- 底本
- Cicero, Quintus Tullius. M. Tullis Ciceronis. Epistulae, Volume 3. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0478.phi003.humanitext-lat2:47-52
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
文章援引科塔的事例,阐述了即使无法践行也应许诺而非断然拒绝的政治益处,并指导如何通过黎明接见、演说美名、联合庞培以及盛大排场来最大限度地提升民间声望。
C. Cotta, in ambitione artifex, dicere solebat se operam suam, quoad non contra officium rogaretur, polliceri solere omnibus, impertire iis apud quos optime poni arbitraretur;1 ideo se nemini negare, quod saepe accideret causa cur is cui pollicitus esset non uteretur, saepe ut ipse magis esset vacuus quam putasset; neque posse eius domum compleri qui tantum modo reciperet quantum videret se obire posse; casu fieri ut agantur ea quae non putaris, illa quae credideris in manibus esse ut aliqua de causa non agantur; deinde esse extremum ut irascatur is cui mendacium dixeris.
在竞选活动中堪称行家里手的盖乌斯·科塔过去常说:只要不是违背本分的要求,他习惯向所有人许诺出力,而将实际相助施予他认为能产生最佳效用的人;因此他从不拒绝任何人,因为对方不使用其承诺的缘由往往会出现,而他自己比预想的更有空闲的情况也常有发生;只承诺自己看得出能胜任之事的人,其府邸绝不可能门庭若市;未曾料想的事情意外发生,而原本确信在手的事情却因某种缘故搁置,这都是常有的偶然;况且,被你欺骗的人大发雷霆,不过是最坏的结果而已。
id, si promittas, et incertum est et in diem et in paucioribus; sin autem neges, et certe abalienes et statim et pluris. plures enim multo sunt qui rogant ut uti liceat opera alterius quam qui utuntur. qua re satius est ex his aliquos aliquando in foro tibi irasci quam omnis continuo domi, praesertim cum multo magis irascantur iis qui negent, quam ei quem videant ea ex causa impeditum, ut facere quod promisit cupiat si ullo modo possit.
如果你答应下来,这种后果是不确定的、留待日后的,且只关涉较少的人;但如果你予以拒绝,你则会必定且立刻疏远更多的人。因为请求使用他人相助的人,远比实际真正使用者多得多。因此,宁可让他们中的某些人日后偶尔在广场上对你发怒,也胜过所有人立刻在家中对你大发雷霆;尤其是因为,人们对那些拒绝他们的人所怀的怒火,远甚于对那些由于客观阻碍而无法践约之人——他们能看出后者只要有任何可能,都极渴望践行承诺。
ac ne videar aberrasse a distributione mea, qui haec in hac populari parte petitionis disputem,2 hoc sequor, haec omnia non tam ad amicorum studia quam ad popularem famam pertinere, et si inest aliquid ex illo genere, benigne respondere, studiose inservire negotiis ac periculis amicorum, tamen hoc loco ea dico, quibus multitudinem capere possis, ut de nocte domus compleatur, ut multi spe tui praesidi teneantur, ut amiciores abs te discedant quam accesserint, ut quam plurimorum aures optimo sermone compleantur.
免得我讨论这些关涉争取民心的竞选部分时,看似偏离了自己的论述框架,我遵循这一主旨:这一切与其说关乎朋友的热忱,不如说关乎民间的声望;即使其中包含了属于前一类别的某些要素——诸如和气应答、热心奔走于朋友的事务与危难之中——然而在此处我所谈论的,乃是你用以俘获大众的手段:使你的府邸在天明之前就挤满宾客,使许多人因指望你的庇护而凝聚左右,使他们离去时比来时更加亲近,并使尽可能多的人的耳朵充斥着最美妙的赞誉。
sequitur enim ut de rumore dicendum sit, cui maxime serviendum est. sed quae dicta sunt omni superiore oratione, eadem ad rumorem concelebrandum valent, dicendi laus, studia publicanorum et equestris ordinis, hominum nobilium voluntas, adulescentulorum frequentia, eorum qui abs te defensi sunt adsiduitas, ex municipiis multitudo eorum quos tua causa venisse appareat, bene te ut homines nosse, comiter appellare, adsidue diligenter petere, benignum ac liberalem esse et loquantur et existiment, domus ut multa nocte compleatur, omnium generum frequentia adsit, satis fiat oratione omnibus, re operaque multis; perficiatur id quod fieri potest labore et arte ac diligentia, non ut ad populum ab his omnibus fama perveniat sed ut in his studiis populus ipse versetur.
因为接下来必须谈论声誉风评,这是最应当竭力经营的。但在之前全部论述中所提及的那些事项,同样对提高声誉大有助益:演说之美名、包税人与骑士阶层的热情、贵族人士的好意、年轻人的簇拥、受你辩护之人的常驻相随、显然为你而来之市政城镇的众多民众;人们言谈并认为你深知民情、亲切问候、坚持不懈且勤勉拉票、善良而慷慨;使府邸深夜仍告爆满,各阶层人士咸集,以言辞使众人满意,以实际行动与帮助使多数人获益;通过劳作、技巧与勤勉,达成力所能及之事,不仅使名声通过这一切传达至人民,更使人民自身投身于这股热潮之中。
iam urbanam illam multitudinem et eorum studia qui contiones tenent adeptus es in Pompeio ornando, Manili causa recipienda, Cornelio defendendo; excitanda nobis sunt quae adhuc habuit nemo quin idem splendidorum hominum voluntates haberet.3 efficiendum etiam illud est ut sciant omnes Cn. Pompei summam esse erga te voluntatem et vehementer ad illius rationes te id adsequi quod petis pertinere.
至于那城中的大众以及主持公民大会之人的拥护,你通过颂扬庞培、接下马尼利乌斯的案件、为科尔内利乌斯辩护,已经收入囊中;我们必须唤起那些迄今为止无人能够拥有、除非其同时享有杰出人士之好意的事物。此外,还必须使所有人都知晓格奈乌斯·庞培对你的深情厚意,并且你获得所谋求的职位与他的长远利益休戚相关。
postremo tota petitio cura ut pompae plena sit, ut inlustris, ut splendida, ut popularis sit, ut habeat summam speciem ac dignitatem, ut etiam si †quae poscit ne† competitoribus tuis exsistat aut sceleris aut libidinis aut largitionis accommodata ad eorum mores infamia.
最后,务必使整个竞选活动充满盛况、声名显赫、辉煌灿烂、迎合民意,具有最高等级的威仪与尊严;并且如果可能的话,还要使针对你的竞争对手的、与其品行相称的关于罪恶、放纵或贿选的恶名兴起。
- 47polliceri solere omnibus, impertire iis apud quos optime poni arbitraretur
在由 dicere solebat 引领的宾格加不定式结构中,polliceri 与 impertire 形成对比。poni 借用了金融术语,比喻恩惠与相助的“投资”或“寄存”。
- 49ac ne videar aberrasse a distributione mea, qui haec in hac populari parte petitionis disputem
表目的的独立 ne 从句(意为“免得我看似……”)。关系代词 qui 搭配虚拟式 disputem,带有原因或限制性色彩(“鉴于我在……中讨论这些事项”)。
- 51excitanda nobis sunt quae adhuc habuit nemo quin idem splendidorum hominum voluntates haberet
由动形容词 excitanda sunt 构成的被动迂说法,表示必要性。quin 从句(相当于 qui non)承接否定先行词 nemo,以双重否定表示“凡拥有……者无不同时拥有……”。
