← 卢克莱修

物性论

§3.949-3.1021

晚年对死亡的顺从与冥府刑罚的寓意

大自然严厉斥责了哀叹死亡的老者,宣称生命并非作为不可剥夺的私产赋予任何人,而仅供所有人暂借使用。接着,卢克莱修论证冥府的神话惩罚(坦塔罗斯、提梯俄斯、西绪福斯、达那俄斯诸女及冥狱)在死后并不存在,它们实质上是凡人在现世中盲目恐惧、情欲、政治野心与罪咎良心的寓意折射。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
949

​atque etiam potius, si numquam sis moriturus',

“甚至更甚,倘若你永远不会死去”,

950

​quid respondemus, nisi iustam intendere litem

我们将如何回答,岂不是承认大自然提出了正当的诉求,

​naturam et veram verbis exponere causam?

并用言辞陈述了真实的案由?

​grandior hic vero si iam seniorque queratur

但若在此有一个年纪更大、已至暮年的人发出抱怨,

​atque obitum lamentetur miser amplius aequo,

且可怜地过分哀叹自己的离世,

​non merito inclamet magis et voce increpet acri:

她岂不是更理所应当地向他大声斥责,并厉声叱责道:

955

'aufer abhinc lacrimas, baratre, et compesce querellas.

“收起你的眼泪吧,贪得无厌之徒,克制你的抱怨!

​omnia perfunctus vitai praemia marces;

你已享尽了生命的一切馈赠,如今正日渐萎靡;

​sed quia semper aves quod abest, praesentia temnis,

但由于你总是渴望缺席之物,蔑视眼前之物,

​inperfecta tibi elapsast ingrataque vita,

生命于你而言已残缺且毫无欢悦地悄然溜走,

​et nec opinanti mors ad caput adstitit ante

在你始料未及之时,死亡已伫立于你床头,在

960

​quam satur ac plenus possis discedere rerum.

你能够心满意足、饱餍万物而离去之前。

​nunc aliena tua tamen aetate omnia mitte

然而现在,请放下一切与你年龄不相称之物,

​aequo animoque, age dum, magnis concede necessis?1'

平心静气地,来吧,顺从这伟大的必然性吧!”

​iure, ut opinor, agat, iure increpet inciletque;

依我看,她的起诉完全合理,她的责难与斥责亦完全正当;

​cedit enim rerum novitate extrusa vetustas

因为陈旧之物总是被事物的崭新所驱逐而退让,

965

​semper, et ex aliis aliud reparare necessest.

从别的事物中修复另一种事物乃是必然。

​Nec quisquam in barathrum nec Tartara deditur atra;

没有任何人会被投入深渊,亦不会被交付给幽暗的冥狱;

​materies opus est, ut crescant postera saecla;

需要有物质,后来的世代才得以成长;

​quae tamen omnia te vita perfuncta sequentur;

然而它们全都将在过完一生之后追随你而去;

​nec minus ergo ante haec quam tu cecidere cadentque.

因此,不仅是你在倒下,在这些事物之前万物皆已倒下并将继续倒下。

970

​sic alid ex alio numquam desistet oriri

这样,一物由另一物而生决不会停息,

​vitaque mancipio nulli datur, omnibus usu.2

生命从未作为不可剥夺的私产赋予任何人,而是作为使用权赋予所有人。

​respice item quam nil ad nos ante acta vetustas

同样回顾一下,在时代无尽的流逝中,在我们出生之前

​temporis aeterni fuerit, quam nascimur ante.

往昔那永恒的时间,对我们而言是如何的虚无。

​hoc igitur speculum nobis natura futuri

因此,这便是大自然为我们映照出的镜子,展现了

975

​temporis exponit post mortem denique nostram.

我们死后未来的时间。

​numquid ibi horribile apparet, num triste videtur

那里可曾显现出任何可怕之物?可曾显现出任何阴郁之景?

​quicquam, non omni somno securius exstat?

难道它不是比任何睡梦都更为无忧无虑吗?

​Atque ea ni mirum quae cumque Acherunte profundo

而且毫无疑问,凡是相传存在于幽深阿刻戎冥河之中的事物,

​prodita sunt esse, in vita sunt omnia nobis.

在我们的现实生活中全都应有尽有。

980

​nec miser inpendens magnum timet aere saxum

并非是可怜的坦塔罗斯如传闻所说,因虚妄的惊恐而麻木,

​Tantalus, ut famast, cassa formidine torpens;

害怕那悬在空中的巨石;

​sed magis in vita divom metus urget inanis

而是在生活中对诸神空洞的恐惧压迫着凡人,

​mortalis casumque timent quem cuique ferat fors.

他们恐惧命运可能带给各自的变故。

​nec Tityon volucres ineunt Acherunte iacentem

也绝非大鸟在阿刻戎冥河啄食躺卧着的提梯俄斯,

985

​nec quod sub magno scrutentur pectore quicquam

它们在无尽的岁月里,也确实决不可能在他的巨大胸膛下

​perpetuam aetatem possunt reperire profecto.

找到任何供其探寻之物。

​quam libet immani proiectu corporis exstet,

无论他的躯体伸展得多么巨大,

​qui non sola novem dispessis iugera membris

伸展的四肢不仅占据了九罗马亩,

​optineat, sed qui terrai totius orbem,

甚至覆盖了整个大地的圆轮,

990

​non tamen aeternum poterit perferre dolorem

他依然不能忍受永恒的痛楚,

​nec praebere cibum proprio de corpore semper.

也不能始终从自己的躯体中提供食物。

​sed Tityos nobis hic est, in amore iacentem

但对我们而言,提梯俄斯就在此处:那沉溺于爱情之中躺卧之人,

​quem volucres lacerant atque exest anxius angor

被飞鸟所撕裂,被焦躁的痛苦所吞噬,

​aut alia quavis scindunt cuppedine curae.

或被任何其他情欲引发的焦虑所撕扯割裂。

995

​Sisyphus in vita quoque nobis ante oculos est,

西绪福斯在生活中同样呈现在我们眼前:

​qui petere a populo fasces saevasque secures

他一心向人民谋求权标与残酷的战斧,

​imbibit et semper victus tristisque recedit.

却总是败北而黯然退场。

​nam petere imperium, quod inanest nec datur umquam,

因为去追求空洞且从未真正被赐予的统治权,

​atque in eo semper durum sufferre laborem,

并为此始终承受艰辛的劳苦,

1000

​hoc est adverso nixantem trudere monte

正如同顶着陡峭的山坡奋力推移

​saxum, quod tamen summo iam vertice rusum

一块巨石,然而它一旦抵达顶峰,便又立刻翻滚向下,

​volvitur et plani raptim petit aequora campi.

迅疾地冲向平展的平原地表。

​deinde animi ingratam naturam pascere semper

其次,始终去喂养心灵那不知感恩的本性,

​atque explere bonis rebus satiareque numquam,

并用美好的事物去充实它却从未能使其满足——

1005

​quod faciunt nobis annorum tempora, circum

正如一年的诸季周而复始地为我们所做的那样,

​cum redeunt fetusque ferunt variosque lepores,

当它们循环复返、带来产物与诸般欢悦时,

​nec tamen explemur vitai fructibus umquam,

我们却依然从未因生命的果实而感到饱足——

​hoc, ut opinor, id est, aevo florente puellas

依我看,这正是人们传说中正值妙龄的少女们

​quod memorant laticem pertusum congerere in vas,

将水倾注进一只漏底之瓮,

1010

​quod tamen expleri nulla ratione potestur.3

而那器皿却无论如何也不可能被填满。

​Cerberus et Furiae iam vero et lucis egestas,

至于那刻耳柏洛斯与复仇三女神,以及光明的匮乏,

​Tartarus horriferos eructans faucibus aestus!

还有从咽喉喷涌出可怕酷热的冥狱!

​qui neque sunt usquam nec possunt esse profecto;4

这些东西不仅在任何地方都不存在,且确实决不可能存在;

​sed metus in vita poenarum pro male factis

而在生活中,存在着对显著恶行施以惩罚的

1015

​est insignibus insignis scelerisque luela,

显著恐惧,以及罪责赎偿,

​carcer et horribilis de saxo iactus deorsum,

牢狱与自岩石向下的可怖抛坠,

​verbera carnifices robur pix lammina taedae;

鞭笞、刽子手、刑牢、沥青、烙板、火把;

​quae tamen etsi absunt, at mens sibi conscia factis

即使没有这些,但心灵因自知其作为,

​praemetuens adhibet stimulos torretque flagellis,

预先感到恐惧,便向自己施加刺棒并用皮鞭抽打灼炙,

1020

​nec videt interea qui terminus esse malorum

其间却看不到灾祸究竟怎样才会有个限度,

​possit nec quae sit poenarum denique finis,

亦看不到刑罚最终会怎样终结,

语法注4 条
  1. 3.962magnis concede necessis

    necessis 是第二变格中性形式 necessum(复数 necessa)的古相与格复数形式,相当于 necessitatibus(必然性、不可避免的规律)。在此通常作祈使动词 concede(退让、顺从)的与格补足成分,意为“顺从这伟大的必然性”。另一种可能的解读是将其视作原因夺格(“因重大的必然性而退场”),但将其作为 concede 的直接与格对象最符合该动词的常规句法。

  2. 3.971vitaque mancipio nulli datur, omnibus usu

    借用罗马财产权法的对比结构。mancipio 为目的与格或表语与格,指称不可剥夺的完全所有权或正式产权(mancipium);与之相对的 usu 为方式夺格或限定夺格(亦可视为与格 usui 的缩写),指称用益物权或暂借使用(usus)。全句构成了严格的法学对仗:生命从未作为所有权赐予任何人,而是作为使用权赋予所有人。

  3. 3.1010quod tamen expleri nulla ratione potestur

    古相被动述语结构。动词 possum 在古典拉丁语中仅为主动形式,但在古相拉丁语中(卢克莱修作品中屡见不鲜),当支配一个被动不定式(此处为 expleri)时,该助动词本身亦采用被动变位 potestur。在句法语义上完全等同于 potest expleri(“能够被填满”)。

  4. 3.1013qui neque sunt usquam nec possunt esse profecto

    涉及关系代词 qui 性数一致的句法结构。前文(Cerberus et Furiae... lucis egestas, / Tartarus...)中罗列了阴性与阳性多种名词,而关系代词 qui 采用了阳性复数形式。这并非依据就近原则的语法一致,而是基于含义的一致(synesis),综合指代上述所有被列举的冥府怪物、神话具象与恐惧化身。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.humanitext-lat1:3.949-3.1021