← 卢克莱修

物性论

§2.1024-2.1097

无数世界的存在与自然摆脱神治

诗人指出,既然空间与原子的数量皆为无限,那么除本世界外必然存在无数其他世界及其生灵与人类,并以自然界中无独一无二之物作为论据。认识到世界的自发生成,便使自然从诸神的专制统治中解放出来。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
1024

​nam tibi vehementer nova res molitur ad auris

因为一桩全然新奇的事物正奋力传入你的耳中,

1025

​accedere et nova se species ostendere rerum.

事物的全新面貌正欲向你展现。

​sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum

然而,没有哪件事物是如此容易,以致最初不显得

​difficilis magis ad credendum constet, itemque

格外难以令人置信;同样地,

​nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,

也没有什么事物是如此伟大或如此奇妙,

​quod non paulatim minuant mirarier omnes,

以至于所有人不会逐渐减弱对它的惊叹。

1030

​principio caeli clarum purumque colorem

首先,请想想天空那明澈纯净的色彩,

​quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,

以及它所包容的一切:到处游移的星辰、

​lunamque et solis praeclara luce nitorem;

月亮,以及散发耀眼光辉的太阳的明朗;

​omnia quae nunc si primum mortalibus essent

所有这一切,如果如今是第一次呈现在凡人面前,

​ex improviso si sint obiecta repente,1

如果是突如其来、意料之外地呈现在眼前,

1035

​quid magis his rebus poterat mirabile dici,

还能有什么比这些事物更能被称为奇妙,

​aut minus ante quod auderent fore credere gentes?

或者在此之前各国人民更不敢相信会存在的呢?

​nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.

据我所料,绝无一物;这景象本会是如此令人惊叹。

​quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,

然而如今,人人皆因视觉的餍足而生倦意,

​suspicere in caeli dignatur lucida templa.

竟无一人屑于仰望天空明亮的殿堂。

1040

​desine qua propter novitate exterritus ipsa

因此,切莫因新奇本身而惊恐失措,

​expuere ex animo rationem, sed magis acri

从而把理性从心中唾弃;相反,当以敏锐的

​iudicio perpende, et si tibi vera videntur,

判断力加以权衡:如果于你显得真实,

​dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.

便举手归服;如果虚妄,便束装与之抗辩。

​quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit

因为当居所的总和在这个世界的城墙之外

1045

​infinita foris haec extra moenia mundi,

是无限的时候,心灵便要探求其道理:

​quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens

究竟在那远方还有何物,那是心灵始终渴望眺望之所,

​atque animi iactus liber quo pervolet ipse.

也是思想本身的自由投射所能飞翔企及之处。

​Principio nobis in cunctas undique partis

首先,对于我们而言,无论朝向四面八方的何处,

​et latere ex utroque supra supterque per omne

两旁也好,上方与下方也罢,贯穿整个宇宙,

1050

​nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se

都没有任何止境;正如我所教导的,事物本身亦自发地

​vociferatur, et elucet natura profundi.

高声呼号,深渊的本性昭然若揭。

​nullo iam pacto veri simile esse putandumst,

如今无论如何都不应当认为这是合乎常理的:

​undique cum vorsum spatium vacet infinitum

当无限的空间向四面八方敞开,

​seminaque innumero numero summaque profunda

数量无数且总量深邃的种子

1055

​multimodis volitent aeterno percita motu,

在永恒运动的驱策下以种种方式飞舞翻腾时,

​hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,

却唯独创造了这一个大地之球与天空,

​nil agere illa foris tot corpora materiai;2

而外部那么多物质微粒竟什么也不做;

​cum praesertim hic sit natura factus et ipsa

尤其是因为这世界是由自然所造,万物的种子本身

​sponte sua forte offensando semina rerum

在自发且偶然的相互碰撞中,

1060

​multimodis temere in cassum frustraque coacta

以种种方式盲目、徒劳、虚妄地汇聚,

​tandem coluerunt ea quae coniecta repente

最终聚集成了那些一旦突遭投掷、

​magnarum rerum fierent exordia semper,

便恒常成为伟大创生之端绪的元素,

​terrai maris et caeli generisque animantum.

即大地、海洋、天空以及生灵族类的端绪。

​quare etiam atque etiam talis fateare necesse est

因此,你必须一再承认,在其他地方

1065

​esse alios alibi congressus materiai,

亦存在着同样的物质结合,

​qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.

正如以太以贪婪的拥抱所环抱的这一个结合一样。

​Praeterea cum materies est multa parata,

此外,当大量物质已齐备,

​cum locus est praesto nec res nec causa moratur

当空间敞开,且没有任何事物或原因横加阻滞时,

​ulla, geri debent ni mirum et confieri res.

事情无疑应当进行并得以告成。

1070

​nunc et seminibus si tanta est copia, quantam

如今,如果种子拥有如此巨大的丰饶,以致

​enumerare aetas animantum non queat omnis,

所有生灵的岁月都无法将其计数,

​quis eadem natura manet, quae semina rerum

如果同样能够以类似于它们被投掷于此的方式、

​conicere in loca quaeque queat simili ratione

将万物的种子投掷于各处的自然依旧存于其中,

​atque huc sunt coniecta,3 necesse est confiteare

那么你必须承认,在其他部分,

1075

​esse alios aliis terrarum in partibus orbis

亦存在着其他的大地之球,

​et varias hominum gentis et saecla ferarum.

以及形形色色的人类族群与野兽种类。

​Huc accedit ut in summa res nulla sit una,

除此之外,在总和之中绝无独一之物,

​unica quae gignatur et unica solaque crescat,

绝无作为唯一而诞生、作为唯一且孤独而生长之物,

​quin aliquoius siet saecli permultaque eodem

它必然属于某种族类,且在同一种类中

1080

​sint genere. in primis animalibus indice mente

数量极多。首先在生灵之中,若以心智为向导,

​invenies sic montivagum genus esse ferarum,

你将发现游荡于群山之间的野兽族类是如此,

​sic hominum geminam prolem, sic denique mutas

人类双重的后嗣是如此,最后,披鳞的沉默

​squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.

水族与所有飞禽的形体亦是如此。

​qua propter caelum simili ratione fatendumst

因此,依据同样的道理必须承认:天空、

1085

​terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,

大地、太阳、月亮、海洋以及其余存在之物,

​non esse unica, sed numero magis innumerali;

皆非独一无二,而是存在于无法计数的数量之中;

​quando quidem vitae depactus terminus alte

因为早已深固确定的生命界限,正同样

​tam manet haec et tam nativo corpore constant

等待着它们,它们由生就的躯体所构成,

​quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.

正如同那些按类繁盛于这些事物之中的一切族类一样。

1090

​Quae bene cognita si teneas, natura videtur

若你能把握并深刻理解这些道理,自然便立时显现为

​libera continuo, dominis privata superbis,

自由之身,被剥夺了傲慢的主宰,

​ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.

完全凭借自身而自发地运行,毫无神明的参与。

​nam pro sancta deum tranquilla pectora pace

因为,凭着诸神神圣的心怀——

​quae placidum degunt aevom vitamque serenam,

它们在平静的和平中度过安谧的世代与宁静的生命——

1095

​quis regere immensi summam, quis habere profundi

有谁能统治无垠的宇宙全貌?

​indu manu validas potis est moderanter habenas,

有谁能将深渊的坚固缰绳 握在手中加以节制地执掌?

​quis pariter caelos omnis convertere et omnis

有谁能同时旋转所有的天空,以及所有的……

语法注3 条
  1. 2.1030principio caeli clarum purumque colorem / quaeque in se cohibet, palantia sidera passim, / lunamque et solis praeclara luce nitorem; / omnia quae nunc si primum mortalibus essent / ex improviso si sint obiecta repente

    从 'caeli clarum purumque colorem' 一直到 'nitorem' 的一系列宾格短语,在随后的条件句中被 'omnia quae' 所总结并转换为代词引导的主格结构,构成了破格句法(anacoluthon)。条件从句中未完成过去时虚拟式(essent)与现在时虚拟式(sint)的交替,是将反事实假设与突发情境的生动描摹结合在一起。

  2. 2.1052nullo iam pacto veri simile esse putandumst, / undique cum vorsum spatium vacet infinitum / seminaque innumero numero summaque profunda / multimodis volitent aeterno percita motu, / hunc unum terrarum orbem caelumque creatum, / nil agere illa foris tot corpora materiai

    在由 'putandum est' 统摄的宾格不定式结构(A.c.I.)中,穿插了表示原因的 'cum' 从句,随后并列了两个形成对比的宾格不定式短语:'hunc unum terrarum orbem caelumque creatum [esse]' 与 'nil agere illa foris tot corpora materiai'。整套命题(即仅有此单一世界被造而外部微粒无所作为)构成了 'nullo pacto veri simile'(绝非近真/不可信)的内容。

  3. 2.1072quis eadem natura manet, quae semina rerum / conicere in loca quaeque queat simili ratione / atque huc sunt coniecta

    'quis' 为关系代词与格复数 'quibus' 的古体缩略形式,指代前文的 'seminibus'(意为“在那些种子之中存留着同样的本性”)。随后的关系代词 'quae' 为阴性主格单数,先行词为 'eadem natura',引出带有虚拟式动词 'queat' 的从句,说明该本性所具有的潜能。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.humanitext-lat1:2.1024-2.1097