← 萨卢斯特

朱古达战争

§18

阿非利加诸民族的起源与地理分布

萨路斯提乌斯概述了阿非利加土著民族与赫拉克勒斯死后自东方渡海而来的军队余部(波斯人、米底人等)融合形成努米底亚人和毛利人的传说,以及腓尼基人在沿海建城的过程。随后他按地理顺序梳理了海岸线及内陆的城镇与民族分布,并交代了朱古达战争爆发时各区域的统治归属。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§18

Africam initio habuere Gaetuli et Libyes, asperi incultique, quis cibus erat caro ferina atque humi pabulum uti pecoribus. ii neque moribus neque lege aut imperio quoiusquam regebantur: vagi palantes quas nox coegerat sedes habebant. sed postquam in Hispania Hercules, sicuti Afri putant, interiit, exercitus eius, conpositus ex variis gentibus, amisso duce ac passim multis sibi quisque imperium petentibus1 brevi dilabitur. ex eo numero Medi, Persae et Armenii navibus in Africam transvecti proxumos nostro mari locos occupavere, sed Persae intra Oceanum magis, iique alveos navium invorsos pro tuguriis habuere, quia neque materia in agris neque ab Hispanis emundi aut mutandi copia erat: mare magnum et ignara lingua commercio prohibebant. ii paulatim per conubia Gaetulos secum miscuere et, quia saepe temptantes agros alia, deinde alia loca petiverant, semet ipsi Nomadas appellavere. ceterum adhuc aedificia Numidarum agrestium, quae mapalia illi vocant, oblonga, incurvis lateribus, tecta quasi navium carinae sunt. Medis autem et Armeniis adcessere Libyes —nam ii propius mare Africum agitabant, Gaetuli sub sole magis, haud procul ab ardoribus —, iique mature oppida habuere; nam freto divisi ab Hispania mutare res inter se instituerant. nomen eorum paulatim Libyes corrupere, barbara lingua Mauros pro Medis appellantes. sed res Persarum brevi adolevit, ac postea nomine Numidae, propter multitudinem a parentibus digressi, possedere ea loca, quae proxuma Carthagine Numidia appellatur.2 deinde utrique alteris freti finitumos armis aut metu sub imperium suom coegere, nomen gloriamque sibi addidere, magis ii, qui ad nostrum mare processerant, quia Libyes quam Gaetuli minus bellicosi. denique Africae pars inferior pleraque ab Numidis possessa est, victi omnes in gentem nomenque imperantium concessere. postea Phoenices, alii multitudinis domi minuendae gratia, pars imperi cupidine sollicitata plebe et aliis novarum rerum avidis, Hipponem, Hadrumetum, Lepcim aliasque urbis in ora marituma condidere; eaeque brevi multum auctae, pars originibus suis praesidio, aliae decori fuere. nam de Carthagine silere melius puto quam parum dicere, quoniam alio properare tempus monet. Igitur ad Catabathmon, qui locus Aegyptum ab Africa dividit, secundo mari3 prima Cyrene est, colonia Theraeon, ac deinceps duae Syrtes interque eas Lepcis, deinde Philaenon arae, quem locum Aegyptum vorsus finem imperi habuere Carthaginienses, post aliae Punicae urbes. cetera loca usque ad Mauretaniam Numidae tenent, proxumi Hispania Mauri sunt. super Numidiam Gaetulos accepimus partim in tuguriis, alios incultius vagos agitare, post eos Aethiopas esse, dehinc loca exusta solis ardoribus. igitur bello Iugurthino pleraque ex Punicis oppida et finis Carthaginiensium, quos novissume habuerant, populus Romanus per magistratus administrabat; Gaetulorum magna pars et Numidae usque ad flumen Muluccham sub Iugurtha erant; Mauris omnibus rex Bocchus imperitabat, praeter nomen cetera ignarus populi Romani4 itemque nobis neque bello neque pace antea cognitus. de Africa et eius incolis ad necessitudinem rei satis dictum.

起初,占有阿非利加的是盖图利人与利比亚人,他们粗野而未受教化,食物是兽肉和如牲畜般地上的草料。他们既不受风俗的约束,也不受法律或任何人的统治;他们游荡流浪,在黑夜迫使他们停歇之处宿营。但是,如阿非利加人所认为的那样,当赫拉克勒斯死于西班牙之后,他那由各色民族组成的军队,因失去了统帅,又因许多人在各处各自为自己争夺指挥权,不久便分崩离析。在这些人中,米底人、波斯人与亚美尼亚人乘船渡往阿非利加,占领了最靠近我们的大海(地中海)的地方;但波斯人则更偏向大洋一侧,他们用颠倒过来的船体作为茅舍,因为田野中既无木材,又没有向西班牙人购买或交换的可能:浩瀚的大海与互不相通的语言阻碍了贸易。波斯人逐渐通过通婚使盖图利人与自身融合,并且因为他们频频勘探土地、辗转迁徙于各处,便自称为游牧者(诺马德人)。此外,直到今天,粗朴的努米底亚人的建筑——他们称之为马帕利亚——仍是长方形的,侧壁弯曲,屋顶宛如船只的龙骨。而利比亚人则与米底人及亚美尼亚人融合——因为利比亚人居住得更靠近阿非利加海,盖图利人则更多处于赤日之下,距酷热不远——他们很早就拥有了城镇;因为仅隔着一道海峡与西班牙相望,他们便开创了彼此间物物交换的贸易。利比亚人逐渐讹改了他们的名字,用野蛮的语言称他们为毛利人,而非米底人。然而波斯人的势力不久便壮大起来,后来以努米底亚人之名,因人口过盛而从父辈中分离出去,占领了那些最靠近迦太基、被称为努米底亚的地区。随后,两部分人互为依托,以武力或恐惧将邻近部族逼服于自身统治之下,并为自己赢得了声名与荣耀,尤其是那些向我们的大海挺进的人,因为利比亚人不如盖图利人尚武。最终,阿非利加的大部分低洼沿海地带皆为努米底亚人所占有,所有被征服者均归并入统治者的部族与名号之中。其后,腓尼基人——一部分为了缩减本国的人口,另一部分因渴望权力而煽动平民及其他企图变革者——在海岸线上建立了希波、哈德鲁梅图姆、勒普提斯以及其他城镇;这些城镇不久便大为壮大,一部分成为其母邦的卫护,另一些则成为其荣耀。至于迦太基,我认为保持沉默胜过语焉不详,因为时间催促我赶赴别的主题。 因此,在将埃及与阿非利加分开的卡塔巴特莫斯附近,顺海而行,首先是昔兰尼,这是锡拉人的殖民地;接着是两座绪尔提斯,夹在它们之间的是勒普提斯;然后是菲拉埃诺伊祭坛,迦太基人曾将该地作为朝向埃及方向的帝国疆界;其后是其他布匿城镇。直至毛里塔尼亚的其余地方皆由努米底亚人占据;最靠近西班牙的是毛利人。在努米底亚南面腹地,我们得知盖图利人一部分居住在茅舍中,另一部分则以更为粗野的方式游荡;在他们之后是埃塞俄比亚人,再往后则是被烈日暴晒焦干的地带。因此,在朱古达战争时期,罗马人民通过长官管辖着大部分布匿城镇以及迦太基人最近所拥有的疆土;盖图利人的大部分以及直至穆卢卡河的努米底亚人都在朱古达统治之下;全体毛利人则由博克胡斯国王统治,此人除了名字之外对罗马人民一无所知,同样,我们此前在战时与平时也从未认识过他。关于阿非利加及其居民,就本题的需要而言,已经叙述得足够了。

语法注4 条
  1. 18multis sibi quisque imperium petentibus

    在独立夺格结构(multis ... petentibus)内部,插入了单数主格分配词 quisque,与复数夺格 multis 构成同位关系(拉丁史书常见的语法变格),意为“许多人各自为自己争夺权力”。

  2. 18quae proxuma Carthagine Numidia appellatur

    关系代名词 quae 的先行词是中性复数名词 loca,但在性与数上被关系从句内的表语名词 Numidia(阴性单数)所同化吸引(attractio generis)。Carthagine 则是受最高级形容词 proxuma 支配的表示邻近的夺格。

  3. 18secundo mari

    由形容词 secundus(顺着的、沿着)与夺格 mari 构成的表示路径方向的夺格短语,意为“顺着海岸/沿海而行”的习惯用法。

  4. 18praeter nomen cetera ignarus populi Romani

    形容词 ignarus 既支配宾格性属格 populi Romani(对罗马人民一无所知),同时又带有副词性宾格/限定宾格 cetera(在其他方面),构成“除名字之外在其他所有方面均不了解罗马人民”的双重限定结构。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0631.phi002.humanitext-lat3:18