← 卢克莱修

物性论

§2.1098-2.1174

世界的盛衰机制与大地的衰亡

诗人继揭露神明统摄宇宙的荒谬之后,从原子论角度阐明了事物的盛衰机制,并通过大地的贫瘠耗竭与农夫的叹息,论证了整个宇宙不可避免的衰亡。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
1098

​ignibus aetheriis terras suffire feracis,

用以太的烈火温养肥沃的大地,

​omnibus inve locis esse omni tempore praesto,

或是在一切时间、一切地点都随处在场,

1100

​nubibus ut tenebras faciat caelique serena

以便用乌云制造黑暗,用轰鸣震动晴朗的天空,

​concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis

继而掷下雷霆,屡屡摧毁自己的神殿,

​saepe suas disturbet et in deserta recedens

并退入荒野施逞狂暴,挥舞那

​saeviat exercens telum, quod saepe nocentes

往往掠过有罪之人、

​praeterit exanimatque indignos inque merentes?1

却夺走无辜且清白之者性命的武器?

1105

​Multaque post mundi tempus genitale diemque

而在世界诞生的时刻以及海洋、大地与太阳最初升起的日子之后,

​primigenum maris et terrae solisque coortum

许多物体从外部添加进来,周围增添了

​addita corpora sunt extrinsecus, addita circum

万物的种子,那是宏大的宇宙通过投射聚集而来的,

​semina, quae magnum iaculando contulit omne,​unde mare et terrae possent augescere et unde​appareret spatium caeli domus altaque tecta

海洋与大地由此得以扩张,天空的屋宇由此显现其广度,

​tolleret a terris procul et consurgeret aer.

高耸的屋顶远离大地巍然耸立,空气得以升腾。

​nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis

因为在来自各处的撞击下,所有物体都被分配给

​corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,

各自的同类,并归属于各自的族类:

​umor ad umorem, terreno corpore terra

水归于水,土地因泥土之质而增长,

1115

​crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether,

火焰铸造火焰,以太铸得以太,

​donique ad extremum crescendi perfica finem

直到作为缔造者的万物的自然,作为完成者,

​omnia perduxit rerum natura creatrix;

将一切引向生长的最终界限;

​ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra

正如当注入生命血管之内的养分

​vitalis venas quam quod fluit atque recedit.

已丝毫不比流逝和退出的部分更多时所发生的那样。

1120

​omnibus hic aetas debet consistere rebus,

在此,一切事物的年龄都必须停滞,

​hic natura suis refrenat viribus auctum.

在此,自然以自身的力量抑制其增长。

​nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctu

因为凡是你看到以令人欢悦的增益而长大、

​paulatimque gradus aetatis scandere adultae,

并逐渐攀登成熟期阶段的事物,

​plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt,

它们摄入自身的物体,皆多于从自身排出的物体,

1125

​dum facile in venas cibus omnis inditur et dum

只要所有的食物尚能轻易注入血管,只要

​non ita sunt late dispessa, ut multa remittant

它们尚未扩散得如此宽广,以至于散失众多粒子,

​et plus dispendi faciant quam vescitur aetas.

且造成的损耗大于生命之龄所能摄取的养分。

​nam certe fluere atque recedere corpora rebus

因为确实必须承认,有许多物体从各物中流逝和退去;

​multa manus dandum est; sed plura accedere debent,

但更多的物体必须被补充,

1130

​donec alescendi summum tetigere cacumen.

直到它们达到生长的巅峰。

​inde minutatim vires et robur adultum

从那时起,岁月便一点点击碎它们的力量与成熟的健壮,

​frangit et in partem peiorem liquitur aetas.

向着更衰朽的方向融化消逝。

​quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto,

因为事实上,一件物体一旦失去了增长,它越宏大、

​et quo latior est, in cunctas undique partis

越宽广,此刻便向四面八方的一切方向

1135

​plura modo dispargit et a se corpora mittit,

散播并从自身排出越多的粒子;

​nec facile in venas cibus omnis diditur ei

食物不再轻易分发至其血管,

​nec satis est, pro quam2 largos exaestuat aestus,

亦没有充足的来源能够涌现并补充如此之多,

​unde queat tantum suboriri ac subpeditare.

以抵偿它所喷薄而出的巨大潮涌。

​iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo

因此,当万物因流逝而变得稀薄,

1140

​sunt et cum externis succumbunt omnia plagis,

并在外部的撞击下屈服时,它们理所当然地走向毁灭;

​quando quidem grandi cibus aevo denique defit,

因为到晚年时,食物终将匮乏,

​nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam

而从外部敲击的物体亦不会停止销蚀任何事物,

​corpora conficere et plagis infesta domare.

并以敌意的打击将之征服。

​Sic igitur magni quoque circum moenia mundi

因此,环绕这伟大世界的城墙同样也将被攻破,

1145

​expugnata dabunt labem putrisque ruinas;

化作塌陷与腐朽的废墟;

​omnia debet enim cibus integrare novando

因为食物本应通过更新来修复一切,

​et fulcire cibus, cibus omnia sustentare,

食物本应支撑、食物本应维系一切,

​ne quiquam, quoniam nec venae perpetiuntur

但这终归徒劳,因为血管既无法承受充足的养料,

​quod satis est, neque quantum opus est natura ministrat.

自然也无法供给所需的数量。

1150

​Iamque adeo fracta est aetas effetaque tellus

而如今,岁月已然破碎,疲惫的大地

​vix animalia parva creat, quae cuncta creavit

连微小的动物都难以造就,而它曾创造了一切族类,

​saecla deditque ferarum ingentia corpora partu.

并经由生产诞生了野兽巨大的躯体。

​haud, ut opinor, enim mortalia saecla superne

因为据我看来,绝非上天的金色绳索

​aurea de caelo demisit funis in arva

将凡人的族类垂降至田野,

1155

​nec mare nec fluctus plangentis saxa crearunt,

亦非海洋或拍击岩石的波浪创造了他们,

​sed genuit tellus eadem quae nunc alit ex se.

而是如今从自身滋养他们的同一大地孕育了他们。

​praeterea nitidas fruges vinetaque laeta

此外,大地本身最初曾自发地为凡人创造了

​sponte sua primum mortalibus ipsa creavit,

明艳的庄稼与欢腾的葡萄园,

​ipsa dedit dulcis fetus et pabula laeta;

它自身赐予了甜美的果实与丰盛的牧草;

1160

​quae nunc vix nostro grandescunt aucta labore,

而如今,这些作物即使在我们的劳苦培育下也难以长大,

​conterimusque boves et viris agricolarum,

我们耗尽了耕牛与农夫的力量,

​conficimus ferrum vix arvis suppeditati:

磨损了铁器,却几乎得不到田地的供给:

​usque adeo parcunt fetus augentque laborem.

它们竟如此吝惜产出,并增加我们的劳碌。

​iamque caput quassans grandis suspirat arator

如今,年迈的农夫摇着头,越发频繁地叹息

1165

​crebrius, in cassum magnos cecidisse labores,

自己巨大的劳苦皆已化为泡影,

​et cum tempora temporibus praesentia confert

当他把如今的时代与往昔的岁月相比时,

​praeteritis, laudat fortunas saepe parentis.

往往盛赞他父辈的幸运。

​tristis item vetulae vitis sator atque vietae

同样,那古老而枯萎的葡萄藤的种植者亦愁容满面地

​temporis incusat momen saeclumque fatigat,

谴责时光的推移,抱怨当今的时代,

1170

​et crepat, antiquum genus ut pietate repletum

口口声声念叨着古人满怀虔敬,

​perfacile angustis tolerarit finibus aevom,

曾何其容易地在狭小的田界内度日,

​cum minor esset agri multo modus ante viritim;

尽管从前按人头分得的田地规模要小得多;

​nec tenet omnia paulatim tabescere et ire

他却未曾领悟,万物皆在逐渐衰亡,

​ad capulum3 spatio aetatis defessa vetusto.

并在漫长岁月的耗损下精疲力竭,走向坟墓。

语法注3 条
  1. 2.1104inque merentes

    此处出现词体分离(tmesis),否定前缀 in- 与分词 merentes 被附着连词 -que 分开,在句法和语义上等同于 immerentesque(以及无辜之人)。它与前面的 indignos(清白之人)形成对举并列。

  2. 2.1137pro quam

    相当于 pro eo ac 或 pro eo ut 的从属连词结构(意为“依照……的程度”“与……成比例”)。它与前文的 satis(足够的)相呼应,表明事物的补充无法匹配其向外喷涌的大量流失粒子(largos aestus)。

  3. 2.1174ad capulum

    意为“走向棺木”或“走向坟墓”的习惯表达(capulus 指棺椁或墓穴),引申为走向死亡与终结。此处以拟人化的具象方式描摹了一切事物(omnia)如何在漫长岁月的消耗下精疲力竭、迈向寿终正寝。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.humanitext-lat1:2.1098-2.1174