- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:13.35-13.39
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗继续引述并驳斥安东尼的书信,揭露其对被围士兵伪善的宽容、与多拉贝拉结盟图谋叛逆的坦白以及非分的和谈条件,并痛斥其企图假借为恺撒复仇之名诛杀一切元老院派爱国者的阴谋。
'quos iam vos adsentationibus et venenatis muneribus venistis depravaturi.’ an corrupti sunt quibus persuasum sit foedissimum hostem iustissimo bello persequi? ‘at militibus inclusis opem fertis. nihil moror eos salvos esse et ire quo libet, si tantum modo patiuntur perire eum qui meruit.’ quam benigne! denique usi liberalitate Antoni milites imperatorem reliquerunt et se ad hostem metu perterriti contulerunt: per quos si non stetisset,1 non Dolabella prius imperatori suo quam Antonius etiam conlegae parentasset.
『你们现在前来要用谄媚和淬毒的馈赠腐化他们。』难道那些被说服要在最正义的战争中讨伐最可恶之敌的人,是遭到腐化了吗?『然而你们却向被围困的士兵提供援助。只要他们听任罪有应得之人灭亡,我绝不反对他们安然无恙并去往他们想去的任何地方。』多么宽宏大量啊!总而言之,士兵们利用了安东尼的慷慨,抛弃了自己的统帅,因恐惧而投奔了敌人!如果不是他们坚守到底,多拉贝拉为自己的统帅献上祭品的动作,绝不会比安东尼甚至为自己的同僚献祭还要快。
'Concordiae factam esse mentionem scribitis in senatu et legatos esse consularis quinque. difficile est credere, eosque qui me praecipitem egerint, aequissimas condiciones ferentem et tamen ex his aliquid remittere cogitantem, putare2 aliquid moderate aut humane esse facturos. vix etiam veri simile est, qui iudicaverint hostem Dolabellam ob rectissimum facinus, eosdem nobis parcere posse idem sentientibus.’ Parumne videtur omnium facinorum sibi cum Dolabella societatem initam confiteri? nonne cernitis ex uno fonte omnia scelera manare? ipse denique fatetur, hoc quidem satis acute, non posse eos qui hostem Dolabellam iudicaverint ob rectissimum facinus—ita enim videtur Antonio—sibi parcere idem sentienti.
『你们写信说元老院中有人提到了和解,并且派出了五位执政官级的使节。然而,这很难令人相信;而且很难认为,那些把我逼上绝路的人——在我提出最公平的条件并打算从中做出某些让步的时候——会以节制或人道的方式行事。那些因多拉贝拉做出了最正当的行为便判定他为国家公敌的人,竟然能够宽恕持有同样立场的我们,这几乎是令人难以置信的。』难道他承认与多拉贝拉结成了所有罪行的同盟,这还显得不够清楚吗?难道你们看不出所有罪恶都源于同一泉源吗?最后,他自己也坦承——而且确实相当敏锐——那些因多拉贝拉做出了最正当的行为(因为在安东尼看来确实如此)而将其判定为公敌的人,绝不可能宽恕持有同样立场的自己。
quid huic facias qui hoc litteris memoriaeque mandarit, ita sibi convenisse cum Dolabella ut ille Trebonium et, si posset, etiam Brutum, Cassium, discruciatos necaret, eadem ipse inhiberet supplicia nobis? O conservandus civis cum tam pio iustoque foedere! is etiam queritur condiciones suas repudiatas, aequas quidem et verecundas, ut haberet Galliam ultimam, aptissimam ad bellum renovandum instruendumque provinciam; ut alaudae in tertia decuria iudicarent, id est ut perfugium scelerum esset quam turpissimis rei publicae sordibus; ut acta sua rata essent, cuius nullum remanet consulatus vestigium. cavebat etiam L. Antonio,3 qui fuerat aequissimus agri privati et publici decempedator, Nucula et Lentone conlega.
对于这个把如下内容载入书信和记录的人,你能拿他怎么办呢:他和多拉贝拉商定,由后者拷打并杀死特雷博尼乌斯,如果可能的话,还包括布鲁图斯和卡西乌斯,而他自己则要对我们施加同样的酷刑?结下了如此虔敬而正义的盟约,真是一位值得保全的公民啊!他甚至抱怨自己的条件被拒绝了——那些条件确实公平而谦逊!——那就是让他拥有远高卢,一个最适合重启和整备战争的行省;让『云雀军团』在第三个法官名册中担任审判官,也就是说让共和国最卑劣的渣滓拥有犯罪的避难所;让他的一切法案都得到确认,尽管他的执政官任期没有留下任何痕迹。他还为卢基乌斯·安东尼作了打算,后者曾是公私土地最公正的丈量官,并以努库拉和伦托为同僚。
'quam ob rem vos potius animadvertite utrum sit elegantius et partibus utilius Treboni mortem persequi an Caesaris, et utrum sit aequius concurrere nos quo facilius reviviscat Pompeianorum causa totiens iugulata, an consentire ne ludibrio simus inimicis.’ si esset iugulata, numquam exsurgeret: quod tibi tuisque contingat. ‘Vtrum’ inquit ‘elegantius.’ atqui hoc bello de elegantia quaeritur!
『因此,你们倒不如考虑一下,究竟是为特雷博尼乌斯之死复仇,还是为恺撒之死复仇,更为高雅且对派系更为有利;究竟是我们互相火并以使屡遭屠戮的庞培党事业更容易死灰复燃,还是我们团结一致以免沦为敌人的笑柄,更为正当。』如果当真已被割断咽喉,它就绝不可能东山再起;但愿这成为你和你同党的命运!『哪一个,』他说,『更为高雅。』然而在这场战争中,难道探讨的是高雅吗!
'et partibus utilius.’ partes, furiose, dicuntur in foro, in curia. bellum contra patriam nefarium suscepisti; oppugnas Mutinam, circumsedes consulem designatum; bellum contra te duo consules gerunt cumque eis pro praetore Caesar; cuncta contra te Italia armata est. istas tu partis potius quam a populo Romano defectionem vocas? potiusne Treboni mortem quam Caesaris persequimur. Treboni satis persecuti sumus hoste iudicato Dolabella; Caesaris mors facillime defenditur oblivione et silentio. sed videte quid moliatur. cum mortem Caesaris ulciscendam putat, mortem proponit non eis solum qui illam rem gesserunt sed eis etiam si qui non moleste tulerunt.
『且对派系更为有利。』疯子,所谓派系是在广场上、在元老院议事堂里说的!你挑起了针对祖国的滔天不义之战;你围攻穆蒂纳,包围候任执政官;两位执政官正在对你作战,随同他们的还有代副执政官恺撒;全意大利都已武装起来反抗你。你竟然把这称为『派系』,而不是对罗马人民的叛变?难道我们应当为特雷博尼乌斯之死复仇,甚于为恺撒之死复仇吗?通过判定多拉贝拉为公敌,我们已经充分为特雷博尼乌斯复了仇;恺撒之死则最容易借由遗忘与沉默得到辩护。但请看看他究竟在图谋什么:当他认为必须为恺撒之死复仇时,他不仅以死亡威胁实施该举动的人,而且也威胁任何对此并不感到不满的人。
- 13.35per quos si non stetisset
非人称习惯搭配 stare per aliquem 意为“取决于某人、归因于某人或因某人的阻碍”。此处结合过去完成时虚拟式 stetisset 构成反事实条件句,意为“若不是因为他们(坚守抗敌)”。西塞罗借此辛辣讽刺安东尼自诩的宽大,指出若非被困守军以死相拒,德基穆斯·布鲁图斯早已像特雷博尼乌斯死于多拉贝拉之手那样惨遭杀害。
- 13.36eosque qui me praecipitem egerint, aequissimas condiciones ferentem et tamen ex his aliquid remittere cogitantem, putare
附着连词 -que 虽附在代词 eos 上,但在句法上是将不定式 putare 与前文的 credere 并列,二者同受 difficile est 管辖(即“既难以相信……,也难以认为……”)。eos 是随后不定式短语 facturos [esse] 的逻辑主语(宾格主语),而其间插入的冗长关系从句(qui me praecipitem egerint...)构成了主语与统领动词 putare 之间显著的离隔修辞(hyperbaton)。
- 13.37cavebat etiam L. Antonio
动词 cavere 接宾格时意为“提防、防备”,但接利益与格(此处为 L. Antonio)时,在法律或条约语境中意为“为某人谋求保障、为某人的利益作打算”。此处指安东尼在和谈条件中专门为其兄弟卢基乌斯·安东尼的权位与利益预作保护和安排。
