- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.humanitext-lat1:188-195
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗论证能打动大众情绪并带来愉悦的演说才是真正的杰作,大众的认可与专家的评价在此高度一致,并通过安提马科斯与德摩斯梯尼的对比阐明了听众对演说家的不可或缺性。
delectatur audiens multitudo et ducitur oratione et quasi voluptate quadam perfunditur: quid habes quod disputes?1 Gaudet dolet, ridet plorat, favet odit, contemnit invidet, ad misericordiam inducitur, ad pudendum, ad pigendum; irascitur mitigatur, sperat timet; haec perinde accidunt, ut eorum qui adsunt mentes verbis et sententiis et actione tractantur; quid est quod exspectetur docti alicuius sententia? Quod enim probat multitudo, hoc idem doctis probandum est. Denique hoc specimen est popularis iudici, in quo numquam fuit populo cum doctis intellegentibusque dissensio.
倾听的民众感到愉悦,被演说所引导,可以说沉浸在某种快乐之中:你还有什么可争辩的呢?他们欢喜、悲伤、大笑、痛哭、偏袒、憎恨、鄙视、嫉妒,被引导至怜悯、羞耻和懊悔;他们发怒,受到抚慰,怀抱希望,心生恐惧;这些事情的发生,完全取决于在场者的心灵如何被言辞、思想和举止所拨动。何须等待某个行家的意见呢?因为大众所认可的,博学者也必然予以认可。总之,这是大众评判的典范,在这方面,民众与博学多识之人之间从未产生过分歧。
cum multi essent oratores in vario genere dicendi, quis umquam ex his excellere iudicatus est vulgi iudicio qui non idem a doctis probaretur? Quando autem dubium fuisset apud patres nostros eligendi cui patroni daretur optio quin aut Antonium optaret aut Crassum?2 Aderant multi alii; tamen utrum de his potius dubitasset aliquis, quin alterum nemo. Quid, adulescentibus nobis cum esset Cotta et Hortensius, num quis, cui quidem eligendi potestas esset, quemquam his anteponebat?
在各种演说风格的众多演说家中,曾有谁在大众的评判中被认为出类拔萃,却不同样受到博学者的认可呢?再者,在我们的父辈时代,如果有人获准挑选辩护人,难道会对他选择安东尼乌斯或克拉苏有任何疑问吗?当时还有许多其他演说家;然而,虽然有人或许会在他们两人之间犹豫不决,但绝不会有人不选其中之一。在我们年轻时,当科塔和霍尔滕西乌斯活跃之时,任何有权选择的人,难道会把任何人置于他们之上吗?
tum Brutus: Quid tu, inquit, quaeris alios? de te ipso nonne quid optarent rei, quid ipse Hortensius iudicaret videbamus? qui cum partiretur tecum causas,— saepe enim interfui—perorandi locum, ubi plurimum pollet oratio, semper tibi relinquebat. Faciebat ille quidem, inquam, et mihi benevolentia, credo, ductus tribuebat omnia. Sed ego quae de me populi sit opinio nescio; de reliquis hoc adfirmo, qui vulgi opinione disertissimi habiti sint, eosdem intellegentium quoque iudicio fuisse probatissimos.
这时布鲁图斯说:“你何必去寻找其他人呢?至于你自己,难道我们没看见当事人有何期盼、霍尔滕西乌斯本人又有何评判吗?当他与你分担案件时——因为我经常在场——他总是把演说最有威力的终结陈词部分留给你。”我说:“他确实那样做了,我相信他是出于对我的善意才把一切让给我。但我不知道民众对我的评价究竟如何;至于其他人,我可以肯定这一点:那些在大众舆论中被认为最雄辩的人,在有识之士的评判中也同样是最受推崇的。
nec enim posset idem Demosthenes dicere quod dixisse Antimachum clarum poetam ferunt: qui cum convocatis auditoribus legeret eis magnum illud quod novistis volumen suum et eum legentem omnes praeter Platonem reliquissent, Legam, inquit, nihilo minus: Plato enim mihi unus instar est centum milium.3 Et recte; poema enim reconditum paucorum adprobationem, oratio popularis adsensum vulgi debet movere. At si eundem hunc Platonem unum auditorem haberet Demosthenes, cum esset relictus a ceteris, verbum facere non posset.
因为德摩斯梯尼绝不可能说出著名诗人安提马科斯据传所说的话:当后者召集听众向他们朗读你们所熟知的那部巨著,而在他朗读时除了柏拉图之外的所有人都离席而去时,他说:‘我仍要继续朗读;因为柏拉图一人于我就抵得上十万人。’这很正确;因为晦涩高深的诗篇应当打动少数人的赞赏,而面向大众的演说则应当引发众人的赞同。然而,如果德摩斯梯尼在被其他人遗弃后只剩下柏拉图这一位听众,他是连一个词也说不出来的。
quid tu, Brute, posses, si te ut Curionem quondam contio reliquisset? Ego vero, inquit ille, ut me tibi indicem, in eis etiam causis, in quibus omnis res nobis cum iudicibus est, non cum populo, tamen si a corona relictus sim, non queam dicere. Ita se, inquam, res habet. Vt, si tibiae inflatae non referant sonum, abiciendas eas sibi tibicen putet, sic oratori populi aures tamquam tibiae sunt; eae si inflatum non recipiunt—aut si auditor omnino tamquam equus non facit,4 agitandi finis faciendus est. hoc tamen interest, quod vulgus interdum non probandum oratorem probat, sed probat sine comparatione; cum a mediocri aut etiam a malo delectatur, eo est contentus; esse melius non sentit, illud quod est, qualecumque est, probat. Tenet enim auris vel mediocris orator, sit modo aliquid in eo; nec res ulla plus apud animos hominum quam ordo et ornatus orationis valet.
布鲁图斯,如果民众集会像曾经抛弃库里奥那样抛弃了你,你能说得下去吗?”他说:“确实,向你坦白说,即便是在那些我们完全是同法官而非同民众打交道的案件中,如果身边的旁听人群散去,我也是无法开口的。”我说:“事情正是如此。正如吹奏者若吹响双管笛而笛子不发声,便会认为应该扔掉它一样,对于演说家而言,民众的耳朵就宛如双管笛;如果它们不承受吹入之气——或者如果听众完全像马不听使唤那样——就必须停止驱策了。然而,这里存在一点差异:大众有时会认可并不值得认可的演说家,但这是在没有比较的情况下予以认可的;当大众被平庸甚至低劣的演说家取悦时,他们便感到满足;他们意识不到还有更好的存在,无论眼前的是什么,只要是呈现在那里的,他们就认可。因为即便是平庸的演说家,只要身上有些许长处,也能抓住耳朵;在触动人心方面,没有任何东西比演说的条理与修辞更具效力。
qua re quis ex populo, cum Q. Scaevolam pro M. Coponio dicentem audiret in ea causa, de qua ante dixi, quicquam politius aut elegantius aut omnino melius aut exspectaret aut posse fieri putaret?
因此,当普通民众在那桩我先前提到过的诉讼中听到昆图斯·斯凯沃拉为马尔库斯·科波尼乌斯辩护时,谁还会指望或认为有可能出现任何更雅致、更优美或总体上更好的演说呢?
cum is hoc probare vellet, M'. Curium, cum ita heres institutus esset, 'si pupillus ante mortuus esset quam in suam tutelam venisset,' pupillo non nato heredem esse non posse: quid ille non dixit de testamentorum iure? de antiquis formulis? quem ad modum scribi oportuisset, si etiam filio non nato heres institueretur?
当时他试图证明,既然立嗣条款规定为‘如果该未成年受监护人在取得自主管辖权之前去世’,那么在受监护人从未出生的情境下,马尼乌斯·库里乌斯就不能成为继承人:关于遗嘱法、古老的程式句,以及倘若在没有儿子出生的情形下指定继承人理应如何书写,他当时何尝没有倾尽论述?”
- 188quid habes quod disputes?
此句为 habeo quod + 虚拟式(disputes)结构,构成反问句,意为“你有什么可争辩的呢?”quod 作宾格关系代词,引导带有特征或理由性质的关系从句,先行词为疑问代词 quid。
- 189eligendi cui patroni daretur optio quin aut Antonium optaret aut Crassum?
承接主句带有否定意涵的反问句 quando dubium fuisset(相当于非疑问的否定句),连词 quin 引导虚拟式 optaret。动形词短语 eligendi patroni 修饰 optio,cui daretur 构成修饰潜在主体的关系从句。
- 191instar est centum milium
instar 为不变化名词,与属格(centum milium)连用,作谓语表语,表示“相当于、匹敌”。此处主语为 Plato unus,构成“柏拉图一人于我就抵得上十万人”的习用表达。
- 192tamquam equus non facit
此处 facit 作不及物惯用法,意为“顺从、遵从指令”。该比喻取自骑术,将不配合的听众比作不听骑手缰绳使唤的烈马。
