阻碍了他们扩大战果。次日,朱古达与奥卢斯举行会谈并发表讲话:尽管他已将奥卢斯及其军队困于饥饿与刀剑之下,但念及人世之无常,只要奥卢斯与他订立条约,他将保全所有人性命,放他们从牛轭下通过;此外,必须在十天内撤出努米底亚。这些条件虽然苛刻且充满耻辱,但因能以此换取免除死难之危,便遵照国王的心意达成了和约。

§39

Sed ubi ea Romae comperta sunt, metus atque maeror civitatem invasere: pars dolere pro gloria imperi, pars insolita rerum bellicarum timere libertati; Aulo omnes infesti, ac maxume qui bello saepe praeclari fuerant, quod armatus dedecore potius quam manu salutem quaesiverat. ob ea consul Albinus ex delicto fratris invidiam ac deinde periculum timens senatum de foedere consulebat, et tamen interim exercitui supplementum scribere, ab sociis et nomine Latino auxilia arcessere, denique omnibus modis festinare. senatus ita, uti par fuerat, decernit suo atque populi iniussu4 nullum potuisse foedus fieri. consul impeditus a tribunis plebis, ne quas paraverat copias secum portaret, paucis diebus in Africam proficiscitur; nam omnis exercitus, uti convenerat, Numidia deductus in provincia hiemabat. postquam eo venit, quamquam persequi Iugurtham et mederi fraternae invidiae animo ardebat, cognitis militibus, quos praeter fugam soluto imperio licentia atque lascivia corruperat, ex copia rerum statuit sibi nihil agitandum.

然而,消息传到罗马后,恐惧与悲哀笼罩了整座城邦:一部分人为帝国的荣耀而痛心,另一部分不习惯战事的人则担忧公民的自由;所有人对奥卢斯都充满怨恨,尤其是那些屡次在战事中立下赫赫战功的人,因为他手握武装,却靠耻辱而非靠勇武换取了生路。执政官阿尔比努斯由此因其弟的过失而害怕招致公愤并进而遭遇危险,便就和约一事向元老院咨询意见;但与此同时,他加紧为军队招募补充兵员,从同盟者和拉丁人中征召援军,总之竭尽所能地赶办诸事。元老院一如理所应当的那样,决议未经其自身与人民的命令,任何条约均不能成立。执政官受到平民保民官的阻挠,未能将所筹集的部队带在身边,数日后便启程前往阿非利加;因为按照约定,整支军队已撤出努米底亚,正在行省内越冬。抵达当地后,尽管阿尔比努斯一心渴望追讨朱古达并挽回其弟招致的恶名,但在查验了士兵们的情况后——除了溃逃的耻辱外,号令废弛之后的放纵与淫佚已彻底腐蚀了他们——根据现实局限,他认定自己决不可采取任何军事行动。

语法注4 条
  1. 37ob thesauros oppidi potiundi

    此处采用超绝语序(hyperbaton),将介词短语 ob thesauros(“由于那些宝藏”)置于动形词属格短语 oppidi potiundi(“夺取该城”)之前,后者受前面的 cupidine 支配(cupidine ... oppidi potiundi,“夺取该城的贪欲”)。由于 potior 在早期拉丁语中可及物,其动形词 potiundus 在古典散文中仍属常规用法(参看 Caes. BG 2.7.2 spes potiundi oppidi;本作 89.6 eius potiundi ... cupido)。

  2. 37transiere ad regem

    语法主语为单数名词短语 cohors una Ligurum,但由于其后伴随介词短语 cum duabus turmis Thracum et paucis gregariis militibus,在逻辑上起到了并列主语的作用,故谓语动词采用了复数形式 transiere(即 transierunt)。这是依据意义一致原则(constructio ad sensum / synesis)的典型用法。

  3. 37mortis metu mutabantur

    被动语态动词 mutabantur 与表示代价或交换的夺格 mortis metu 连用,字面意思是这些耻辱的条件(quae)“与死之恐怖相交换”,即为了摆脱死难的危险而接受了这些屈辱的苛刻条款。

  4. 39suo atque populi iniussu

    仅用于单数夺格的残缺名词 iniussu 同时受到物主形容词 suo(回指主语 senatus)与属格名词 populi 的修饰,意为“未经元老院自身以及人民的命令”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0631.phi002.humanitext-lat3:37-39