- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:13.40-13.45
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗诵读了安东尼指责他是角斗士教头并欺骗执政官的书信,驳斥了安东尼声称与多拉贝拉、雷必达和普兰库斯结盟的虚伪言论,并指出全罗马人对安东尼的憎恨注定了他灭亡的命运。
'quibus, utri nostrum ceciderint, lucro futurum est,1 quod spectaculum adhuc ipsa Fortuna vitavit, ne videret unius corporis duas acies lanista Cicerone2 dimicantis: qui usque eo felix est ut isdem ornamentis deceperit vos quibus deceptum Caesarem gloriatus est.’ pergit in me maledicta dicere, quasi vero ei pulcherrime priora processerint: quem ego inustum verissimis maledictorum notis tradam hominum memoriae sempiternae. ego lanista? et quidem non insipiens: deteriores enim iugulari cupio, meliores vincere. ‘Vtri ceciderint,’ scribit ‘lucro nobis futurum.'
『无论我们当中的哪一方倒下,对他们而言都将是一笔收益——这是一种连命运女神本人迄今都在避免的场面,以免看到同属一个身躯的两支阵列在角斗士教头西塞罗的指挥下相互搏杀;此人是如此走运,以至于用他曾夸耀用来欺骗恺撒的同样荣衔,欺骗了你们。』他继续向我倾泻辱骂,仿佛他先前的事情真的进行得无比辉煌似的:我定要将他烙上最真实的辱骂印记,交付给人类永恒的记忆。我是角斗士教头?而且确实是一个不笨的教头,因为我渴望恶劣之人被割断咽喉,优秀之人赢得胜利。『无论哪一方倒下,』他写道,『对我们都将是一笔收益。』
O praeclarum lucrum, cum te victore—quod di omen avertant!—beata mors eorum futura sit qui e vita excesserint sine tormentis. A me ‘deceptos’ ait ‘isdem ornamentis’ Hirtium et Caesarem. quod, quaeso, adhuc a me est tributum Hirtio ornamentum? nam Caesari plura et maiora debentur. deceptum autem patrem a me dicere audes? tu, tu, inquam, illum occidisti Lupercalibus: cuius, homo ingratissime, flaminium cur reliquisti? sed iam videte magni et clari viri admirabilem gravitatem atque constantiam:
哦,多么光辉的收益啊!倘若你成为胜利者——愿众神消弭这凶兆!——那些没有遭受酷刑便离开人世者的死,反倒将成为一种幸福。他说希尔提乌斯和恺撒被我用『同样的荣衔所欺骗』。请问,迄今为止我给予过希尔提乌斯什么荣衔?至于对恺撒,本就欠他更多、更大的荣衔。然而你竟敢说他的父亲是被我欺骗的?你,是你,我再说一遍,在卢佩尔卡利亚节上杀害了他;最忘恩负义的家伙,你为什么放弃了他的主神祭司职位?
'mihi quidem constat nec meam contumeliam nec meorum ferre, nec deserere partis quas Pompeius odivit nec veteranos sedibus suis moveri pati nec singulos ad cruciatum trahi nec fallere fidem quam dedi Dolabellae.’ omitto alia: fidem Dolabellae, sanctissimi viri, deserere homo pius non potest. quam fidem? an optimi cuiusque caedis, urbis et Italiae partitionis, vastandarum diripiendarumque provinciarum? nam quid erat aliud quod inter Antonium et Dolabellam, impurissimos parricidas, foedere et fide sanciretur?
但现在请看看这位伟大显赫之人的惊人庄重与坚定: 『对我而言已成定论:既不容忍对我和我党羽的侮辱,也不背弃庞培所憎恨的派系,也不听任老兵从其定居地被迁走,也不听任任何人被单独拖去受刑,也不背弃我对多拉贝拉所作的许诺。』其余的我姑且不谈:一个虔诚的人是不能背弃对多拉贝拉——那个最神圣之人——所许下的诺言的。什么样的诺言?难道是屠杀所有最优秀之人、瓜分罗马城与意大利、蹂躏和劫掠各行省的诺言吗?因为在安东尼和多拉贝拉这两个最污秽的弑亲逆贼之间,借由盟约与信义所确认的,难道还能有别的东西吗?
'nec Lepidi societatem violare, piissimi hominis.’ tibi cum Lepido societas aut cum ullo, non dicam bono civi, sicut ille est, sed homine sano? id agis ut Lepidum aut impium aut insanum existimari velis. nihil agis—quamquam adfirmare de altero difficile est—de Lepido praesertim, quem ego metuam numquam; bene sperabo, dum licebit. revocare te a furore Lepidus voluit, non adiutor esse dementiae. tu porro ne pios quidem, sed piissimos3 quaeris et, quod verbum omnino nullum in lingua Latina est, id propter tuam divinam pietatem novum inducis.
『也不破坏与雷必达——一个最敬虔之人——的盟约。』你与雷必达之间会有同盟?或者与任何一个——我且不说像他那样的良善公民——理智健全的人之间会有同盟?你这样做的用意,是想让雷必达被视为不敬之徒或疯子。你什么也图谋不成——尽管断言他人是困难的,尤其是关于雷必达,我绝不会惧怕他;只要可能,我都会抱有良好的期望。雷必达是想把你从狂乱中拉回来,而不是想做你疯狂的帮凶。而且,你不仅寻找敬虔的人,还寻找『最敬虔的人』(piissimi),因为你的神圣敬虔,你竟然新造了一个在拉丁语中根本不存在的词!
'nec Plancum prodere participem consiliorum.’ Plancum participem? cuius memorabilis ac divina virtus lucem adfert rei publicae—nisi forte eum subsidio tibi venire arbitraris cum fortissimis legionibus, maximo equitatu peditatuque Gallorum—quique, nisi ante eius adventum rei publicae poenas dederis, ipse huius belli feret principatum. quamquam enim prima praesidia utiliora rei publicae sunt, tamen extrema sunt gratiora.
『也不出卖参与我谋划的普兰库斯。』普兰库斯是参与者?他那令人铭记且神圣的美德正在给共和国带来光明——除非你碰巧以为他率领着最英勇的军团、数量极其庞大的高卢骑兵和步兵是来援助你的——而且,如果你不在他到达之前向共和国抵罪,他本人就将执掌这场战争的统领权。因为,尽管最早的防御力量对共和国更为有用,然而最后的防御力量却更为令人感激。
sed iam se conligit et ad extremum incipit philosophari: ‘si me rectis sensibus euntem di immortales, ut spero, adiuverint, vivam libenter. sin autem me aliud fatum manet, praecipio gaudia suppliciorum vestrorum. namque si victi Pompeiani tam insolentes sunt, victores quales futuri sint vos potius experiemini.’ praecipias licet gaudia:4 non enim tibi cum Pompeianis, sed cum universa re publica bellum est. omnes te di homines, summi medii infimi, cives peregrini, viri mulieres, liberi servi oderunt. sensimus hoc nuper falso nuntio; vero prope diem sentiemus. quae si tecum ipse recolueris, aequiore animo et maiore consolatione moriere.
但现在他镇定下来,并在最后开始大发哲学议论了:『如果正如我所希望的那样,不死的神明襄助怀着正直信念前进的我,我将乐意活着。但如果另有一种命运等待着我,我预先品尝你们遭受惩罚的欢乐。因为倘若战败的庞培党人尚且如此傲慢,那么一旦他们成为胜利者将会是什么样子,倒要由你们亲自去体验了。』你可以去预先品尝欢乐:因为你的战争不是针对庞培党人,而是针对整个共和国。所有的神明与人类,无论尊贵、中等还是低下,无论是公民还是异邦人,无论男女,无论自由人还是奴隶,都憎恨你。我们前不久在一个假消息中感受到了这一点;不久之后,我们将在真消息中感受到它。如果你自己反思这些事情,你死去时将会心绪更平静,得到更大的安慰。
- 13.40utri nostrum ceciderint, lucro futurum est
间接疑问从句 utri nostrum ceciderint(直译为“我们当中的哪一方倒下”)充当非人称短语 lucro futurum est(源自双重与格结构,“将成为收益”)的实质主语从句。utri 是代名词性形容词 uter 的复数主格,指代双方阵营。
- 13.40lanista Cicerone
由“名词+名词”构成的夺格独立结构(“以西塞罗为角斗士教练”)。修饰紧随其后的 dimicantis(dimicantes 的宾格变体),后者修饰 unius corporis duas acies(同属一身的两支阵列),将内战比作在西塞罗驱使下同室操戈的角斗演出。
- 13.43piissimos
形容词 pius(虔敬的)的最高级形式。在标准古典拉丁语散文中,以 -ius 结尾的形容词通常借由 magis 和 maxime 构成比较级和最高级以避免元音连读,piissimus 这种构词被视为不合规范的生造词。西塞罗随后指出 quod verbum omnino nullum in lingua Latina est(“在拉丁语中根本不存在的词”),以此嘲弄安东尼的语法错误与生造词癖好。
- 13.45praecipias licet gaudia
非人称动词 licet 直接接续虚拟式现在时 praecipias(省略连接词 ut),表示许可或让步:“尽可预先品尝欢乐”或“就算你预先品尝了欢乐”。
