← 卢克莱修

物性论

§3.879-3.948

对死后遗体的虚妄自怜与大自然的训诫

诗人揭示了因误以为尸体仍留存感觉而自怜的恐死谬误,反驳了葬礼上的哀戚与宴席上的感伤,并通过拟人化的大自然之口,规劝凡人顺应天理、坦然赴死而非盲目贪恋生命。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
879

​vivus enim sibi cum proponit quisque futurum,

事实上,当一个人活着时在心中设想死后

880

​corpus uti volucres lacerent in morte feraeque,

飞鸟与野兽会撕碎他的尸体,他便怜悯自己;

​ipse sui miseret;1 neque enim se dividit illim

因为他没有将自己从那具尸身中分离出来,也没有充分地

​nec removet satis a proiecto corpore et illum

使自己脱离那被抛弃的肉体,反而想象那就是他自己,

​se fingit sensuque suo contaminat astans.2

并站在一旁,用他自己的感觉去污染它。

​hinc indignatur se mortalem esse creatum

由此他愤恨自己被造为必死之人,

885

​nec videt in vera nullum fore morte alium se,

却看不出在真正的死亡中,决不会有另一个自己存在,

​qui possit vivus sibi se lugere peremptum

能够活着为已遭毁灭的自己悲泣,

​stansque iacentem lacerari urive dolere.

并站在一旁,为躺卧在那里的自己被撕裂或焚烧而悲伤。

​nam si in morte malumst malis morsuque ferarum

因为如果在死后被野兽的巨口与啃咬摧残是一种灾难,

​tractari, non invenio qui non sit acerbum

我看不出,被置于炽热的火焰之上被烈火烘烤,

890

​ignibus inpositum calidis torrescere flammis

或者浸泡在蜂蜜中窒息,又或者躺在冰冷岩石的

​aut in melle situm suffocari atque rigere

平坦表面上因严寒而僵硬,

​frigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi,

乃至被泥土的重压埋葬、

​urgerive superne obrutum pondere terrae.

从上方受挤压,怎能不说是痛苦的。

'Iam iam non domus accipiet te laeta neque uxor

“如今,快乐的家不再接纳你,贤惠的妻子也不再接纳你,

895

​optima, nec dulces occurrent oscula nati

可爱的孩子们不再争相跑来索取最初的亲吻,

​praeripere et tacita pectus dulcedine tangent.

不再以无言的甜蜜触动你的胸膛。

​non poteris factis florentibus esse tuisque

你将不再能够成就辉煌的事业,成为你亲人们的

​praesidium. misero misere' aiunt 'omnia ademit

庇护所。可怜的人啊,”他们说,“可恶的一天

​una dies infesta tibi tot praemia vitae.'

竟如此凄惨地从你身上夺去了人生这许多奖赏。”

900

​illud in his rebus non addunt 'nec tibi earum

在这件事上,他们并没有补充道:“对这些事物的渴望,

​iam desiderium rerum super insidet una.'

如今也完全不再留存在你心中了。”

​quod bene si videant animo dictisque sequantur,

如果他们用心看清这一点并在言辞中遵循它,

​dissoluant animi magno se angore metuque.

他们便能将自己从心智巨大的痛苦与恐惧中解脱出来。

'tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi

“你固然沉睡于死亡之中,在余下的全部时光里,

905

​quod super est cunctis privatus doloribus aegris;

你也将如此摆脱一切痛苦的折磨;

​at nos horrifico cinefactum te prope busto

但我们在令人惊骇的火葬堆旁,对着化为灰烬的你

​insatiabiliter deflevimus, aeternumque

无休止地痛哭,没有任何日子

​nulla dies nobis maerorem e pectore demet.'

能将这永恒的悲痛从我们心中除去。”

​illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari

因此应当向他发问:既然一切归结为沉睡与安息,

910

​tanto opere,3 ad somnum si res redit atque quietem,

究竟有什么如此极其痛苦之事,

​cur quisquam aeterno possit tabescere luctu.

竟能让任何人消沉于永恒的悲伤之中。

​Hoc etiam faciunt ubi discubuere tenentque

当人们在宴席上卧下,手持酒杯,

​pocula saepe homines et inumbrant ora coronis,

并常用花冠遮掩额头时,他们也常这样做,

​ex animo ut dicant: 'brevis hic est fructus homullis;

从心底发出这样的感叹:“对于渺小的人类而言,这享受是短暂的;

915

​iam fuerit neque post umquam revocare licebit.'

它转瞬即逝,此后再也不能挽回。”

​tam quam in morte mali cum primis hoc sit eorum,

仿佛在死之中,首要的祸患竟然是

​quod sitis exurat miseros atque arida torrat,

焦渴会焚烧烘烤这些可怜人,

​aut aliae cuius desiderium insideat rei.

或者对其他某种事物的渴望会留存在他们心中。

​nec sibi enim quisquam tum se vitamque requiret,

因为当心灵与肉体一同沉睡休憩之时,

920

​cum pariter mens et corpus sopita quiescunt;

没有谁会渴求自己与生命;

​nam licet aeternum per nos4 sic esse soporem,

就我们而言,这种沉睡哪怕是永恒的也毫无妨碍,

​nec desiderium nostri nos adficit ullum,

对我们自身的任何渴望都不会侵扰我们,

​et tamen haud quaquam nostros tunc illa per artus

而且那时,在我们的四肢之中,那些原初粒子[原子]

​longe ab sensiferis primordia motibus errant,

绝非远离产生感觉的运动而游荡——

925

​cum correptus homo ex somno se colligit ipse.

当一个人猛然从睡梦中惊醒、重新找回自己之时。

​multo igitur mortem minus ad nos esse putandumst,

因此,死必须被视为对我们而言更加微不足道,

​si minus esse potest quam quod nihil esse videmus;

如果真能有什么比我们视作虚无的事物还要少的话;

​maior enim turbae disiectus materiai

因为死后物质群体的离散程度更大,

​consequitur leto nec quisquam expergitus extat,

一旦生命冰冷的停顿降临,

930

​frigida quem semel est vitai pausa secuta.

决没有任何人能苏醒并重现于世。

​Denique si vocem rerum natura repente

最后,如果大自然自身突然发出声音,

​mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa:

并亲自对我们之中的某人这样责备道:

'quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris

“凡人啊,究竟何事让你如此痛苦,以至于沉溺于过度的

​luctibus indulges?5 quid mortem congemis ac fles?

悲伤之中?你为何对死亡呻吟哭泣?

935

​nam grata fuit tibi vita ante acta priorque

因为如果此前度过的往昔生命曾令你惬意,

​et non omnia pertusum congesta quasi in vas

而并非所有积聚的福分都像倾入破损的器皿一般

​commoda perfluxere atque ingrata interiere;

漏尽流失、毫无价值地消逝;

​cur non ut plenus vitae conviva recedis

那么愚蠢的人啊,你为何不作为一个饱足的宴席宾客离去,

​aequo animoque capis securam, stulte, quietem?

以平静的心灵接纳无忧的安宁?

940

​sin ea quae fructus cumque es periere profusa

但如果你所享受的一切都已虚掷并消逝,

​vitaque in offensost, cur amplius addere quaeris,

且生命令你生厌,你为何还要寻求增添更多,

​rursum quod pereat male et ingratum occidat omne,

好让一切再次悲惨地消逝并不被感激地终结,

​non potius vitae finem facis atque laboris?

而不是更愿意给生命与劳苦画上句号?

​nam tibi praeterea quod machiner inveniamque,

因为除了这些,我无法为你构想并发明出

945

​quod placeat, nihil est; eadem sunt omnia semper.

任何能取悦你的东西;一切事物永远都是同一的。

​si tibi non annis corpus iam marcet et artus

即使你的肉体尚未因岁月而枯槁,疲惫的四肢

​confecti languent, eadem tamen omnia restant,

尚未耗尽而衰弱,一切依然保持原样,

​omnia si perges vivendo vincere saecla,

即使你通过活下去而超越所有的时代,”

语法注5 条
  1. 3.881ipse sui miseret

    非人称动词 miseret 通常采用“感受者宾格+对象属格”的句式(如 me miseret alicuius)。此处宾格反身代词 se 被省略,强调代词 ipse 采取主格形式与句首的 quisque 相应,在结构上宛如充当了主语,而 sui 则是反身代词属格,充当被怜悯的对象(宾格性属格)。

  2. 3.882illum se fingit sensuque suo contaminat astans

    此处 fingit 带双宾格结构:illum(指代前文的 proiecto corpore,即抛弃的尸体)为直接宾语,se 为宾语补足语(“将那具尸体想象为自己”)。分词 astans 刻画了其站在尸体旁的形象,sensu suo 为工具夺格,指其将自己活着的感知投影并强加到无感觉的尸身之上。

  3. 3.909quid sit amari / tanto opere

    amari 是中性形容词 amarum 的部分属格,依附于疑问代词 quid(意为“有何等苦涩/痛苦”)。tanto opere 为副词短语(“如此程度地”)。该短语构成由前面 quaerendum est 所支配的间接疑问句的核心,后文的 cur quisquam... 进一步对其展开说明。

  4. 3.921per nos

    习惯性介词短语,意为“就我们而言”或“在涉及我们时并不妨碍”。句子 licet aeternum per nos sic esse soporem 表达了:就我们自身而言,这样的沉睡即便化为永恒,也丝毫无损于我们。

  5. 3.933quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris / luctibus indulges?

    quid est tibi tanto opere quod... 是一种表示诘问的习惯句式,意为“究竟何事对你如此紧要,以至于……”或“你为何这般……”。quid 作为 est tibi 的主语或状语性宾格,tanto opere 作副词(“如此之甚/如此重大”),quod 从句引出大自然所斥责的具体行为。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.humanitext-lat1:3.879-3.948