- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:8.29-8.33
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗阐明了国家领袖在危难关头应尽的职责与警戒精神,说明了自己选择着战装与民同忧的原委,并提呈元老院决议草案,规定凡在三月十五日之前脱离安东尼者可获赦免,逾期追随者将被视为叛国叛乱分子。
O di immortales! quam magnum est personam in re publica tueri principis! quae non animis solum debet sed etiam oculis servire civium. domum recipere legatum hostium, in cubiculum admittere, etiam seducere hominis est nihil de dignitate, nimium de periculo cogitantis.1 quod autem est periculum? nam si maximum in discrimen venitur, aut libertas parata victori est aut mors proposita victo: quorum alterum optabile est, alterum effugere nemo potest. turpis autem fuga mortis omni est morte peior. nam illud quidem non adducor ut credam, esse quosdam qui invideant alicuius constantiae, qui labori, qui perpetuam in re publica adiuvanda voluntatem et senatui et populo Romano probari moleste ferant. omnes id quidem facere debebamus, eaque erat non modo apud maiores nostros sed etiam nuper summa laus consularium, vigilare, adesse animo, semper aliquid pro re publica aut cogitare aut facere aut dicere.
不朽的神明啊!在国家中坚守首领的职责是何等重大的使命!这一职责不仅应当顺应公民的内心,也应当经得起公民目光的审视。把敌人的使节接引至家中,引入卧室,甚至私下密谈,这是一个对尊严毫不顾及、对危险却过分虑及之人的行径。然而究竟有什么危险呢?因为如果我们陷入最大的危难之中,摆在胜者面前的是自由,摆在败者面前的是死亡:二者之中前者固然值得企求,而后者无人能够逃脱。然而可耻地逃避死亡,却比任何死亡都更为糟糕。因为我实在无法相信,竟然会有人嫉妒他人的坚定,嫉妒他人的劳苦,为那种致力于匡扶国家、受到元老院与罗马人民共同赞许的持久热忱而感到愤懑。我们所有人都理应如此作为,而且这不仅在我们祖先的时代,哪怕在不久以前,也是对执政官资深者最高的赞誉:时刻警醒,全神贯注,始终为国家考量、行动或发言。
ego, patres conscripti, Q. Scaevolam augurem memoria teneo bello Marsico, cum esset summa senectute et perdita valetudine, cotidie simul atque luceret facere omnibus conveniendi potestatem sui: nec eum quisquam illo bello vidit in lecto, senexque et debilis primus veniebat in curiam. huius industriam maxime equidem vellem ut imitarentur ei quos oportebat; secundo autem loco ne alterius labori inviderent.
征集父老们,我记忆犹新的是,在马尔西战争期间,占卜官昆图斯·斯凯沃拉虽然年事已高、体弱多病,却在每日天明破晓之时便准允所有人前来会见;在那场战争中没有任何人见过他卧病在榻,他又老又衰弱,却总是第一个来到议事堂。我确实极为期盼那些理当如此作为的人能够效法他的勤勉;其次,则期盼他们不要嫉妒他人的劳苦。
etenim, patres conscripti, cum in spem libertatis sexennio post sumus ingressi diutiusque servitutem perpessi quam captivi frugi et diligentes solent, quas vigilias, quas sollicitudines, quos labores liberandi populi Romani causa recusare debemus? equidem, patres conscripti, quamquam hoc honore usi togati solent esse, cum est in sagis civitas,2 statui tamen a vobis ceterisque civibus in tanta atrocitate temporis tantaque perturbatione rei publicae non differre vestitu. non enim ita gerimus nos hoc bello consulares ut aequo animo populus Romanus visurus sit nostri honoris insignia, cum partim e nobis ita timidi sint ut omnem populi Romani beneficiorum memoriam abiecerint, partim ita a re publica aversi ut se hosti favere prae se ferant, legatos nostros ab Antonio despectos et inrisos facile patiantur, legatum Antoni sublevatum velint. hunc enim reditu ad Antonium prohiberi negabant oportere et in eodem excipiendo sententiam meam corrigebant. quibus geram morem. redeat ad imperatorem suum Varius, sed ea lege ne umquam Romam revertatur. ceteris autem, si errorem suum deposuerint et cum re publica in gratiam redierint, veniam et impunitatem dandam puto.
其实,征集父老们,既然我们在六年后重新踏入自由的希望之中,忍受奴役的时间比那些勤勉本分的战俘通常所忍受的还要漫长,为了解放罗马人民,我们又有什么守夜、什么忧患、什么劳苦应当推辞呢?就我而言,征集父老们,尽管曾获此殊荣者在城邦披上戎装时通常仍穿戴托加长袍,但我决定,在如此险恶的时局与如此剧烈的国家动荡之中,在服饰上不与你们及其他公民有所分别。因为在这场战争中,我们执政官资深者的表现并不足以让罗马人民心平气和地注视我们荣耀的徽饰;我们当中有些人是如此胆怯,以至于抛弃了对罗马人民恩惠的一切记忆;另一些人则是如此背弃国家,以至于公然表露出对敌人的偏袒,他们对我们的使节遭到安东尼的轻蔑与嘲弄泰然处之,却希望安东尼的使节得到关照。正是他们声称不应当禁止此人返回安东尼那里,并在将此人列为例外的问题上修正了我的建议。我将依从他们。让瓦里乌斯回到他的统帅那里去吧,但条件是他绝不得重返罗马。至于其余的人,只要他们摒弃歧途、与国家重归修好,我认为应当给予赦免并免予追究。
quas ob res ita censeo: Eorum qui cum M. Antonio sunt, qui ab armis discesserint et aut ad C. Pansam aut ad A. Hirtium consules aut ad Decimum Brutum imperatorem, consulem designatum, aut ad C. Caesarem pro praetore ante Idus Martias primas adierint, eis fraudi ne sit quod cum M. Antonio fuerint. si quis eorum qui cum M. Antonio sunt fecerit quod honore praemiove dignum esse videatur, uti C. Pansa A. Hirtius consules, alter ambove, si eis videbitur, de eius honore praemiove primo quoque die ad senatum referant. si quis post hoc senatus consultum ad Antonium profectus esset praeter L. Varium, senatum existimaturum3 eum contra rem publicam fecisse.
鉴于这些理由,我的决议如下:凡追随马克·安东尼之人,若能在即将到来的三月十五日之前放下武器,归附于执政官盖乌斯·潘萨或奥卢斯·希尔提乌斯,或归附于统帅兼候任执政官德基穆斯·布鲁图,或归附于资深裁判官盖乌斯·凯撒,他们此前跟随马克·安东尼之事不得对其构成不利追究。追随马克·安东尼之人中若有人做出了理应获得荣誉或奖赏的功绩,执政官盖乌斯·潘萨与奥卢斯·希尔提乌斯二人或其中一人,若认为可行,当在最早的日期将关于该员的荣誉或奖赏之事提呈元老院商议。若在此项元老院法令通过之后,除卢基乌斯·瓦里乌斯外,有人胆敢投奔安东尼,元老院将判定其做出了危害国家之举。
- 8.29hominis est nihil de dignitate, nimium de periculo cogitantis
hominis 为表性质或特征的谓语性属格(意为“属于/是……之人的行径”)。现在分词 cogitantis 与 hominis 保持一致,前面的不定式短语(recipere, admittere, seducere)充当句子的主语。
- 8.32cum est in sagis civitas
成语短语 in sagis esse(身披戎装)指代处于战争或戒严动员状态。cum 引导带直陈式(est)的时间或状况状语从句,意为“当城邦处于战备状态之时”。
- 8.33si quis post hoc senatus consultum ad Antonium profectus esset... existimaturum
元老院决议文本在间接引语(oratio obliqua)中的程式化表述。profectus esset 代表决议原文中的将来完成时直陈式(profectus erit),在历史时态连环中变为虚拟式过去完成时。existimaturum [esse] 为不定式,其逻辑主语为对格的 senatum。
