← 西塞罗

布鲁图斯

§275-280

卡利狄乌斯激情的匮乏与年轻一代演说家

西塞罗结合自己的诉讼经历评述了卡利狄乌斯优雅却缺乏激情的演说风格,随后与布鲁图斯一同将话题转向霍尔滕西乌斯以及英年早逝的才俊库里奥与卡尔乌斯。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§275

​erant autem et verborum et sententiarum illa lumina quae vocant Graeci sxh/mata, quibus tamquam insignibus in ornatu distinguebatur omnis oratio. QVA DE RE AGITVR autem illud quod multis locis in iuris consultorum includitur formulis, id ubi esset videbat.

此外,无论是词语还是思想上,都闪烁着希腊人称之为“形态”(修辞格)的光芒,整篇演说都因这些光芒而凸显出来,宛如佩戴在华服上的勋章。而且,对于法学家程式中所多处包含的“所讼之事”这一项,他总能看清其所在。

§276

​accedebat ordo rerum plenus artis, actio liberalis totumque dicendi placidum et sanum genus. Quod si est optimum suaviter dicere, nihil est quod melius hoc quaerendum putes. Sed cum a nobis paulo ante dictum sit tria videri esse quae orator efficere deberet, ut doceret, ut delectaret, ut moveret: duo summe tenuit, ut et rem illustraret disserendo et animos eorum qui audirent devinciret voluptate; aberat tertia illa laus, qua permoveret atque incitaret animos, quam plurimum pollere diximus; nec erat ulla vis atque contentio: sive consilio, quod eos, quorum altior oratio actioque esset ardentior, furere atque bacchari arbitraretur, sive quod natura non esset ita factus sive quod non consuesset sive quod non nosset. Hoc unum illi, si nihil utilitatis habebat, afuit; si opus erat, defuit.1

加之以充满艺术感的取材条理、典雅大方的仪态举止,以及平静而健康的整套演说风格。如果委婉悦耳的演说是至善之境,那么没有任何东西是你会认为比这更值得追求的。但既然我们不久前曾说过,演说家应当实现三件事——即教导、取悦和打动:他极佳地掌握了其中两点,既通过阐述使事物明晰,又以愉悦吸引听众的心灵;然而缺少那第三种称赞,即以此深切触动并激励人心,而我们说过这一点具有最大的效力;他也全无任何强烈的情感与张力:这或是出于深思熟虑,因为他认为那些演说更激昂、动作更热烈的人是在发狂和作醉态;或是因为他生性并非如此,或是因为他不习惯,亦或是因为他不懂得。唯独这一项品质,若毫无用处,便只是未在他身上出现;若实属必要,则是他所欠缺的。

§277

​quin etiam memini, cum in accusatione sua Q. Gallio crimini dedisset sibi eum venenum paravisse idque a se esse deprensum seseque chirographa testificationes indicia quaestiones manifestam rem deferre diceret deque eo crimine accurate et exquisite disputavisset, me in respondendo, cum essem argumentatus, quantum res ferebat, hoc ipsum etiam posuisse pro argumento, quod ille, cum pestem capitis sui, cum indicia mortis se comperisse manifesto et manu tenere diceret, tam solute egisset, tam leniter, tam oscitanter.2 'Tu istuc, ​M. Calidi, nisi fingeres, sic ageres? praesertim cum ista eloquentia alienorum hominum pericula defendere acerrime soleas, tuum neglegeres? Vbi dolor? ubi ardor animi, qui etiam ex infantium ingeniis elicere voces et querelas solet? Nulla perturbatio animi, nulla corporis, non frons percussa, non femur; pedis, quod minimum est, nulla supplosio. Itaque tantum afuit ut inflammares nostros animos, somnum isto loco vix tenebamus.3' Sic nos summi oratoris vel sanitate vel vitio pro argumento ad diluendum crimen usi sumus.

我甚至还记得,当他在起诉昆图斯·加利乌斯时,控告对方曾为他备下毒药且已被他亲自查获,并声称自己出示亲笔信、证言、线索和审讯记录等确凿事实,且对该罪行进行了细致而精当的论证时,我在答辩中,在根据案情尽可能提出论据之后,甚至将这一点本身作为论据提了出来:当他声称自己亲眼发现并亲手掌握了危及性命的祸患和致死的线索时,他的控告竟是如此散漫、如此温和、如此懈怠。“马尔库斯·卡利狄乌斯,如果你不是捏造事实,你会这样行事吗?特别是当你习惯于用那样的雄辩极其激烈地为他人的危机辩护时,你竟然会忽视自己的危机?痛苦何在?那甚至能从不善言辞者的本性中引出声音与控诉的心灵热情何在?内心毫无动摇,身体全无动作,没有拍额,没有捶腿;连最起码的跺脚都没有。因此,你不仅未能点燃我们的心灵,我们在听到那一处时甚至几乎难以抵御困意。”就这样,我们将这位杰出演说家的平稳克制抑或缺点,用作消解罪名的论据。

§279

​tum Brutus: Atque dubitamus, inquit, utrum ista sanitas fuerit an vitium? Quis enim non fateatur, cum ex omnibus oratoris laudibus longe ista sit maxima, inflammare animos audientium et quocumque res postulet modo flectere, qui hac virtute caruerit, id ei quod maximum fuerit defuisse? sit sane ita, inquam; sed redeamus ad eum qui iam unus restat, Hortensium, tum de nobismet ipsis, quoniam id etiam, Brute, postulas, pauca dicemus. Quamquam facienda mentio est, ut quidem mihi videtur, duorum adulescentium, qui si diutius vixissent magnam essent eloquentiae laudem consecuti.

这时布鲁图斯说:“难道我们还在怀疑那究竟是平稳克制还是缺点吗?因为谁会不承认,既然在演说家的所有赞誉中,最至高无上的莫过于煽动听众的情感并按情势所需的任何方式引导他们,那么缺乏这种美德的人,便是缺少了那最根本的东西?”我说:“诚然如此;但让我们回到如今仅剩的一人——霍尔滕西乌斯身上,然后再谈谈我们自己,布鲁图斯,既然这也是你所要求的。然而在我看来,至少应当提一提两位年轻人,他们若是活得更长久一些,本会在雄辩方面获得巨大的赞誉。”

§280

​C. Curionem te, inquit Brutus, et C. Licinium Calvum arbitror dicere. Recte, inquam, arbitraris; quorum quidem alter [quod verisimile dixisset] ita facile soluteque verbis volvebat satis interdum acutas, crebras quidem certe sententias, ut nihil posset ornatius esse, nihil expeditius. Atque hic parum a magistris institutus naturam habuit admirabilem ad dicendum; industriam non sum expertus, studium certe fuit. Qui si me audire voluisset, ut coeperat, honores quam opes consequi maluisset. Quidnam est, inquit, istuc? et quem ad modum distinguis? Hoc modo, inquam.

布鲁图斯说:“我认为你说的是盖乌斯·库里奥和盖乌斯·利基尼乌斯·卡尔乌斯。”我说:“你猜得很对。其中一位以词句轻松流畅地敷陈出时而相当敏锐、且必定十分频繁的思想,以至于没有比这更华美、更敏捷的了。而且此人虽鲜少受教于师长,却拥有令人赞叹的演说天赋;我未曾见识过他的勤勉,但热情确乎是有的。他如果愿意像起初那样听从我的建议,本会宁可追求荣耀而非财富。”〔布鲁图斯〕问:“那究竟是什么意思?你又是如何区分它们的呢?”我说:“是这样的。”

语法注3 条
  1. 276Hoc unum illi, si nihil utilitatis habebat, afuit; si opus erat, defuit.

    此处对比了动词 abesse(单纯不在、离开)与 deesse(缺乏、短缺所必需之物)的细微差别。对应前文的“若毫无用处”,使用中性的 afuit;对应后文的“若实属必要”,则使用含有缺憾色彩的 defuit,体现了对第三种演说功能(打动情感)必要性的思辨。

  2. 277me in respondendo, cum essem argumentatus, quantum res ferebat, hoc ipsum etiam posuisse pro argumento, quod ille, cum pestem capitis sui, cum indicia mortis se comperisse manifesto et manu tenere diceret, tam solute egisset, tam leniter, tam oscitanter.

    该句以主句 memini 所带的宾格不定式结构(me... posuisse)为骨架,内嵌两层 cum 从句(cum essem argumentatus 与 cum... diceret),以及作为 hoc ipsum 同位语的说明性 quod 从句(quod... egisset)。quod 从句中采用虚拟式 egisset,表明这是作者当年在法庭上作为论据提出的主观指控/转述内容,而非说话时纯客观的事实叙述。

  3. 278Itaque tantum afuit ut inflammares nostros animos, somnum isto loco vix tenebamus.

    这是固定句式 tantum abest ut... ut...(非但没有……反而……)的并列省缩变体。后半部分本应由 ut 引导的结果从句被省略,代之以独立的直陈式从句(somnum isto loco vix tenebamus),从而使前半部的反问与法庭现场听众实际的困意形成鲜明的修辞反差。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.humanitext-lat1:275-280