- 底本
- Cicero, Quintus Tullius. M. Tullis Ciceronis. Epistulae, Volume 3. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0478.phi003.humanitext-lat2:53-58
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
作者阐述了适应罗马城之复杂与恶习、凭借卓越演说与诉讼威慑来遏制贿选的策略,并以此总结全篇竞选指南。
atque etiam in hac petitione maxime videndum est ut spes rei publicae bona de te sit et honesta opinio; nec tamen in petendo res publica capessenda est1 neque in senatu neque in contione, sed haec tibi sunt retinenda ut senatus te existimet ex eo quod ita vixeris defensorem auctoritatis suae fore, equites et viri boni ac locupletes ex vita acta te studiosum oti ac rerum tranquillarum, multitudo ex eo quod dumtaxat oratione in contionibus ac iudicio popularis fuisti, te a suis commodis non alienum futurum.
此外,在这次竞选活动中,尤其必须注意使国家对你抱有美好的希望和崇高的评价;然而,在竞选过程中,切不可在元老院或公民大会中过早涉足国家大政,而应维持以下这些印象:让元老院因你一贯的生活表现而认为你将成为其权威的捍卫者;让骑士阶层以及良善富裕的人士因你过去的品行而认为你热心于和平与安宁;让平民大众因你至少在公民大会和法庭的演说中展现出亲民态度,而认为你不会违背他们的利益。
haec veniebant mihi in mentem de duabus illis commentationibus matutinis, quod tibi cotidie ad forum descendenti meditandum esse dixeram: novus sum, consulatum peto. Tertium restat: Roma est, civitas ex nationum conventu constituta, in qua multae insidiae, multa fallacia, multa in omni genere vitia versantur, multorum adrogantia, multorum contumacia, multorum malevolentia, multorum superbia, multorum odium ac molestia perferenda est. video esse magni consili atque artis in tot hominum cuiusque modi vitiis tantisque versantem vitare offensionem, vitare fabulam, vitare insidias, esse unum hominem accommodatum ad tantam morum ac sermonum ac voluntatum varietatem.
关于我曾告诉过你每天前往广场时必须默想的那两句清晨省思,我想到的就是这些事项: “我是新人;我谋求执政官职位。” 还剩下第三句: “这里是罗马,”一个由万国荟萃而构成的城邦,在这里充斥着无数的阴谋、欺诈以及各色各样的恶习,必须忍受众人的傲慢、众人的顽抗、众人的恶意、众人的狂妄,以及众人的仇恨与烦扰。我看出,在周旋于形形色色之人如此众多且严重的恶习之中时,要避免得罪人、避免流言蜚语、避免圈套,并使自己成为一个能适应如此多样化的习俗、言谈和心愿之人,需要极大的智慧和技巧。
qua re etiam atque etiam perge tenere istam viam quam institisti, excelle dicendo. hoc et tenentur Romae et adliciuntur et ab impediendo ac laedendo repelluntur. et quoniam in hoc vel maxime est vitiosa civitas, quod largitione interposita virtutis ac dignitatis oblivisci solet, in hoc fac ut te bene noris, id est ut intellegas eum esse te qui iudici ac periculi metum maximum competitoribus adferre possis. fac ut se abs te custodiri atque observari sciant; cum diligentiam tuam, cum auctoritatem vimque dicendi tum profecto equestris ordinis erga te studium pertimescent.
因此,务必一而再、再而三地坚持你所走上的这条道路,在演说上出类拔萃。在罗马,人们就是借此被凝聚,借此被吸引,借此被威慑而不敢阻碍或伤害。既然城邦在这方面尤其败坏——即一旦金钱贿赂介入,它便往往忘记德行与尊严——那么在这方面你务必认清自己,也就是说,你要明白自己是能够给竞争对手带来对审判和法律危机之极大恐惧的人。让他们知道自己正受到你的监视与关注;他们必将深深畏惧你的审慎、你演说的威严与力量,尤其是骑士阶层对你的拥戴热忱。
atque haec ita nolo te illis proponere ut videare accusationem iam meditari, sed ut hoc terrore facilius hoc ipsum quod agis consequare. et plane sic contende omnibus nervis ac facultatibus ut adipiscamur quod petimus. video nulla esse comitia tam inquinata largitione quibus non gratis aliquae centuriae renuntient suos magno opere necessarios.2
我并不希望你向他们摆出这些手段时,显得你已经在谋划提起诉讼,而是希望借由此种威慑,让你更容易达成你当前所谋求的目标本身。请全力以赴、倾尽一切精力与才能去拼搏,好让我们赢得所谋求的职位。我看到没有任何一次选举被贿赂污染到如此地步,以至于没有某些百人队会分文不取地宣布推选与自己极度亲近之人。
qua re si advigilamus pro rei dignitate et si nostros ad summum studium benevolos excitamus et si hominibus studiosis nostri suum cuique munus discribimus et si competitoribus iudicium proponimus, sequestribus metum inicimus, divisores ratione aliqua coercemus, perfici potest ut largitio nulla sit aut nihil valeat.
因此,只要我们依据事情的重要性保持警惕,只要我们激励拥护我们的友人达到最高的热忱,只要我们向支持我们的人分派各自的职责,只要我们对竞争对手提出审判的威胁,使中间人胆战心惊,并通过某种手段约束分发贿金者,那么完全可以做到使贿赂行为无法产生或毫无作用。
haec sunt quae putavi non melius scire me quam te sed facilius his tuis occupationibus3 conligere unum in locum posse et ad te perscripta mittere. quae tametsi ita sunt scripta ut non ad omnis qui honores petant sed ad te proprie et ad hanc petitionem tuam valeant, tamen tu si quid mutandum esse videbitur aut omnino tollendum aut si quid erit praeteritum velim hoc mihi dicas; volo enim hoc commentariolum petitionis haberi omni ratione perfectum.
这些就是我认为并非由我比你了解得更透彻、而是在你如此忙碌之中由我更容易归纳于一处并写成文字寄给你的事情。尽管这些文字的写就并非适用于所有求职者,而是专门针对你本人以及你的这次竞选,然而若有任何需要修改或彻底删除之处,或者有任何遗漏之事,我都希望你告诉我;因为我渴望这本《竞选小册》在各个方面都被视为完美无瑕。
- 53nec tamen in petendo res publica capessenda est
短语“rem publicam capessere”为固定习语,意为“积极参与国家政治”或“明确表明政治立场”。此处结合否定性的动义词(capessenda est),告诫候选人在竞选期间(in petendo)切莫在元老院或公民大会中过早涉足激烈的党派政争,而应在各阶层之间保持适度的中立与广泛的好感。
- 56quibus non gratis aliquae centuriae renuntient suos magno opere necessarios
关系代词 quibus 承接先行词 comitia,并与前文的 tam inquinata 相呼应,引导带有结果意味的虚拟式从句(renuntient,相当于否定先行词后的 quin 从句)。整句通过双重否定构成强烈的肯定命题:“没有任何选举被贿赂污染到没有百人队会分文不取地宣布与其关系密切之人当选”。
- 58his tuis occupationibus
表示伴随情况或原因的夺格。修饰不定式短语“conligere unum in locum posse”,意指在“你如此忙碌的境况之中/由于你公务缠身”而无暇亲自整理,因而由作者代为归纳更为便利。
