← 萨卢斯特

朱古达战争

§35

马西瓦遇刺与朱古达被逐出罗马

朱古达派刺客暗杀了争夺努米底亚王位的马西瓦,并在罪行败露后秘密放走主谋波米尔卡,随后他本人亦奉命离开罗马。执政官阿尔比努斯重启战端,却被朱古达的拖延战术所玩弄。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§35

Erat ea tempestate Romae Numida quidam nomine Massiva, Gulussae filius, Masinissae nepos, qui, quia in dissensione regum Iugurthae advorsus fuerat, dedita Cirta et Adherbale interfecto profugus ex patria abierat. huic Sp. Albinus, qui proxumo anno post Bestiam cum Q. Minucio Rufo consulatum gerebat, persuadet, quoniam ex stirpe Masinissae sit Iugurthamque ob scelera invidia cum metu urgeat, regnum Numidiae ab senatu petat. avidus consul belli gerundi movere quam senescere omnia malebat. ipsi provincia Numidia, Minucio Macedonia evenerat. quae postquam Massiva agitare coepit neque Iugurthae in amicis satis praesidi est, quod eorum alium conscientia, alium mala fama et timor impediebat, Bomilcari, proxumo ac maxume fido sibi, imperat, pretio, sicuti multa confecerat, insidiatores Massivae paret ac maxume occulte, sin id parum procedat, quovis modo Numidam interficiat. Bomilcar mature regis mandata exequitur et per homines talis negoti artifices itinera egressusque eius, postremo loca atque tempora cuncta explorat. deinde, ubi res postulabat, insidias tendit. igitur unus ex eo numero, qui ad caedem parati erant, paulo inconsultius Massivam aggreditur. illum obtruncat, sed ipse deprehensus multis hortantibus et in primis Albino consule indicium profitetur. fit reus magis ex aequo bonoque quam ex iure gentium1 Bomilcar, comes eius, qui Romam fide publica venerat. at Iugurtha manufestus tanti sceleris2 non prius omisit contra verum niti, quam animadvortit supra gratiam atque pecuniam suam invidiam facti esse. igitur, quamquam in priore actione ex amicis quinquaginta vades dederat, regno magis quam vadibus consulens clam in Numidiam Bomilcarem dimittit, veritus, ne reliquos popularis metus invaderet parendi sibi,3 si de illo supplicium sumptum foret. et ipse paucis diebus eodem profectus est, iussus a senatu Italia decedere. sed postquam Roma egressus est, fertur saepe eo tacitus respiciens postremo dixisse 'o urbem venalem et mature perituram, si emptorem invenerit.' Interim Albinus renovato bello commeatum, stipendium aliaque, quae militibus usui forent, maturat in Africam portare; ac statim ipse profectus, uti ante comitia, quod tempus haud longe aberat, armis aut deditione aut quovis modo bellum conficeret. at contra Iugurtha trahere omnia et alias, deinde alias morae causas facere; polliceri deditionem ac deinde metum simulare; cedere instanti et paulo post, ne sui diffiderent, instare: ita belli modo, modo pacis mora consulem ludificare. ac fuere qui tum Albinum haud ignarum consili regis existumarent neque ex tanta properantia tam facile tractum bellum socordia magis quam dolo crederent. sed postquam dilapso tempore comitiorum dies adventabat, Albinus Aulo fratre in castris pro praetore relicto Romam decessit.

当时在罗马有一个名叫马西瓦的努米底亚人,他是古鲁萨之子、马西尼萨之孙;在诸王纷争中,他曾反对朱古达,因而在齐尔塔投降和阿德赫巴尔被杀之后,流亡逃离了祖国。 在贝斯提亚之后的次年与昆图斯·米努基乌斯·鲁福斯共同担任执政官的斯普里乌斯·阿尔比努斯劝说此人:既然他出身马西尼萨的血统,而朱古达又因罪行累累正处于怨恨与恐惧的重压之下,就应向元老院请求赐予努米底亚王位。 这位执政官渴望发动战争,宁愿让一切动荡起来,也不愿事态平息下去。努米底亚行省抽签归于他,马其顿行省则归于米努基乌斯。 马西瓦开始推进此事之后,朱古达在朋友中找不到足够的依仗——因为他们当中有的受困于内疚,有的则受阻于恶名与恐惧——朱古达便命令他最亲近也最信任的波米尔卡:用金钱为马西瓦物色刺客,正如他以往办成许多事那样,并且务必极尽隐秘;如果这条路行不通,便无论如何都要除掉这个努米底亚人。 波米尔卡迅速执行了国王的命令,并通过精通此类勾当的人,探查了马西瓦的行程与外出,最后侦察了所有地点与时间。随后,当形势需要时,他设下了伏击。 于是,在受命行刺的人中有一人过于鲁莽地袭击了马西瓦。他杀害了马西瓦,但自己也被当场抓获;在众人的劝诱下,特别是在执政官阿尔比努斯的敦促下,他招供了实情。 波米尔卡作为一位依照国家安全保证来到罗马之人的随从,更多是依据公平与正义原则、而非依据万民法成为了被告。 然而,如此滔天罪行确凿无疑的朱古达,直到察觉到人们对这一罪行的公愤已超过了自己的权势与财富之前,始终没有停止抗辩事实真相。 因此,尽管在先前的法律程序中,他已从朋友中提供了五十名担保人,但他顾念王位甚于顾念担保人,秘密打发波米尔卡回到了努米底亚,唯恐一旦此人被处死,其余臣民心中会产生服从自己的恐惧。 而朱古达本人也在数日后启程前往同处,因为他已奉元老院之命离开意大利。但据传,当他走出罗马之后,屡次默默回望这座城市,最终说道:“一座待价而沽的城池啊,只要找到买主,便会迅速覆亡!” 与此同时,随着战争重启,阿尔比努斯加紧将粮饷以及其他供士兵之需的物资运往阿非利加;他自己也立即动身,以便在为期不远的选举大会之前,通过武力、受降或任何途径结束战争。 然而朱古达反其道而行之,拖延一切,制造了一个又一个拖延的借口;他先是许诺投降,随后又假装恐惧;当执政官步步紧逼时他便退让,不久后为了不使部下丧失信心,他又发起反击:就这样,他时而借战争延宕,时而借和平拖延,将执政官玩弄于股掌之间。 当时也有人认为阿尔比努斯对国王的计策心知肚明,并不相信从如此急切到战局如此轻易地被拖延,更多是由于疏忽而非出于奸计。 然而,随着光阴流逝,选举之日临近,阿尔比努斯将营寨留给其弟奥卢斯代理裁判官之职,自己则启程返回罗马。

语法注3 条
  1. 35magis ex aequo bonoque quam ex iure gentium

    波米尔卡作为持有国家安全保证(fides publica)的朱古达的随员(comes),在国际公法(ius gentium)严格适用下本应享有一定豁免,此处对照说明对其起诉是依据实质上的公平与正义(ex aequo bonoque)而非严格的外交法权。

  2. 35manufestus tanti sceleris

    属格 tanti sceleris 依附于形容词 manufestus,表示罪责或指控(指控属格),意为“如此重大罪行昭然若揭”。

  3. 35metus invaderet parendi sibi

    parendi 是动名词属格,通过修饰倒装(hyperbaton)越过动词 invaderet 修饰名词 metus,意为“服从……的恐惧”。sibi 为间接反身代词,指代主句主语朱古达。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0631.phi002.humanitext-lat3:35