- 底本
- Sallust. C. Sallusti Crispi Catilina, Iugurtha, orationes et epistulae excerptae de historiis. Ahlberg, Axel Wilhelm, editor. Leipzig: Teubner, 1919.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0631.phi002.humanitext-lat3:20
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
王国瓜分之后,朱古达显露野心进攻阿德赫巴尔,并在基尔塔将其击败后包围该城。面对前来调停的罗马元老院使节,朱古达巧言为自己辩护,并阻止使节与阿德赫巴尔会面。
Postquam diviso regno legati Africa decessere et Iugurtha contra timorem animi praemia sceleris adeptum sese1 videt, certum esse ratus, quod ex amicis apud Numantiam acceperat, omnia Romae venalia esse, simul et illorum pollicitationibus accensus, quos paulo ante muneribus expleverat, in regnum Adherbalis animum intendit. ipse acer, bellicosus; at is quem petebat quietus, inbellis, placido ingenio, opportunus iniuriae, metuens magis quam metuendus. igitur ex inproviso finis eius cum magna manu invadit, multos mortalis cum pecore atque alia praeda capit, aedificia incendit, pleraque loca hostiliter cum equitatu adcedit, deinde cum omni multitudine in regnum suom convortit, existumans Adherbalem dolore permotum iniurias suas manu vindicaturum eamque rem belli causam fore. at ille, quod neque se parem armis existumabat et amicitia populi Romani magis quam Numidis fretus erat, legatos ad Iugurtham de iniuriis questum misit. qui tametsi contumeliosa dicta rettulerant, prius tamen omnia pati decrevit quam bellum sumere, quia temptatum antea secus cesserat. neque eo magis cupido Iugurthae minuebatur, quippe qui totum eius regnum animo iam invaserat. itaque non uti antea cum praedatoria manu, sed magno exercitu conparato bellum gerere coepit et aperte totius Numidiae imperium petere. ceterum, qua pergebat, urbis agros vastare, praedas agere, suis animum hostibus terrorem augere.2 Adherbal ubi intellegit eo processum, uti regnum aut relinquendum esset aut armis retinendum, necessario copias parat et Iugurthae obvius procedit. interim haud longe a mari prope Cirtam oppidum utriusque exercitus consedit et, quia diei extremum erat, proelium non inceptum. sed ubi plerumque noctis processit, obscuro etiam tum lumine milites Iugurthini signo dato castra hostium invadunt, semisomnos partim, alios arma sumentis fugant funduntque. Adherbal cum paucis equitibus Cirtam profugit, et ni multitudo togatorum fuisset, quae Numidas insequentis moenibus prohibuit, uno die inter duos reges coeptum atque patratum bellum foret.3 igitur Iugurtha oppidum circumsedit, vineis turribusque et machinis omnium generum expugnare aggreditur, maxume festinans tempus legatorum antecapere, quos ante proelium factum ab Adherbale Romam missos audiverat. Sed postquam senatus de bello eorum accepit, tres adulescentes in Africam legantur, qui ambos reges adeant, senatus populique Romani verbis nuntient velle et censere eos ab armis discedere, de controvorsiis suis iure potius quam bello disceptare: ita seque illisque dignum esse. legati in Africam maturantes veniunt, eo magis quod Romae, dum proficisci parant, de proelio facto et oppugnatione Cirtae audiebatur; sed is rumor clemens erat. quorum Iugurtha accepta oratione respondit sibi neque maius quicquam neque carius auctoritate senatus esse. ab adulescentia ita se enisum, ut ab optumo quoque probaretur; virtute, non malitia P. Scipioni, summo viro, placuisse; ob easdem artis a Micipsa, non penuria liberorum in regnum adoptatum esse. ceterum, quo plura bene atque strenue fecisset, eo animum suom iniuriam minus tolerare. Adherbalem dolis vitae suae insidiatum; quod ubi comperisset, sceleri eius obviam isse. populum Romanum neque recte neque pro bono facturum, si ab iure gentium sese prohibuerit. postremo de omnibus rebus legatos Romam brevi missurum. ita utrique digrediuntur. Adherbalis appellandi copia non fuit.
在瓜分王国之后,使节们离开了阿非利加;朱古达见自己竟然违背内心的担忧而获得了罪恶的报酬,又认为正如他在努曼提亚从朋友们那里所听说的那样——罗马的一切皆可用金钱买到——确凿无疑,同时受到不久前刚用贿赂满足的那些人的许诺所煽动,便将心思投向了阿德赫巴尔的王国。他本人精悍尚武;但他所图谋的对象却是个爱好和平、不习战事、生性温和、易受侵害,且畏惧他人甚于令人畏惧之人。因此,朱古达突然率大军侵入其领土,掳获许多平民以及牲畜与其他战利品,焚毁房屋,率骑兵气势汹汹地逼近多处要地,随后率全军返回自己的王国,他料想阿德赫巴尔受悲愤驱使必会以武力报复自身的冤屈,而此事便可作为开战的借口。但阿德赫巴尔自认为在武力上不是对手,且比起努米底亚人更倚赖罗马人民的友谊,于是派使节前往朱古达处申诉不公。尽管使节们带回了侮辱性的言辞,但他仍决意宁忍一切屈辱也不开战,因为先前的尝试曾以失利告终。然而朱古达的欲望并未因此而减退,因为他在心中早已侵占了对方的整个王国。于是,他不再像先前那样率领小股掠夺队,而是集结了一支庞大的军队开始作战,并公然谋求对全努米底亚的统治权。此外,无论他进军何处,皆劫掠城乡田野,掳掠物资,鼓舞己方士气,加剧敌方恐慌。阿德赫巴尔意识到事态已发展到非放弃王国便须以武力保全的地步,不得已整备军队,出兵迎战朱古达。在此期间,双方军队在离海不远靠近基尔塔城的地方扎营;由于当时天色已晚,战斗并未打响。但当夜色已深、微光尚暗之时,朱古达的士兵接获信号突袭敌营,将一部分尚在半睡中、另一部分正在拿起武器的敌人击溃四散。阿德赫巴尔率少数骑兵逃入基尔塔;若不是城中大批身着托加长袍之人(罗马人与意大利侨民)将追赶的努米底亚人阻挡在城墙之外,两位国王之间的战争本会在一日之内既已开战又告终结。因此朱古达包围了该城,着手用掩棚、攻城塔和各类器械发起强攻,尤为急迫地要抢在使节回程之前攻下该城——他已听说阿德赫巴尔在开战前便派遣使节前往罗马。 但在元老院得知二人交战之后,便派遣三位青年作为使节前往阿非利加,命其去见两位国王,以元老院和罗马人民的名义宣告:希望并决定他们放下武器,依法律而非诉诸战争来裁决纷争,因为唯有如此才符合元老院及二人自身的体面。使节们匆忙赶往阿非利加,尤为迫切是因为他们在罗马筹备启程时便已听闻开战及基尔塔被围的消息,只不过那传闻尚算温和。听完他们的训示后,朱古达回答称,对他而言没有任何事物比元老院的权威更为崇高、更为珍贵。他宣称自己自青年时代起便努力赢得一切最优秀人士的认可;他凭借美德而非奸巧取悦了至高无上的普布利乌斯·西庇阿;也正是因同样的品质被米奇普撒收为王位继承人,而非因其膝下无子。此外,他行事越是光明磊落、勇敢果决,其心灵便越难以容忍不公。他声称阿德赫巴尔曾设诡计谋害其性命,当他发觉此事后便迎头痛击其罪行;罗马人民若剥夺他依照万民法的权利,行事既非正当亦非有益;最后,他不久将就一切事宜派使节前往罗马。于是双方各自离去。使节们并未获得与阿德赫巴尔交涉的机会。
- 20adeptum sese
adeptum 为异态动词 adipiscor 的完成分词,此处省略了 esse,与作逻辑主语的反身代词宾格 sese 共同构成宾格加不定式结构(adeptum [esse] sese),在句中作 videt 的宾语。异态动词的完成分词在此处保留主动含义(即“自己已获得了……”)。
- 20urbis agros vastare, praedas agere, suis animum hostibus terrorem augere
vastare、agere 与 augere 均为历史不定式(infinitivus historicus),用于生动刻画朱古达接连不断且迅速的军事行动,其语法功能相当于未完成过去直陈式(vastabat, agebat, augebat)。此外,urbis 为第三变格名词复数宾格的古体形式(相当于 urbes)。
- 20ni multitudo togatorum fuisset ... patratum bellum foret
过去与事实相反的虚拟条件句。条件从句采用 ni (= nisi) 搭配过去完成虚拟式 fuisset,而结论句则使用“完成分词 patratum + foret (= esset)”代替了常见的 patratum fuisset。这是萨路斯提乌斯偏好的文体特征,用来表达过去已经彻底完结的状态或结局。
