← 西塞罗

腓力修辞仇怨演说集

§5.34-5.38

授予执政官全权与表彰布鲁图斯等人

西塞罗提议授予执政官全权以保卫国家并赦免脱离安东尼者,随后转入对有功之士的表彰,呼吁向坚守高卢的德基穆斯·布鲁图斯以及展现对自由忠诚的雷必达授予最崇高的荣誉。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§5.34

​quapropter ne multa nobis cotidie decernenda sint, consulibus totam rem publicam commendandam censeo eisque permittendum ut rem publicam defendant provideantque ne quid res publica detrimenti accipiat,1 censeoque ut eis qui in exercitu M. Antoni sunt ne sit ea res fraudi,2 si ante Kalendas Februarias ab eo discesserint. haec si censueritis, patres conscripti, brevi tempore libertatem populi Romani auctoritatemque vestram recuperabitis. si autem lenius agetis, tamen eadem, sed fortasse serius decernetis. de re publica quoad rettulistis satis decrevisse videor.

因此,为免我们每日都须通过诸多决议,我提议将整个国家委托给执政官们,准许他们保卫国家,并确保国家不受任何损害;我并提议,对于那些身在马克·安东尼军队中的人,只要他们在二月一日之前脱离他,〔身在其军中〕此事便不应算作他们的罪过。各位元老,如果你们通过这些决议,在短时间内你们便能收回罗马人民的自由与你们自己的权威。但如果你们行事过于温和,你们最终仍会做出同样的决议,然而恐怕为时已晚。关于国家事务,就你们所提请讨论的范围而言,我认为我已经提出了充分的决议。

§5.35

altera res est de honoribus: de quibus deinceps intellego esse dicendum. sed qui ordo in sententiis rogandis servari solet, eundem tenebo in viris fortibus honorandis. A Bruto igitur, consule designato, more maiorum capiamus exordium. cuius ut superiora omittam,3 quae sunt maxima illa quidem sed adhuc hominum magis iudiciis quam publice laudata, quibusnam verbis eius laudes huius ipsius temporis consequi possumus? neque enim ullam mercedem tanta virtus praeter hanc laudis gloriaeque desiderat; qua etiam si careat, tamen sit se ipsa contenta: quamquam in memoria gratorum civium tamquam in luce posita laetetur. laus igitur iudici testimonique nostri tribuenda Bruto est.

第二件事关乎荣誉:我明白接下来应当就此发言。但在请各人发表意见时一贯遵循的次序,我在表彰英勇之士时也将同样保持。因此,按照祖先的习俗,我们从候任执政官布鲁图斯开始。即便略去他早先的事迹不提——那些事迹固然极其伟大,但迄今为止更多是受到私人的赞许而非公家的表彰——我们究竟能用怎样的言辞才能配得上他当前此刻所赢得的赞誉呢?因为如此伟大的美德除却这赞誉与荣耀之外,不渴求任何其他的报偿;即使缺少这些,它也自足于自身;尽管置身于感恩公民的记忆之中,宛如置于光明之下,它仍会欢欣鼓舞。因此,出自我们裁决与证明的赞誉,理应归于布鲁图斯。

§5.36

​quam ob rem his verbis, patres conscripti, senatus consultum faciendum censeo: ‘cum D. Brutus, imperator, consul designatus, provinciam Galliam in senatus populique Romani potestate teneat, cumque exercitum tantum tam brevi tempore summo studio municipiorum coloniarumque provinciae Galliae, optime de re publica meritae merentisque, conscripserit, compararit, id eum recte et ordine exque re publica4 fecisse, idque D. Bruti praestantissimum meritum in rem publicam senatui populoque Romano gratum esse et fore: itaque senatum populumque Romanum existimare, D. Bruti imperatoris, consulis designati, opera, consilio, virtute incredibilique studio et consensu provinciae Galliae rei publicae difficillimo tempore esse subventum.'

为此,各位元老,我提议按照以下措辞起草元老院决议:“鉴于统帅、候任执政官德基穆斯·布鲁图斯将高卢行省保持在元老院和罗马人民的管辖之下,又鉴于他在如此短暂的时间内,凭借已为国家立下极大功劳且正在立功的高卢行省各自治市和殖民地的极高热情,征募并整编了如此庞大的军队,是以裁定:他的所作所为完全正当、合乎秩序且符合国家利益;德基穆斯·布鲁图斯对国家的这一极为卓越的贡献,已经并将永远受到元老院和罗马人民的感激;因此元老院和罗马人民认为,依靠统帅、候任执政官德基穆斯·布鲁图斯的辛劳、谋略与英勇,以及高卢行省难以置信的热忱与齐心协力,国家在最为危难的关头获得了拯救。”

§5.37

​huic tanto merito Bruti, patres conscripti, tantoque in rem publicam beneficio quis est tantus honos qui non debeatur? nam si M. Antonio patuisset Gallia, si oppressis municipiis et coloniis imparatis in illam ultimam Galliam penetrare potuisset, quantus rei publicae terror impenderet? dubitaret, credo, homo amentissimus atque in omnibus consiliis praeceps et devius non solum cum exercitu suo sed etiam cum omni immanitate barbariae bellum inferre nobis, ut eius furorem ne Alpium quidem muro cohibere possemus. haec igitur habenda gratia est D. Bruto qui illum, nondum interposita auctoritate vestra, suo consilio atque iudicio, non ut consulem recepit, sed ut hostem arcuit Gallia seque obsideri quam hanc urbem maluit. habeat ergo huius tanti facti tamque praeclari decreto nostro testimonium sempiternum; Galliaque quae semper praesidet atque praesedit huic imperio libertatique communi merito vereque laudetur, quod se suasque viris non tradidit, sed opposuit Antonio.

各位元老,对于布鲁图斯的如此大功,对于他对国家如此巨大的恩惠,究竟有怎样崇高的荣誉不是他理应获得的呢?因为,倘若高卢曾向马克·安东尼敞开大门,倘若他在压制了毫无准备的各自治市和殖民地之后得以深入极远的高卢,国家将面临多么巨大的恐怖?我想,那个疯狂至极、在一切决策中都鲁莽而乖戾的人,难道会犹豫不决而不率领他自己的军队以及所有未开化的野蛮势力向我们发动战争,以至于我们即便凭借阿尔卑斯山的屏障也无法遏制他的狂暴吗?因此,这份感激必须归于德基穆斯·布鲁图斯,他在你们的权威尚未介入之时,凭借他自己的谋略与决断,不仅没有把他当作执政官接纳,反倒把他当作公敌阻绝于高卢之外,并宁愿自己遭受围困也不愿让这座城市受困。因此,愿他通过我们的决议,获得对这一伟大而辉煌功绩的永恒见证;愿始终护卫并且已经护卫了这个帝国与共同自由的高卢,因未曾交出自己及其力量而是将其用来抗击安东尼,而受到应得且真实的赞誉。

§5.38

atque etiam M. Lepido pro eius egregiis in rem publicam meritis decernendos honores quam amplissimos censeo. semper ille populum Romanum liberum voluit maximumque signum illo die dedit voluntatis et iudici sui, cum Antonio diadema Caesari imponente se avertit gemituque et maestitia declaravit quantum haberet odium servitutis, quam populum Romanum liberum cuperet, quam illa quae tulerat temporum magis necessitate quam iudicio tulisset. quanta vero is moderatione usus sit in illo tempore civitatis quod post mortem Caesaris consecutum est, quis nostrum oblivisci potest? Magna haec, sed ad maiora properat oratio.

此外,鉴于马克·雷必达对国家的杰出贡献,我提议应当通过决议授予他最为崇高的荣誉。他始终希望罗马人民获得自由,并在那一天给出了他的意愿与决断的最大证明:当时安东尼正把王冠戴在恺撒头上,他转过身去,以叹息和悲痛表明了他对奴役怀有多么巨大的仇恨,他是多么渴望罗马人民获得自由,以及他是多么出于时势的必然而非自愿的选择才忍受了过去所忍受的一切。而在恺撒死后随之而来的国家危难关头,他表现出了何等巨大的克制,我们当中又有谁能够遗忘呢?这些固然伟大,但我的演说还要迅速转向更重大的事情。

语法注4 条
  1. 5.34provideantque ne quid res publica detrimenti accipiat

    所谓“元老院最终决议”(senatus consultum ultimum)的传统官方套语(videant / provideant consules ne quid res publica detrimenti capiat/accipiat),在此用于正式提议向执政官授予紧急全权。

  2. 5.34ne sit ea res fraudi

    此处使用了表示倾向或结果的谓语与格惯用语(fraudi esse,意为“成为损害/招致不利”),与表示利益受损的与格(eis)连用,意为“使该事不至于构成对他们的不利/罪咎”。

  3. 5.35cuius ut superiora omittam

    连接性关系词(cuius = et eius)被置于以 ut 引导的目的从句(此处为修辞性省略法 praeteritio)之首。cuius 在句法上作为领属属格修饰从句内的 superiora(较早的事迹)。

  4. 5.36recte et ordine exque re publica

    罗马元老院决议中惯用的行政与法律程式套语:recte et ordine 意为“合法、正当且依循秩序”,ex re publica 意为“符合国家利益/有利于公家”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:5.34-5.38