- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:9.1-9.5
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗悼念在艰险出使旅途因病殉职的塞尔维乌斯·苏尔皮基乌斯,并针对塞尔维利乌斯所谓“仅阵亡者可立像”的反对意见展开反驳,强调先祖立像的初衷在于死因(为国捐躯)而非死亡的形式,主张为苏尔皮基乌斯建立雕像。
vellem di immortales fecissent, patres conscripti, ut vivo potius Ser. Sulpicio gratias ageremus1 quam honores mortuo quaereremus. nec vero dubito quin, si ille vir legationem renuntiare potuisset, reditus eius et vobis gratus fuerit et rei publicae salutaris futurus,2 non quo L. Philippo et L. Pisoni aut studium aut cura defuerit in tanto officio tantoque munere, sed cum3 Ser. Sulpicius aetate illis anteiret, sapientia omnibus, subito ereptus e causa totam legationem orbam et debilitatam reliquit.
征集父老们,我真希望不朽的神明能使我们得以在塞尔维乌斯·苏尔皮基乌斯生前向他致谢,而非在他死后为他争取荣耀。我确实毫不怀疑,倘若那个人能够返回报告其使团使命,他的归来不仅会令你们感到欣悦,也将有益于国家;这并不是说卢基乌斯·腓力普与卢基乌斯·皮索在如此重大的责任和职分中欠缺热忱或关切,而是因为塞尔维乌斯·苏尔皮基乌斯在年岁上长于他们,在智慧上超乎所有人,他猝然从这一事业中被夺走,使得整个使团陷于孤立与衰颓。
quod si cuiquam iustus honos habitus est in morte legato, in nullo iustior quam in Ser. Sulpicio reperietur. ceteri qui in legatione mortem obierunt ad incertum vitae periculum sine ullo mortis metu profecti sunt: Ser. Sulpicius cum aliqua perveniendi ad M. Antonium spe profectus est, nulla revertendi. qui cum ita adfectus esset ut, si ad gravem valetudinem labor accessisset, sibi ipse diffideret, non recusavit quo minus vel extremo spiritu, si quam opem rei publicae ferre posset, experiretur. itaque non illum vis hiemis, non nives, non longitudo itineris, non asperitas viarum, non morbus ingravescens retardavit, cumque iam ad congressum conloquiumque eius pervenisset ad quem erat missus, in ipsa cura ac meditatione obeundi sui muneris excessit e vita.
如果说任何使节在死后曾获致应得的荣耀,那么没有任何人能比塞尔维乌斯·苏尔皮基乌斯更配得此项殊荣。其他在出使中殉职的人,出发前往未定的生命危险时,心中毫无对死亡的恐惧;而塞尔维乌斯·苏尔皮基乌斯出发时,固然抱有到达马克·安东尼处的些许希望,却毫无生还的指望。他的身体状况已虚弱至此:倘若在重病之上再添舟车劳顿,他对自己能否存活都深表怀疑,但他仍未推辞,只要能为国家带来些许助益,纵使竭尽最后一口气息也要奋力一试。因此,严冬的肆虐、风雪、长途跋涉、道路的崎岖、日益加重的疾患,都未能阻止他的脚步;当他终于抵达与自己奉命前往其处之人的会晤与交谈之际,正是在履行其职责的殚精竭虑与深思熟虑之中,他离开了人世。
Vt igitur alia, sic hoc, C. Pansa, praeclare quod et nos ad honorandum Ser. Sulpicium cohortatus es et ipse multa copiose de illius laude dixisti. quibus a te dictis nihil praeter sententiam dicerem, nisi P. Servilio, clarissimo viro, respondendum putarem, qui hunc honorem statuae nemini tribuendum censuit nisi ei qui ferro esset in legatione interfectus. ego autem, patres conscripti, sic interpretor sensisse maiores nostros ut causam mortis censuerint, non genus esse quaerendum.4 etenim cui legatio ipsa morti fuisset, eius monumentum exstare voluerunt, ut in bellis periculosis obirent homines legationis munus audacius. non igitur exempla maiorum quaerenda, sed consilium est eorum a quo ipsa exempla nata sunt explicandum.
因此,盖乌斯·潘萨,如同在其他事情上一样,在此事上你也表现得极其出色:你既激励我们去表彰塞尔维乌斯·苏尔皮基乌斯,又亲自就他的功德作了详尽宏阔的赞颂。在你发表了这些言论之后,若不是我认为应当回应显赫的普布利乌斯·塞尔维利乌斯,我本无须在表决意向之外多说一词;塞尔维利乌斯主张,除在出使中被利刃斩杀者外,不当将树立雕像的荣耀授予任何人。然而,征集父老们,我对先祖意图的理解是:他们认定应当探究的是死亡的缘由,而非死亡的形式。事实上,凡因使团使命本身而致死者,先祖们都希望为其树立丰碑永世长存,以便人们在险恶的战事中能更加果敢地承担使节的职责。因此,我们不应寻索先祖的先例,而应当阐明孕育了这些先例的先祖深谋远虑。
Lars Tolumnius, rex Veientium, quattuor legatos populi Romani Fidenis interemit, quorum statuae steterunt usque ad meam memoriam in rostris: iustus honos: eis enim maiores nostri qui ob rem publicam mortem obierant pro brevi vita diuturnam memoriam reddiderunt. Cn. Octavi, clari viri et magni, qui primus in eam familiam quae postea viris fortissimis floruit attulit consulatum, statuam videmus in rostris. nemo tum novitati invidebat; nemo virtutem non honorabat. at ea fuit legatio Octavi in qua periculi suspicio non subesset.5 nam cum esset missus a senatu ad animos regum perspiciendos liberorumque populorum, maximeque, ut nepotem regis Antiochi, eius qui cum maioribus nostris bellum gesserat, classis habere, elephantos alere prohiberet, Laudiceae in gymnasio a quodam Leptine est interfectus.
维爱人的国王拉尔斯·托鲁姆尼乌斯曾在菲德奈杀害了罗马人民的四名使节,直到我记忆所及的年代,他们的雕像仍矗立在讲坛之上;这是应得的荣耀:因为我们的先祖以持久的纪念回报了那些为国家献出短暂生命的人。我们在讲坛上也见到了格奈乌斯·奥克塔维乌斯的雕像,这是一位卓越而伟大的人物,他最先为那个后来涌现出诸多英杰的家族赢得了执政官荣衔。当时没有人嫉妒新进的出身,没有人不尊崇美德。然而,奥克塔维乌斯所承担的使命本是一趟毫无危险嫌疑的出使。因为当他受元老院派遣前去探查诸王与自由民族的心意,尤其是去制止那位曾与我们先祖交战的安条克国王之孙保有舰队、饲养战象时,他却在拉奥迪基亚的一处角力学校被一个名叫勒普提涅斯的人杀害。
reddita est ei tum a maioribus statua pro vita quae multos per annos progeniem eius honestaret, nunc ad tantae familiae memoriam sola restaret. atqui et huic et Tullo Cluvio et L. Roscio et Sp. Antio et C. Fulcinio qui a Veientium rege caesi sunt non sanguis qui est profusus in morte, sed ipsa mors ob rem publicam obita honori fuit. itaque, patres conscripti, si Ser. Sulpicio casus mortem attulisset, dolerem equidem tanto rei publicae volnere, mortem vero eius non monumento, sed luctu publico esse ornandam putarem. nunc autem quis dubitat quin ei vitam abstulerit ipsa legatio? secum enim ille mortem extulit quam, si nobiscum remansisset, sua cura, optimi fili fidelissimaeque coniugis diligentia vitare potuisset.
先祖当时以雕像回报他付出的生命,使之在漫长岁月中光耀其后嗣,如今更成为那显赫家族唯一的存世丰碑。然而,无论对他而言,还是对被维爱之王所杀害的图卢斯·克卢维乌斯、卢基乌斯·罗斯基乌斯、斯普里乌斯·安提乌斯和盖乌斯·富尔基尼乌斯而言,在死时流淌的鲜血并非荣耀之所在,为国家而承受的死亡本身才是荣耀的根由。因此,征集父老们,倘若夺去塞尔维乌斯·苏尔皮基乌斯生命的是意外变故,我固然会为国家遭受如此重创而悲痛,但我也会认为他的死亡应当以国家的公哀而非丰碑来吊唁。可如今,谁能怀疑正是出使本身夺去了他的生命呢?因为他是带着死亡一同上路的;倘若他留在我们中间,凭借他本人的调养,以及优秀的儿子与无比忠贞的妻子的悉心照料,他是本可逃脱此劫的。
- 9.1vellem di immortales fecissent ... ut vivo potius Ser. Sulpicio gratias ageremus
未完成过去时虚拟式 vellem 统辖过去完成时虚拟式 fecissent,表达针对过去未实现的愿望(与过去事实相反的愿望);fecissent 进而引出名词性结果从句 ut ... gratias ageremus。
- 9.1nec vero dubito quin, si ille vir legationem renuntiare potuisset, reditus eius et vobis gratus fuerit et rei publicae salutaris futurus
由否定怀疑动词(nec dubito)引出的 quin 从句。从句内部包含与过去事实相反的条件句(si ... potuisset),其主句由两个并列部分构成:reditus eius ... gratus [futurus] fuerit 与 salutaris futurus [fuerit],迂说虚拟式完成时 futurus fuerit 分置于两个并列分句中,前句省 futurus,后句省 fuerit。
- 9.1non quo L. Philippo et L. Pisoni aut studium aut cura defuerit ... sed cum
结构 non quo + 虚拟式(defuerit)用于提出被否定的理由(“并非因为缺少……”),并与后文由 sed cum(“而是由于……”)引出的真正理由形成对比。
- 9.3ut causam mortis censuerint, non genus esse quaerendum
依附于 sic interpretor sensisse maiores nostros 的 ut 结果从句。其中 censuerint 统领宾格加不定式结构 causam mortis ... non genus esse quaerendum。causam(死亡的原因/缘由)与 genus(死亡的方式/形态,即刀剑阵亡还是病殁)的对立是全篇论证的核心。
- 9.4ea fuit legatio Octavi in qua periculi suspicio non subesset
关系从句 in qua ... subesset 采用特性虚拟式,依附于先行词 ea ... legatio(“如此性质的出使”),表明该出使属于“完全不潜伏任何危险嫌疑的种类”,而非仅仅陈述事实。
