← 西塞罗

布鲁图斯

§281-285

真正的荣誉、卡尔乌斯的文风与阿提卡主义

西塞罗通过小库里奥和小克拉苏的败局区分了真正的荣誉与非法的强权,继而批评卡尔乌斯因过分谨小慎微而缺乏生气的文风,并与布鲁图斯就阿提卡风格的真正涵义及其多样性展开辨析。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§281

​cum honos sit praemium virtutis iudicio studioque civium delatum ad aliquem, qui eum sententiis, qui suffragiis adeptus est, is mihi et honestus et honoratus videtur. Qui autem occasione aliqua etiam invitis suis civibus nactus est imperium, ut ille cupiebat, hunc nomen honoris adeptum, non honorem puto. Quae si ille audire voluisset, maxima cum gratia et gloria ad summam amplitudinem pervenisset, ascendens gradibus magistratuum, ut pater eius fecerat, ut reliqui clariores viri. Quae quidem etiam cum P. Crasso M. F., cum initio aetatis ad amicitiam se meam contulisset, saepe egisse me arbitror, cum eum vehementer hortarer ut eam laudis viam rectissimam esse duceret quam maiores eius ei tritam reliquissent. Erat enim cum institutus optime tum etiam perfecte planeque eruditus, ineratque et ingenium satis acre et orationis non inelegans copia; praetereaque sine adrogantia gravis esse videbatur et sine segnitia verecundus. Sed hunc quoque absorbuit aestus quidam insolitae adulescentibus gloriae; qui quia navarat miles operam imperatori, imperatorem se statim esse cupiebat, cui muneri mos maiorum aetatem certam, sortem incertam reliquit. Ita gravissumo suo casu, dum Cyri et Alexandri similis esse voluit, qui suum cursum transcurrerant, et L. Crassi et multorum Crassorum inventus est dissimillimus.

既然荣誉是公民们出于判断与热情授予某人的美德奖赏,那么凡是通过公民的评判和选票获得它的人,在我看来既是高尚的,也是光荣的。然而,凡是凭借某种机缘甚至违背同胞公民的意愿而攫取权力的人——正如那个人所渴望的那样——我认为他只是得到了荣誉的名称,而非荣誉本身。他若是愿意听取这些道理,本会循着官职的阶梯步步晋升,正如他的父亲以及其余更卓越的人士所做的那样,以极大的民望与荣耀登顶极崇高的地位。我自认为,在普布利乌斯·克拉苏(马尔库斯之子)年轻之初投身于我的友谊之中时,我也曾常常与他谈及此事,当时我极力勉励他将先辈们为他踏平并留下的道路视为通向称赞的最端正之途。因为他不仅受到了极佳的教导,而且学识完善透彻,兼具十分敏锐的才智与并不鄙俗的丰沛文辞;此外,他在庄重中毫无傲慢,在谦逊中全无怠惰。然而,一种在青年中并不常见的追逐荣耀的狂热,也将他吞噬了;仅仅因为曾作为士兵在主帅麾下竭力效命,他便渴望立即成为主帅——而对于这一职责,祖先的传统留下了明确的年龄限制,却留下了不可预测的命运。就这样,因其最为惨痛的变故,当他一心想效仿那已然驰骋完自身全程的居鲁士与亚历山大时,最终却被发现与卢基乌斯·克拉苏以及众多克拉苏家族的先辈大相径庭。

§283

​sed ad Calvum—is enim nobis erat propositus—revertamur; qui orator fuit cum litteris eruditior quam Curio tum etiam accuratius quoddam dicendi et exquisitius adferebat genus; quod quamquam scienter eleganterque tractabat, nimium tamen inquirens in se atque ipse sese observans metuensque ne vitiosum colligeret,1 etiam verum sanguinem deperdebat. Itaque eius oratio nimia religione attenuata doctis et attente audientibus erat inlustris, a multitudine autem et a foro, cui nata eloquentia est, devorabatur.2

不过,让我们回到卡尔乌斯身上来——因为他才是我们方才设定的话题;这位演说家不仅在文学学识上比库里奥更为博学,而且还带来了一种更精确、更讲究的演说风格;尽管他运用得熟练而优雅,然而他过分审视自己、自我监控,生怕沾染任何瑕疵,以至于连真正的血气活力也一并丧失了。因此,他的演说因过度的拘谨自持而被削减得过于清瘦,对于学者和专注倾听的人而言固然精妙绝伦,但在大众面前以及雄辩术为其而生的广场上,却被吞噬得无影无踪。

§284

​tum Brutus: Atticum se, inquit, Calvus noster dici oratorem volebat: inde erat ista exilitas quam ille de industria consequebatur. Dicebat, inquam, ita; sed et ipse errabat et alios etiam errare cogebat. Nam si quis eos qui nec inepte dicunt nec odiose nec putide Attice putat dicere, is recte nisi Atticum probat neminem. Insulsitatem enim et insolentiam tamquam insaniam quandam orationis odit, sanitatem autem et integritatem quasi religionem et verecundiam oratoris probat. Haec omnium debet oratorum eadem esse sententia.

这时布鲁图斯说:“我们的卡尔乌斯希望自己被称为阿提卡派演说家;他蓄意追求的那种干瘪纤细正由此而来。”我说:“他确曾这样说过;但他不仅自己犯了错,还迫使其他人也误入歧途。因为如果有人认为那些言谈既不荒谬、亦不令人厌恶、更不矫揉造作的人就是在以阿提卡风格演说,那么他理应只赞许阿提卡派,别无他人。因为他痛恨粗鄙和狂妄,视之为言辞的某种疯狂;而赞许健全与纯正,视之为演说家的谨慎与节制。这应当是所有演说家共同的见解。

§285

​sin autem ieiunitatem et siccitatem et inopiam, dum modo sit polita, dum urbana, dum elegans, in Attico genere ponit, hoc recte dumtaxat;3 sed quia sunt in Atticis alia aliis meliora, videat ne ignoret et gradus et dissimilitudines et vim et varietatem Atticorum. 'Atticos,' inquit, 'volo imitari.' Quos? nec enim est unum genus. Nam quid est tam dissimile quam Demosthenes et Lysias? quam idem et Hyperides? quam horum omnium Aeschines? Quem igitur imitaris? Si aliquem: ceteri ergo Attice non dicebant? si omnis: qui potes, cum sint ipsi dissimillimi inter se? In quo illud etiam quaero, Phalereus ille Demetrius Atticene dixerit. Mihi quidem ex illius orationibus redolere ipsae Athenae videntur. At est floridior, ut ita dicam, quam Hyperides, quam Lysias: natura quaedam aut voluntas ita dicendi fuit.

但如果他将干瘪、枯燥与匮乏——只要是经过修饰、文雅而优美的——归于阿提卡风格之中,那么这仅仅在一定程度上是正确的;但既然在阿提卡派作家中存在着优劣之别,他应当当心不要忽视阿提卡人的等级、差异、力量与多样性。他说:‘我想模仿阿提卡人。’模仿谁呢?因为风格绝非单一。试问还有什么比德摩斯梯尼和吕西亚斯之间更为不同的呢?比德摩斯梯尼与许佩里得斯更为不同的呢?埃斯基涅斯与他们所有人相比又有多么不同呢?那么你究竟模仿谁?如果是某一个人:难道其余的人就不是以阿提卡风格说话了吗?如果是所有人:既然他们彼此之间如此悬殊,你又如何能做到呢?在这件事上我还想探问,那位法勒隆的德米特里乌斯的言谈是否属于阿提卡风格。在我看来,从他的演说中确实仿佛能闻到雅典本身的芬芳。然而,可以这么说,他比许佩里得斯和吕西亚斯更为华丽:这源于他某种演说的天性或自觉的意愿。”

语法注3 条
  1. 283ne vitiosum colligeret

    由 metuens 引导的表示恐惧的虚拟语气从句(ne + 未完成过去时虚拟语气)。vitiosum 为形容词中性单数宾格作名词化使用,意为“瑕疵、缺陷”;colligere 在此含有无意中“沾染、招致、吸纳”不良之物的涵义。

  2. 283a multitudine autem et a foro, cui nata eloquentia est, devorabatur

    与前文 doctis... erat inlustris(“在学者眼中是耀眼的”)形成对比的被动结构。a multitudine... a foro 表示动作发出者(带介词 a 的施事夺格);devorabatur(“被吞噬”)为比喻用法,意指其演说在大众与嘈杂的广场中被淹没、吞没,未能引起反响。

  3. 285hoc recte dumtaxat

    省略了谓语动词(如 facit 或 dicit)的紧缩句。副词 dumtaxat(“仅至……程度”、“仅仅”)修饰副词 recte,表示有保留的让步,意为“这仅仅在一定程度上是正确的 / 仅到此为止是正当的”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.humanitext-lat1:281-285