- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.humanitext-lat1:257-262
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗与阿提库斯探讨了应以理论规范而非腐化习俗来保持语言的纯洁性,回顾了以往演说家的用词风格,并高度赞赏了凯撒典雅的拉丁语及其《长编》朴素精炼的历史风格。
M'. Curi.' Credo; sed Atheniensium quoque plus interfuit firma tecta in domiciliis habere quam Minervae signum ex ebore pulcherrimum; tamen ego me Phidiam esse mallem quam vel optimum fabrum tignarium. Qua re non quantum quisque prosit, sed quanti quisque sit ponderandum est; praesertim cum pauci pingere egregie possint aut fingere, operarii autem aut baiuli deesse non possint.
——为马尼乌斯·库里乌斯所作的演说。’我相信;但是对雅典人而言,住所拥有坚固的屋顶,也比拥有极其美丽的象牙密涅瓦雕像更为紧要;然而我宁愿自己是菲狄亚斯,也不愿做哪怕最优秀的大木匠。因此,我们应当权衡的不是每个人有多大益处,而是每个人具有多大价值;尤其是因为极少有人能卓越地作画或雕塑,而劳工或苦力却是绝不可能匮乏的。
sed perge, Pomponi, de Caesare et redde quae restant. Solum quidem, inquit ille, et quasi fundamentum oratoris vides, locutionem emendatam et Latinam, cuius penes quos laus adhuc fuit, non fuit rationis aut scientiae, sed quasi bonae consuetudinis. Mitto C. Laelium P. Scipionem: aetatis illius ista fuit laus tamquam innocentiae sic Latine loquendi—nec omnium tamen, nam illorum aequalis Caecilium et Pacuvium male locutos videmus—sed omnes tum fere, qui nec extra urbem hanc vixerant neque eos aliqua barbaries domestica infuscaverat, recte loquebantur. Sed hanc certe rem deteriorem vetustas fecit et Romae et in Graecia. Confluxerunt enim et Athenas et in hanc urbem multi inquinate loquentes ex diversis locis. Quo magis expurgandus est sermo et adhibenda tamquam obrussa ratio, quae mutari non potest, nec utendum pravissima consuetudinis regula.
不过,庞波尼乌斯,请继续谈谈凯撒,把剩下的部分讲完吧。” “确实,”他说,“你在毫无瑕疵且纯正的拉丁语表述中,看到了演说家的基石和可以说是基础;而在迄今掌握这项赞誉的人们当中,这项赞誉并不属于理论或系统知识,而是可以说是属于良好的习俗。我且不谈盖乌斯·莱利乌斯和普布利乌斯·西庇阿:那个时代的赞誉就像对于廉洁一样,也是对于讲纯正拉丁语的赞誉——然而并非所有人皆如此,因为我们看到与他们同辈的凯基利乌斯和帕库维乌斯言语粗劣——;但当时几乎所有未曾生活在这座城邦之外、也未曾被任何家中的粗鄙习气所沾染的人,都能正确地说话。但岁月流逝确实使这种情况在罗马和希腊都恶化了。因为许多操着不纯语言的人从各个地方涌入了雅典和这座城邦。因此,语言更须予以净化,并且应当把不可更改的理论当作试金石来使用,而不应使用极其扭曲的习俗法则。
T. Flamininum, qui cum Q. Metello consul fuit, pueri vidimus: existimabatur bene Latine,1 sed litteras nesciebat. Catulus erat ille quidem minime indoctus, ut a te paulo est ante dictum, sed tamen suavitas vocis et lenis appellatio litterarum bene loquendi famam confecerat. Cotta, qui se valde dilatandis litteris a similitudine Graecae locutionis abstraxerat sonabatque contrarium Catulo, subagreste quiddam planeque subrusticum, alia quidem quasi inculta et silvestri via ad eandem laudem pervenerat. Sisenna autem quasi emendator sermonis usitati cum esse vellet, ne a C. Rusio quidem accusatore deterreri potuit quo minus inusitatis verbis uteretur.2 Quidnam istuc est? inquit Brutus; aut quis est iste C. Rusius? Et ille: Fuit accusator, inquit, vetus, quo accusante C. Hirtilium Sisenna defendens dixit quaedam eius sputatilica esse crimina. tum C. Rusius: Circumvenior, inquit, iudices, nisi subvenitis. Sisenna quid dicat nescio; metuo insidias. Sputatilica, quid est hoc? sputa quid sit scio, tilica nescio. Maximi risus; sed ille tamen familiaris meus recte loqui putabat esse inusitate loqui.
与昆图斯·梅特鲁斯同任执政官的提图斯·弗拉米尼努斯,我们在少年时曾见过:他被认为拉丁语讲得极好,但他并不通晓学问。那位卡图卢斯固然绝非不学无术之人,正如你刚才所言,但依然是他声音的悦耳和吐字发音的柔和铸就了他善于言辞的名声。另一方面,科塔通过极大延展发音,使自己远离与希腊语发音的相似,其声调与卡图卢斯截然相反,带有一种略显粗俗且全然乡土的气息,却通过另一条可以说是未加开垦的荒野之途达到了相同的赞誉。然而西塞纳因为想要做可以说是日常语言的矫正者,甚至连原告盖乌斯·卢西乌斯都没能阻止他使用罕僻词汇。” “那究竟是怎么回事?”布鲁图斯说,“或者那个盖乌斯·卢西乌斯又是谁?”他便说:“他是一位老资格的原告;在指控盖乌斯·希尔蒂利乌斯时,出庭辩护的西塞纳称对方的某些指控是‘唾弃性的(sputatilica)’。于是盖乌斯·卢西乌斯说:‘审判官们,如果你们不施以援手,我就要被暗算了。我不知道西塞纳在说什么;我害怕陷阱。Sputatilica,这是什么东西?我知道sputa(唾沫)是什么,但不知道tilica是什么。’引起了一阵哄堂大笑;然而我那位熟人却依然认为正确说话就是罕僻地说话。
Caesar autem rationem adhibens consuetudinem vitiosam et corruptam pura et incorrupta consuetudine emendat. Itaque cum ad hanc elegantiam verborum Latinorum—quae, etiam si orator non sis et sis ingenuus civis Romanus, tamen necessaria est—adiungit illa oratoria ornamenta dicendi, tum videtur tamquam tabulas bene pictas conlocare in bono lumine. Hanc cum habeat praecipuam laudem, in communibus non video cui debeat cedere. Splendidam quandam minimeque veteratoriam rationem dicendi tenet, voce motu forma etiam magnificam et generosam quodam modo.
但凯撒运用理论,以纯正而无损的习惯纠正了有缺陷且堕落的习惯。因此,当他在这拉丁语词句的纯雅之上——即便你不是演说家而是自由身分的罗马公民,这也是必需的——加上演说术的那些辞藻修饰时,他看起来就宛如把画得极好的画卷置于良好的光线之下。既然他享有这一独特的赞誉,在演说的普遍品质上,我看不出他应当向谁让步。他保持着一种辉煌且绝非老奸巨猾的演说风格,在声音、姿态乃至外表上也都在某种程度上宏伟而高贵。”
tum Brutus: Orationes quidem eius mihi vehementer probantur. Compluris autem legi atque etiam commentarios, quos idem scripsit rerum suarum. Valde quidem, inquam, probandos; nudi enim sunt, recti et venusti, omni ornatu orationis tamquam veste detracta. Sed dum voluit alios habere parata, unde sumerent qui vellent scribere historiam,3 ineptis gratum fortasse fecit, qui illa volent calamistris inurere: sanos quidem homines a scribendo deterruit; nihil est enim in historia pura et inlustri brevitate dulcius. Sed ad eos, si placet, qui vita excesserunt, revertamur.
这时布鲁图斯说:“他的演说确实得到了我的极度赞赏。而且我读过好几篇,还读过他亲自记录自己功绩的《长编》。” “确实极其值得称赞,”我说,“因为它们质朴、端正且优美,就如脱去衣物一般褪尽了一切演说辞藻的修饰。但他虽然希望他人能有现成的素材供想要撰写历史的人采撷,这或许是迎合了那些想要用卷发钳去烫炙它们的蠢人,却着实吓退了心智健全的人去撰写;因为在历史中,没有什么比纯净而明晰的简练更为悦人的了。不过,如果你们同意,我们还是回到那些已经离开人世的人身上去吧。”
- 259existimabatur bene Latine
在副词短语 bene Latine 之后省略了不定式 loqui。在拉丁语中,与语言副词连用的动词(如 loquor 或 scio,例如 Latine loqui、Graece scire)在语境明确时经常被省略。
- 259ne a C. Rusio quidem accusatore deterreri potuit quo minus inusitatis verbis uteretur
妨碍动词 deterreri 带有否定词(ne...quidem),因而引出由 quominus(quo minus)与未完成过去时虚拟式(uteretur)构成的从属从句,表示“未能被阻止做某事”的典型妨碍动词否定句式。
- 262dum voluit alios habere parata, unde sumerent qui vellent scribere historiam
连词 dum 与直陈式完成时 voluit 连用,表示同时性或对比背景(“当他希望……”)。关系副词 unde 以 parata(准备好的素材)为先行词,引出带有虚拟式 sumerent 的关系从句,表示目的或可能(“以便欲修史者能从中采撷”)。
