← 西塞罗

为普兰基乌斯辩护

§95-99

流亡的历程与普兰基乌斯的庇护

西塞罗详述了自己流亡的历程:在被西塞罗拒之门外后取道布伦迪西乌姆渡海,在充斥喀提林余党的凶险中前往马其顿,受到普兰基乌斯不顾个人安危的竭诚庇护与收留。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§95

nunc venio ad illud extremum in quo dixisti, dum Planci in me meritum verbis extollerem, me arcem facere e cloaca lapidemque e sepulcro venerari pro deo; neque enim mihi insidiarum periculum ullum neque mortis fuisse. cuius ego temporis rationem explicabo brevi neque invitus. nihil enim est ex meis temporibus quod minus pervagatum, quodque minus aut mea commemoratione celebratum sit aut hominibus auditum atque notum. ego enim, Laterensis, ex illo incendio legum, iuris, senatus, bonorum omnium cedens, cum mea domus ardore suo deflagrationem urbi atque Italiae toti minaretur, nisi quievissem, Siciliam petivi animo, quae et ipsa erat mihi sicut domus una coniuncta et obtinebatur a C. Vergilio, quocum me uno vel maxime cum vetustas tum amicitia, cum mei fratris conlegia tum rei publicae causa sociarat.

现在我来谈谈你所说的最后一点,你说我在用言辞夸大普兰基乌斯对我的恩德时,是在将阴沟造作卫城,把墓石尊奉为神灵;因为你声称我当时既无伏击之险,也无性命之忧。关于那一时期的原委,我将简明扼要且毫不推辞地予以说明。因为在我经历的岁月中,没有任何一段时期比这更少为人知,更少因我的叙述而宣扬,或更少为人们所听闻和了解。拉特伦西斯,当我从那场吞噬法律、公义、元老院和一切善士的烈焰中退避时,由于我家的熊熊大火若非我隐忍不发便会威胁到整座罗马城和全意大利的彻底毁灭,我心中意欲前往西西里;那片土地就像我自家的门户一样与我紧密相连,并且正由盖乌斯·韦尔吉利乌斯治理,旧日的交情与友谊、我兄弟的同僚关系以及城邦的大义,将他与我最深厚地联结在一起。

§96

​vide nunc caliginem temporum illorum. cum ipsa paene insula mihi sese obviam ferre vellet, praetor ille, eiusdem tribuni pl. contionibus propter eandem rei publicae causam saepe vexatus, nihil amplius dico nisi me in Siciliam venire noluit.1 quid dicam? C. Vergilio, tali civi et viro, benivolentiam in me, memoriam communium temporum, pietatem, humanitatem, fidem defuisse? nihil, iudices, est eorum sed, quam tempestatem nos vobiscum non tulissemus, metuit ut eam ipse posset opibus suis sustinere.2 tum consilio repente mutato Brundisium terra petere contendi; nam maritimos cursus praecludebat hiemis magnitudo.

请看看那些时日的黑暗吧。正当那座岛屿本身几乎渴望亲自前来迎候我时,那位裁判官,因城邦的相同大义而屡遭同一位平民保民官集会演说的骚扰——我不再多说什么,只说他不愿我进入西西里。我能说什么呢?难道说像盖乌斯·韦尔吉利乌斯这样优秀的公民和男子,缺少对我的善意、共同患难的记忆、道义、仁厚与诚信吗?审判官们,绝非如此,而是因为那场我们与你们未能共同承受的风暴,他担忧自己以个人的力量难以抵御。于是我突然改变计划,急忙由陆路前往布伦迪西乌姆;因为冬日的狂暴封闭了海上航线。

§97

cum omnia illa municipia quae sunt a Vibone ad Brundisium in fide mea, iudices, essent, iter mihi tutum multis minitantibus magno cum suo metu praestiterunt. Brundisium veni vel potius ad moenia accessi; urbem unam mihi amicissimam declinavi, quae se potius exscindi quam e suo complexu ut eriperer facile pateretur.3 in hortos me M. Laeni Flacci contuli. cui cum omnis metus, publicatio bonorum, exsilium, mors proponeretur, haec perpeti, si acciderent, maluit quam custodiam mei capitis dimittere. cuius ego et parentis eius, prudentissimi atque optimi senis, et fratris et utriusque filiorum manibus in navi tuta ac fideli conlocatus, eorumque preces et vota de meo reditu exaudiens Dyrrachium, quod erat in fide mea, petere contendi.

审判官们,从维博到布伦迪西乌姆的所有那些受我护庇的自治城市,在众人百般恐吓之下,冒着自身极大的恐惧为我确保了安全的旅程。我来到了布伦迪西乌姆,或者说靠近了它的城墙;我避开了那座对我最亲善的城邑,因为那座城宁愿忍受自身被彻底摧毁,也不愿看到我从它的怀抱中被夺走。我隐蔽进马尔库斯·莱尼乌斯·弗拉克库斯的别庄园林中。尽管摆在他面前的是种种恐惧、没收财产、流放与死亡,他宁愿承受这些(假若真的降临),也不肯放弃对我生命的护卫。由他和他的父亲——一位极明睿且卓越的老人——以及他的兄弟和两家的儿子们亲手送上一艘安全而可靠的船只,在耳畔听着他们为我回归所作的祈祷和许愿,我急忙前往受我护庇的迪拉基乌姆。

§98

​quo cum venissem, cognovi, id quod audieram, refertam esse Graeciam sceleratissimorum hominum ac nefariorum, quorum impium ferrum ignisque pestiferos meus ille consulatus e manibus extorserat; qui ante quam de meo adventu audire potuissent, cum a me abessent aliquot dierum viam, in Macedoniam ad Planciumque perrexi. hic vero simul atque mare me transisse cognovit—audi, audi atque attende, Laterensis, ut scias quid ego Plancio debeam, confiteareque aliquando me quod faciam et grate et pie facere; huic autem, quae pro salute mea fecerit, si minus profutura sint, obesse certe non oportere! nam simul ac me Dyrrachium attigisse audivit, statim ad me lictoribus dimissis, insignibus abiectis, veste mutata profectus est.

当我到达那里时,正如我所听闻的那样,我得知希腊塞满了穷凶极恶与不法之徒,我的执政官任期曾将不敬的利刃与毁灭的火种从他们的手中夺下;在他们得知我抵达的消息之前,趁他们距离我尚有数日路程之时,我便动身前往马其顿,投奔普兰基乌斯。而普兰基乌斯一旦得知我已渡海——听着,拉特伦西斯,听着并注意,以便你知道我对普兰基乌斯欠下何等恩德,并终究承认我所做的一切既是出于感恩也是出于本分;而他为我的安全所做的一切,纵使不能给他带来多大助益,也绝不应当损害于他!——因为他一听说我抵达迪拉基乌姆,立刻遣散侍从吏,抛弃官职标志,换上便服,动身向我赶来。

§99

​O acerbam mihi, iudices, memoriam temporis illius et loci, cum hic in me incidit, cum complexus est conspersitque lacrimis nec loqui prae maerore potuit! O rem cum auditu crudelem tum visu nefariam! o reliquos omnis dies noctesque eas quibus iste a me non recedens Thessalonicam me in quaestoriumque perduxit! hic ego nunc de praetore Macedoniae nihil dicam amplius nisi eum et civem optimum semper et mihi amicum fuisse, sed eadem timuisse quae ceteros; Cn. Plancium fuisse unum, non qui minus timeret sed, si acciderent ea quae timerentur, mecum ea subire et perpeti vellet.4

审判官们,对于那一时刻和地点的记忆对我来说何等痛苦啊!当时此人撞见了我,紧紧拥抱着我,泪流满面,悲恸得说不出话来!那是听来何等残酷、目睹何等令人痛心的场面啊!啊,随后的所有白昼和那些黑夜,其间此人寸步不离我左右,护送我前往塞萨洛尼卡并进入财务官官邸!关于马其顿的裁判官,我现在不多说什么,只说他始终是一位极好的公民,也是我的朋友,但他所畏惧的与其他人相同;唯有格奈乌斯·普兰基乌斯一人,并非他畏惧得更少,而是假如所畏惧的事果真降临,他愿意与我一同承受并经受一切。

语法注4 条
  1. 96nihil amplius dico nisi me in Siciliam venire noluit

    nisi 在此用作除外连词(相当于“除了……之外”、“只是……”),承接前面的 nihil amplius dico。西塞罗借此委婉表达,仅陈述事实而不直接对韦尔吉利乌斯施加严厉责难。

  2. 96metuit ut eam ipse posset opibus suis sustinere

    在表示恐惧的动词(metuit)之后,ut 引导的从句表示否定意义的忧虑,相当于 ne non(“担心自己不能承受……”)。此处指裁判官韦尔吉利乌斯害怕凭借一己之力无法抵挡那场风暴。

  3. 97quae se potius exscindi quam e suo complexu ut eriperer facile pateretur

    动词 pateretur 在比较连词 quam 之前带不定式补足语(se... exscindi),而在 quam 之后则转换为 ut 引导的虚拟式从句(ut eriperer)。patior 兼有这两种用法,此处在比较结构中发生了句式交替。

  4. 99non qui minus timeret sed, si acciderent ea quae timerentur, mecum ea subire et perpeti vellet

    关系代词 qui 引导的从句修饰先行词 unum,动词使用特征/限定虚拟式(timeret... vellet),意为“不是由于惧怕更少,而是唯一一个愿意……的人”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi028.humanitext-lat2:95-99