← 西塞罗

布鲁图斯

§181-187

同时代的演说家与大众及专家评判的一致

西塞罗列举了同时代的优秀演说家,并论证在评判演说家的优劣时,大众的认可与博学专家的评价最终是一致的。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§181

​atque ego praeclare intellego me in eorum commemoratione versari qui nec habiti sint oratores neque fuerint, praeteririque a me aliquot ex veteribus commemoratione aut laude dignos. Sed hoc quidem ignoratione; quid enim est superioris aetatis quod scribi possit de eis, de quibus nulla monumenta loquuntur nec aliorum nec ipsorum? de his autem, quos ipsi vidimus, neminem fere praetermittemus [eorum quos aliquando dicentis vidimus].

我非常清楚,我正在纪念那些既不被视作演说家也确实不是的人,而且古人中一些值得纪念或称赞的人正被我略去。但这确实是出于无知;因为对于早期时代那些既没有他们自己的记录、也没有他人的记录谈及的人,究竟有什么可以写下的呢?然而,关于那些我们亲眼见过的人,在我们曾经目睹其演说的人当中,我们几乎一个也不会遗漏。

§182

​volo enim sciri in tanta et tam vetere re publica maximis praemiis eloquentiae propositis omnis cupisse dicere, non plurimos ausos esse, potuisse paucos. Ego tamen ita de uno quoque dicam ut intellegi possit quem existimem clamatorem, quem oratorem fuisse. Isdem fere temporibus aetate inferiores paulo quam Iulius, sed aequales propemodum fuerunt C. Cotta P. Sulpicius Q. Varius Cn. Pomponius C. Curio L. Fufius M. Drusus P. Antistius; nec ulla aetate uberior oratorum fetus fuit.

因为我希望人们知道,在这样一个伟大而古老的共和国里,尽管为雄辩设立了最高的回报,人人都渴望演说,敢于尝试者并不很多,而能做到者寥寥无几。然而,我将这样谈论每一个人,以便人们能够明白我认为谁是叫嚣者,谁曾经是演说家。大约在同一时期,年龄比尤利乌斯稍小、但几乎同辈的有盖乌斯·科塔、普布利乌斯·苏尔皮基乌斯、昆图斯·瓦里乌斯、格奈乌斯·庞波尼乌斯、盖乌斯·库里奥、卢基乌斯·富菲乌斯、马尔库斯·德鲁苏斯和普布利乌斯·安提斯提乌斯;没有任何时代曾产出过更丰硕的演说家成果。

§183

​ex his Cotta et Sulpicius cum meo iudicio tum omnium1 facile primas tulerunt. Hic Atticus: Quo modo istuc dicis, inquit, cum tuo iudicio tum omnium? Semperne in oratore probando aut improbando vulgi iudicium cum intellegentium iudicio congruit? An alii probantur a multitudine, alii autem ab eis qui intellegunt? Recte requiris, inquam, Attice; sed audies ex me fortasse quod non omnes probent.

在这些人中,无论是依我的评判还是依所有人的评判,科塔和苏尔皮基乌斯都轻易拔得头筹。这时阿提库斯说:“你说的‘依你的评判也依所有人的评判’是什么意思?在认可或否定一位演说家时,大众的评判难道总是与有识之士的评判一致吗?抑或是某些人受大众认可,而另一些人则受懂行之人认可?”我说:“阿提库斯,你问得很对;但你从我这里听到的,或许不是所有人都会赞同的观点。”

§184

​an tu, inquit, id laboras, si huic modo Bruto probaturus es? Plane, inquam, Attice, disputationem hanc de oratore probando aut improbando multo malim tibi et Bruto placere, eloquentiam autem meam populo probari velim. Etenim necesse est, qui ita dicat, ut a multitudine probetur, eundem doctis probari. Nam quid in dicendo rectum sit aut pravum ego iudicabo, si modo is sum qui id possim aut sciam iudicare; qualis vero sit orator ex eo quod is dicendo efficiet poterit intellegi.

他说:“难道你在乎那个,只要你能得到这位布鲁图斯的认可就行了吗?”我说:“显然如此,阿提库斯,关于认可或否定演说家的这场讨论,我更希望取悦你和布鲁图斯;但我本人的雄辩,我却希望得到人民的认可。因为演说得能被大众认可的人,必然也会被博学之人认可。至于演说中什么是正确的,什么是错误的,只要我是那个能够或懂得如何评判的人,我就会做出评判;但究竟是怎样的演说家,则可以从他演说所产生的效果中被理解。

§185

​tria sunt enim, ut quidem ego sentio, quae sint efficienda dicendo: ut doceatur is apud quem dicetur, ut delectetur, ut moveatur vehementius.2 Quibus virtutibus oratoris horum quidque efficiatur aut quibus vitiis orator aut non adsequatur haec aut etiam in his labatur et cadat, artifex aliquis iudicabit. Efficiatur autem ab oratore necne, ut ei qui audiunt ita afficiantur ut orator velit, vulgi adsensu et populari adprobatione iudicari solet. Itaque numquam de bono oratore aut non bono doctis hominibus cum populo dissensio fuit.

因为依我之见,演说必须达成三件事:使受众受到教导,使之感到愉悦,使之受到更强烈的触动。演说家的何种长处能达成这其中的每一项,或者何种缺陷使演说家无法达到这些目标,甚至在这些方面摔倒跌落,将由某位专业行家来评判。然而演说家是否达成了使听众按照演说家的意愿受到触动的效果,则通常由大众的赞同和公众的认可来评判。因此,关于一位演说家是好是不好,博学之人与民众之间从来没有过分歧。

§186

​an censes, dum illi viguerunt quos ante dixi, non eosdem gradus oratorum vulgi iudicio et doctorum fuisse? De populo si quem ita rogavisses: Quis est in hac civitate eloquentissimus? in Antonio et Crasso aut dubitaret aut hunc alius, illum alius diceret. Nemone Philippum tam suavem oratorem, tam gravem, tam facetum his anteferret, quem nosmet ipsi, qui haec arte aliqua volumus expendere, proximum illis fuisse diximus? Nemo profecto; id enim ipsum est summi oratoris summum oratorem populo videri.3

难道你认为,在我先前谈到的那些人鼎盛之时,在民众的评判与博学者的评判中,演说家的位次不是相同的吗?如果你随便问一个平民:‘在这个国家里谁最雄辩?’他要么在安东尼乌斯和克拉苏之间犹豫,要么一人指此人,另一人指彼人。难道会有人把腓力普斯置于这两人之上吗——那位如此悦人、如此庄重、如此机智的演说家,我们这些想要凭借某种艺术来权衡这些事物的人,曾说过他是最接近他们的人?绝不会有人这么做;因为在大众看来是最卓越的演说家,这本身正是最卓越演说家的本质所在。

§187

​qua re tibicen Antigenidas dixerit discipulo sane frigenti ad populum: Mihi cane et Musis; ego huic Bruto dicenti, ut solet, apud multitudinem, Mihi cane et populo, mi Brute, dixerim,4 ut qui audient quid efficiatur, ego etiam cur id efficiatur intellegam. Credit eis quae dicuntur qui audit oratorem, vera putat, adsentitur probat, fidem facit oratio: tu artifex quid quaeris amplius?

因此,笛手安提格尼达斯或许曾对在大众面前完全受冷遇的弟子说:‘为我和缪斯吹奏吧’;但我对像往常一样在众人面前演说的这位布鲁图斯会说:‘为我和人民演奏吧,我的布鲁图斯’,好让听众明白达成了什么,而我也明白为何达成了它。听演说家讲话的人相信所说的话,认为是真实的,表示赞同并认可,演说产生了说服力:你这位行家还要求更多什么呢?”

语法注4 条
  1. 183cum meo iudicio tum omnium

    关联结构“cum ... tum ...”(不仅……而且…… / 既……又……),并列了表示评判标准或视角的两个夺格短语 meo iudicio 与 omnium (省略 iudicio)。这正是后文阿提库斯提出质疑(Quo modo istuc dicis...)的直接由头。

  2. 185ut doceatur is apud quem dicetur, ut delectetur, ut moveatur vehementius

    三个名词性 ut 从句,同位解释前文的 quae sint efficienda(通过演说应当达成的目标),具体指明了古典修辞学的三大目的:施教(doceatur)、娱悦(delectetur)与动情(moveatur)。

  3. 186id enim ipsum est summi oratoris summum oratorem populo videri

    summi oratoris 为动词 est 的述语属格(表示特征或本分,“属于/是最卓越演说家的特征”)。全句的主语是不定词短语 summum oratorem populo videri(在大众看来是最卓越的演说家),句首的 id ... ipsum 对该不定词短语起预示和强调同位作用。

  4. 187dixerit ... dixerim

    dixerit 是表示让步或推测的完成时虚拟式(“或许曾说过”)。与之相对的 dixerim 则是表示委婉断言(潜在虚拟式)的完成时虚拟式(“我倒想说 / 我会说”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.humanitext-lat1:181-187