- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.humanitext-lat1:263-269
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗回顾了死于内战的西基尼乌斯、维塞利乌斯·瓦罗、托尔夸图斯和特里阿里乌斯等人;在布鲁图斯为他们的逝去而悲叹后,西塞罗继续评价了比布卢斯、阿庇乌斯·克劳狄乌斯、两位伦图鲁斯等人的演说特点。
C. Sicinius igitur Q. Pompei illius, qui censor fuit, ex filia nepos, quaestorius mortuus est; probabilis orator, iam vero etiam probatus, ex hac inopi ad ornandum, sed ad inveniendum expedita Hermagorae disciplina. Ea dat rationes certas et praecepta dicendi, quae si minorem habent apparatum—sunt enim exilia—, tamen habent ordinem et quasdam errare in dicendo non patientis vias. Has ille tenens et paratus ad causas veniens, verborum non egens, ipsa illa comparatione disciplinaque dicendi iam in patronorum numerum pervenerat.
因此,曾任监察官的那位昆图斯·庞培乌斯的女儿之子盖乌斯·西基尼乌斯,在担任财务官之后去世;他是一位尚可的演说家,如今更确实受到了称赞,他出自赫尔玛戈拉斯的那种学派——在修饰方面贫乏,但在立意寻找论据上敏捷。该学派给出了确切的说话法则和准则,这些准则即便配备较少——因为它们是纤瘦的——,但仍具有秩序和某些不容演说中迷失方向的路径。他坚持这些,并在出庭诉讼时准备充分,词汇不匮乏,仅凭那番准备和演说训练,便已跻身辩护人的行列。
erat etiam vir doctus in primis C. Visellius Varro, consobrinus meus, qui fuit cum Sicinio aetate coniunctus. Is, cum post curulem aedilitatem iudex quaestionis esset, est mortuus; in quo fateor vulgi iudicium a iudicio meo dissensisse. Nam populo non erat satis vendibilis: praeceps quaedam et cum idcirco obscura quia peracuta, tum rapida et celeritate caecata oratio; sed neque verbis aptiorem cito alium dixerim neque sententiis crebriorem. Praeterea perfectus in litteris iurisque civilis 265 iam a patre Aculeone traditam tenuit disciplinam. Reliqui sunt, qui mortui sint, L. Torquatus, quem tu non tam cito rhetorem dixisses, etsi non deerat oratio, quam, ut Graeci dicunt, politiko/n.1 Erant in eo plurimae litterae nec eae vulgares, sed interiores quaedam et reconditae, divina memoria, summa verborum et gravitas et elegantia; atque haec omnia vitae decorabat gravitas et integritas. Me quidem admodum delectabat etiam Triari in illa aetate plena litteratae senectutis oratio. Quanta severitas in vultu! quantum pondus in verbis! quam nihil non consideratum exibat ex ore!
还有一位极其有学问的人,盖乌斯·维塞利乌斯·瓦罗,我的表兄,他与西基尼乌斯同岁。他在担任贵族营造官之后,于担任法庭主持官期间去世;关于他,我承认大众的判断与我的判断不一致。因为他对民众而言不够有吸引力:其演说有些仓促,因过于敏锐而显得晦涩,同时急速且被自身的速度弄得令人目眩;但我无法轻易举出另一个用词更得当、思想观点更密集的人。此外,他精通文辞,并保持了其父阿库莱奥所传授的民法学问。在已逝者当中,剩下的还有卢基乌斯·托尔夸图斯,你不会轻易称他为修辞学家——尽管他并不缺乏口才——,而会如希腊人所言称他为‘政治家’。他身上有着极其丰厚的学识,而且并非寻常学识,而是深奥而晦涩的那种;有着神异的记忆力,其言辞兼具最高的沉稳与纯雅;而他一生的庄重与正直又为这一切增添了光彩。对我而言,特里阿里乌斯在那个年纪却充满学者的老练稳重的演说,也着实令我愉悦。他的面容上有何等深沉的严正!他的言辞中有何等巨大的分量!从他口中说出的,没有一句不是经过深思熟虑的!
tum Brutus Torquati et Triari mentione commotus—utrumque enim eorum admodum dilexerat—: Ne ego, inquit, ut omittam cetera quae sunt innumerabilia, de istis duobus cum cogito, doleo2 nihil tuam perpetuam auctoritatem de pace valuisse! Nam nec istos excellentis viros nec multos alios praestantis civis res publica perdidisset. Sileamus, inquam, Brute, de istis, ne augeamus dolorem. Nam et praeteritorum recordatio est acerba et acerbior exspectatio reliquorum. Itaque omittamus lugere et tantum quid quisque dicendo potuerit, quoniam id quaerimus, praedicemus.
这时,布鲁图斯因提及托尔夸图斯和特里阿里乌斯而动容——因为他极度喜爱他们二人——说道:“真的,且不说其余无数之事,每当我想起他们二人,我便为你在和平方面的持久威望毫无作用而感到痛惜!因为国家本不至失去那些杰出的人士,也不至失去许多其他卓越的公民。” 我说:“布鲁图斯,我们对这些事保持沉默吧,免得增加痛苦。因为回忆过去是痛苦的,而对未来的期待则更为痛苦。因此,让我们停止哀悼,仅仅宣讲每个人在演说中有何等能力,因为这正是我们所探究的。
Sunt etiam ex eis, qui eodem bello occiderunt, M. Bibulus, 267 qui et scriptitavit accurate, cum praesertim non esset orator, et egit multa constanter; Appius Claudius socer tuus, conlega et familiaris meus: hic iam et satis studiosus et valde cum doctus tum etiam exercitatus orator et cum auguralis tum omnis publici iuris antiquitatisque nostrae bene peritus fuit. L. Domitius nulla ille quidem arte, sed Latine tamen et multa cum libertate dicebat.
在死于同一场战争的人当中,还有马尔库斯·比布卢斯,他写作很细致,尤其在他并非演说家的情况下,并且坚定地处理了许多事务;阿庇乌斯·克劳狄乌斯,你的岳父,我的同僚兼好友:此人已足够勤奋,不仅极有学问,而且也是极受训练的演说家,精通占卜官法以及全部公法和我国的古代制度。卢基乌斯·多米提乌斯虽然毫无技巧,但依然操纯正拉丁语,并且带着极大的坦率直言说话。
duo praeterea Lentuli consulares, quorum Publius ille nostrarum iniuriarum ultor, auctor salutis, quicquid habuit, quantumcumque fuit, illud totum habuit e disciplina; instrumenta naturae deerant; sed tantus animi splendor et tanta magnitudo ut sibi omnia, quae clarorum virorum essent, non dubitaret asciscere eaque omni dignitate obtineret. L. autem Lentulus satis erat fortis orator, si modo orator, sed cogitandi non ferebat laborem; vox canora, verba non horrida sane, ut plena esset animi et terroris oratio; quaereres in iudiciis fortasse melius, in re publica quod erat esse iudicares satis.
此外还有两位前执政官伦图鲁斯,其中为我们雪耻并助我重返城邦的那位普布利乌斯,他所拥有的一切,不论有多大程度,完全源自后天的训练;天资虽有欠缺,但心灵的辉煌与气度如此之大,以至于他毫不犹豫地将属于卓越人物的一切据为己有,并以全部尊严维持之。而卢基乌斯·伦图鲁斯如果勉强算得上演说家的话,也算足够有力,但他承受不了思考的劳苦;声音洪亮,词句确实不算粗糙,因而演说充满了气魄与震慑;在法庭上你或许会寻求更好的,但在国家政务中,你会认为他所拥有的已经足够了。
Ne T. quidem Postumius contemnendus in dicendo; de re publica vero non minus vehemens orator quam bellator fuit, effrenatus et acer nimis, sed bene iuris publici leges atque instituta cognoverat. Hoc loco Atticus: Putarem te, inquit, ambitiosum esse, si, ut dixisti, ei quos iam diu conligis viverent. Omnis enim commemoras, qui ausi aliquando sunt stantes loqui, ut mihi imprudens M. Servilium praeterisse videare.3
提图斯·波斯图米乌斯在演说方面也不容小觑;关于国家政务,他着实是一个不逊于战士的激烈演说家,过于奔放而锐烈,但他对公法的法律与制度熟稔于心。” 此时阿蒂库斯说:“如果真如你所说,你长久以来搜集的这些人依然活着,我就会认为你是在拉拢人心求取私利了。因为你把所有曾经胆敢站着说话的人都提到了,以至于在我看来,你似乎是不经意间漏掉了马尔库斯·塞尔维利乌斯。”
- 264politiko/n
希腊语 πολιτικόν 的拉丁转写。在此作为 dixisses 的宾语,与 rhetorem 相对,指代投身城邦实际政务的“政治家”,以区别于修辞学理论家或技术匠人。
- 266Ne ego, inquit, ut omittam cetera quae sunt innumerabilia, de istis duobus cum cogito, doleo
句首的 Ne 并非否定副词,而是表示断言和强调的小品词 nē(“确实”、“真正地”)。ut omittam 是由目的从句演变而来的习用插入语(“且不说……”)。主句的语法核心骨架为 Ne ego ... doleo(“我确实……深感痛惜”)。
- 269ut mihi imprudens M. Servilium praeterisse videare
由 ut 引导的结果从句。videare 是被动语态现在时虚拟式第二人称单数形式(即 videāris 的异体)。主格形容词 imprudens 与主语(第二人称)一致,起副词作用,意为“不经意地”或“粗心地”。
