- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:5.39-5.44
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗提议为和平平息内战并使塞克斯图斯·庞培重获公民身份的雷必达树立镀金骑士像,随后转向赞颂年轻的屋大维(盖乌斯·恺撒),将其挺身保卫国家的功勋与当年的青年庞培作了对比。
quid enim, o di immortales! admirabilius omnibus gentibus, quid optatius populo Romano accidere potuit quam, cum bellum civile maximum esset, cuius belli exitum omnes timeremus, sapientia et misericordia id potius exstingui quam armis et ferro rem in discrimen adducere?1 quod si eadem ratio Caesaris fuisset in illo taetro miseroque bello, ut omittam patrem, duos Cn. Pompei, summi et singularis viri, filios incolumis haberemus: quibus certe pietas fraudi esse non debuit. Vtinam omnis M. Lepidus servare potuisset! facturum fuisse declaravit in eo quod potuit,2 cum Sex. Pompeium restituit civitati, maximum ornamentum rei publicae, clarissimum monumentum clementiae suae. gravis illa fortuna populi Romani, grave fatum. Pompeio enim patre, quod imperi populi Romani lumen fuit, exstincto interfectus est patris simillimus filius.
诸位不朽的神明啊,究竟有何事,对所有民族而言能比这更令人惊叹,对罗马人民而言能比这更令人渴求呢?那便是在发生一场规模极大的内战、我们所有人都对该战结局惶惶不可终日之时,凭借智慧与仁慈将其平息,而非用武器与刀剑使局势陷入决死一击的险境!倘若在那场可憎而悲惨的战争中,恺撒也有同样的考量,姑且不论其父,我们本可保全卓越绝伦之士格奈乌斯·庞培的两个儿子,使他们安然无恙;对于他们而言,孝悌与对父亲的忠诚绝不该成为遭害的缘由。但愿马克·雷必达当时能保全所有人!在自己力所能及的范围内,他表明了若有可能他定会如此作为:他将塞克斯图斯·庞培恢复了城邦公民身份,这既是国家最大的荣耀,也是其自身仁慈最璀璨的纪念碑。罗马人民承受了何等沉重的厄运,何等残酷的宿命!因为,当作为罗马人民帝国之光的父亲庞培陨落之后,与父亲酷肖的儿子亦遭杀害。
sed omnia mihi videntur deorum immortalium iudicio expiata sex. Pompeio rei publicae conservato. quam ob causam iustam atque magnam et quod periculosissimum civile bellum maximumque humanitate et sapientia sua M. Lepidus ad pacem concordiamque convertit, senatus consultum his verbis censeo perscribendum: ‘cum a M. Lepido imperatore, pontifice maximo, saepe numero res publica et bene et feliciter gesta sit, populusque Romanus intellexerit ei dominatum regium maxime displicere, cumque eius opera, virtute, consilio singularique clementia et mansuetudine bellum acerbissimum civile sit restinctum, Sextusque Pompeius, Gnaei filius, Magnus, huius ordinis auctoritate ab armis discesserit et a M. Lepido imperatore, pontifice maximo, summa senatus populique Romani voluntate civitati restitutus sit, senatum populumque Romanum pro maximis plurimisque in rem publicam M. Lepidi meritis magnam spem in eius virtute, auctoritate, felicitate reponere oti, pacis, concordiae, libertatis, eiusque in rem publicam meritorum senatum populumque Romanum memorem fore, eique statuam equestrem inauratam in rostris aut quo alio loco in foro vellet ex huius ordinis sententia statui placere.’ qui honos, patres conscripti, mihi maximus videtur, primum quia iustus est; non enim solum datur propter spem temporum reliquorum sed pro amplissimis meritis redditur; nec vero cuiquam possumus commemorare hunc honorem a senatu tributum iudicio senatus soluto et libero.
然而在我看来,随着塞克斯图斯·庞培为国家得以保全,一切皆已由不朽神明的明断所昭雪。基于这一正当而重大的缘由,又因马克·雷必达以其仁道与智慧将一场极度危险而浩大的内战化为了和平与融洽,我提议按以下措辞拟定元老院决议:“鉴于统帅、大祭司马克·雷必达屡次出色且幸运地处理国家政务,罗马人民已深知君主式统治令其极度厌弃,又鉴于依靠其辛劳、美德、谋略以及非凡的宽宏与温和,一场最为惨烈的内战得以平息, 格奈乌斯之子、伟大的塞克斯图斯·庞培依据本阶层的权威放下武器,并由统帅、大祭司马克·雷必达顺应元老院与罗马人民的极高心愿恢复了城邦公民地位,是以裁定:元老院与罗马人民鉴于马克·雷必达对国家所立下的极其伟大且不可胜数的功勋,将其对于安宁、和平、协和与自由的殷切期望寄托于其美德、权威与幸运之中,元老院与罗马人民将铭记其对国家的功绩,并依本阶层的决议,同意在演说坛或在广场上他所希望的任何其他地点,为他树立一座镀金骑士铜像。”各位元老,在我看来这一殊荣最为崇高,首先因为它是公正的;它不仅是因对未来的期望而给予,更是为了回报其最为丰硕的功绩而奉献;况且,我们也无法忆及元老院曾以不受拘束且自由的裁决将此项殊荣授予过任何人。
venio ad C. Caesarem, patres conscripti, qui nisi fuisset, quis nostrum esse potuisset? advolabat ad urbem a Brundisio homo impotentissimus, ardens odio, animo hostili in omnis bonos cum exercitu Antonius. quid huius audaciae et sceleri poterat opponi? nondum ullos duces habebamus, non copias; nullum erat consilium publicum, nulla libertas; dandae cervices erant crudelitati nefariae; fugam quaerebamus omnes, quae ipsa exitum non habebat.
各位元老,我现在谈到盖乌斯·恺撒(屋大维),倘若没有他,我们当中又有谁能够幸存?安东尼这个毫无节制、燃烧着仇恨、对一切善良公民怀着敌意的人,正率领军队从布伦迪西乌姆直扑这座城市。面对此人的狂悖与罪恶,有何力量能够抵挡?我们当时尚未有任何将领,也没有兵力;毫无国家大计,毫无自由可言;我们只能引颈受戮于罪恶的残暴之下;我们所有人都在寻求逃亡,而逃亡本身亦无出路。
quis tum nobis, quis populo Romano obtulit hunc divinum adulescentem deus? qui, cum omnia ad perniciem nostram pestifero illi civi paterent, subito praeter spem omnium exortus prius confecit exercitum quem furori M. Antoni opponeret quam quisquam hoc eum cogitare suspicaretur. Magni honores habiti Cn. Pompeio, cum esset adulescens, et quidem iure. subvenit enim rei publicae, sed aetate multo robustior et militum ducem quaerentium studio paratior et in alio genere belli. non enim omnibus Sullae causa grata. declarat multitudo proscriptorum, tot municipiorum maximae calamitates.
那时究竟是哪位神明,为我们、为罗马人民送来了这位如神般的青年?当通往我们毁灭的一切门户都向那个灾星公民敞开之时,他出乎所有人的预料突然崛起,在任何人察觉他在作此谋划之前,便已组建起一支军队来抗击马克·安东尼的疯狂。格奈乌斯·庞培在青年时代曾获享崇高荣誉,且确实当之无愧;因为他确实救援了国家,但他当时年龄更为成熟,因那些寻觅将领的士兵们的热忱而准备得更充分,而且战争的性质亦不相同。因为苏拉的旗号并非人人称许,大批被放逐处决者以及如此众多自治市的浩劫便证明了这一点。
Caesar autem annis multis minor veteranos cupientis iam requiescere armavit; eam complexus est causam quae esset senatui, quae populo, quae cunctae Italiae, quae dis hominibusque gratissima. et Pompeius ad L. Sullae maximum imperium victoremque exercitum accessit: Caesar se ad neminem adiunxit, ipse princeps exercitus faciendi et praesidi comparandi fuit. ille adversariorum partibus agrum Picenum habuit inimicum:3 hic ex Antoni amicis sed amicioribus libertatis contra Antonium confecit exercitum. illius opibus Sulla regnavit: huius praesidio Antoni dominatus oppressus est.
然而恺撒年纪远比他轻,却武装了那些已渴望休养的退伍老兵;他投身于那项对元老院、对人民、对全意大利、对神明与人类皆最为称颂的事业。庞培投靠的是卢基乌斯·苏拉那拥有最高指挥权的胜利之师;恺撒未依附于任何人,而是自己率先建军并筹措护卫力量。前者让皮凯努姆地区成为反对其敌对派系的敌视之地;后者则从安东尼的朋友、却更是自由之友的人群中,组建起了反对安东尼的军队。凭借前者的实力,苏拉得以称霸称王;而凭借后者的护卫,安东尼的专制统治被彻底粉碎。
- 5.39sapientia et misericordia id potius exstingui quam armis et ferro rem in discrimen adducere
在由 quam 引导的比较从句中,前项为被动不定式(id ... exstingui),后项则转为主动不定式(rem in discrimen adducere)。两者共同构成 accidere potuit 的实质主语不定式短语,后项中的 adducere 具有泛指未指明动作发出者的性质(“使局势陷入险境”)。
- 5.39facturum fuisse declaravit in eo quod potuit
facturum fuisse 代表间接引语中与过去事实相反的虚拟条件句归结从句(相当于直接引语中的 fecisset,由未来分词加 fuisse 构成)。短语 in eo quod potuit(“在其力所能及的范围内”)在语义上替代了条件从句(si potuisset)。
- 5.44ille adversariorum partibus agrum Picenum habuit inimicum
agrum Picenum 为 habuit 的宾语,inimicum 作宾语补足语(谓语宾格,“将皮凯努姆地区作为敌对之地保持着”)。adversariorum partibus 为受损与格或关系与格,修饰 inimicum(“对其敌对派系而言是敌对的”)。
