← 西塞罗

为普兰基乌斯辩护

§100-104

追忆庇护之恩与最后的哀求

西塞罗追忆了流亡期间普兰基乌斯对他无微不至的庇护与陪伴,并在演说结语中含泪恳求审判官和主审官拯救普兰基乌斯,如同他们当年拯救西塞罗一样。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§100

​qui, cum ad me L. Tubero, meus necessarius, qui fratri meo legatus fuisset, decedens ex Asia venisset easque insidias quas mihi paratas ab exsulibus coniuratis audierat ad me animo amicissimo detulisset, in Asiam me ire propter eius provinciae mecum et cum meo fratre necessitudinem comparantem non est passus;1 vi me, vi, inquam, Plancius et complexu suo retinuit multosque mensis a capite meo non discessit, abiecta quaestoria persona comitisque sumpta.

当我的亲友、曾任我兄弟副官的卢基乌斯·图贝罗从亚细亚离任归来,并怀着极友善的心意向我报告他所听闻的被流放谋叛者针对我所设下的伏击时,普兰基乌斯不容许正因该行省与我和我兄弟的密切渊源而准备前往亚细亚的我成行;普兰基乌斯用力量,我说,是用力量和他的臂弯挽留了我,他抛下财务官的身份而承担起同伴的角色,数月之久寸步不离地守护着我的生命。

§101

O excubias tuas, Cn. Planci, miseras, o flebilis vigilias, o noctes acerbas, o custodiam etiam mei capitis infelicem! si quidem ego tibi vivus non prosum, qui fortasse mortuus profuissem.2 memini enim, memini neque umquam obliviscar noctis illius cum tibi vigilanti, adsidenti, maerenti vana quaedam miser atque inania falsa spe inductus pollicebar, me, si essem in patriam restitutus, praesentem tibi gratias relaturum; sin aut vitam mihi fors ademisset aut vis aliqua maior reditum peremisset, hos, hos—quos enim ego tum alios animo intuebar?—omnia tibi illorum laborum praemia pro me persoluturos. quid me aspectas, quid mea promissa repetis, quid meam fidem imploras? nihil tibi ego tum de meis opibus pollicebar, sed de horum erga me benivolentia promittebam; hos pro me lugere, hos gemere, hos decertare pro meo capite vel vitae periculo velle videbam; de horum desiderio, luctu, querelis cotidie aliquid tecum simul audiebam; nunc timeo ne tibi nihil praeter lacrimas queam reddere, quas tu in meis acerbitatibus plurimas effudisti.

格奈乌斯·普兰基乌斯啊,你那痛苦的夜巡,你那令人垂泪的守望,那辛酸的夜晚,那对我生命不幸的护卫啊!如果我活着反而对你毫无益处,而若我死去或许倒能有益于你的话。因为我记得,我记得且永不会忘记那个夜晚,当你通宵守候、坐在我身边悲泣时,不幸的我在虚妄希望的诱导下,曾向你许下某些徒然空洞的诺言:如果我得以重返祖国,我将亲自向你报答深恩;但若是命运夺去了我的生命,或是某种更大的强权断绝了我的归途,这些人,这些人——因为我当时心中还注视着别的什么人呢?——必会代我向你全额偿还那些辛劳的一切酬报。你为何注视着我,为何向我索要诺言,为何乞求我的信义?我当时并非凭自己的财富向你许诺,而是基于这些人对我的善意作出保证;我当时看见这些人为了我哀悼,这些人为了我叹息,甘冒生命危险也要为我的安全抗争;关于这些人的思念、哀痛与哭诉,我每日都与你一同听闻;如今我深恐除了眼泪之外无以为报,而这眼泪你在我遭受苦难时已流得太多太多。

§102

​quid enim possum aliud nisi maerere, nisi flere, nisi te cum mea salute complecti? salutem tibi idem dare possunt qui mihi reddiderunt. te tamen—exsurge, quaeso!—retinebo et complectar, nec me solum deprecatorem fortunarum tuarum sed comitem sociumque profitebor; atque, ut spero, nemo erit tam crudeli animo tamque inhumano nec tam immemor non dicam meorum in bonos meritorum, sed bonorum in me, qui a me mei servatorem capitis divellat ac distrahat. non ego meis ornatum beneficiis a vobis deprecor, iudices, sed custodem salutis meae, non opibus contendo, non auctoritate, non gratia, sed precibus, sed lacrimis, sed misericordia, mecumque vos simul hic miserrimus et optimus obtestatur parens, et pro uno filio duo patres deprecamur.

除了哀痛,除了啼哭,除了将你与我的安全紧紧相拥,我还能做些什么呢?那些曾经将安全归还给我的人,同样能够将安全赐予你。然而你——请站起来,我求你!——我将紧紧拉住你并拥抱你,我不仅声明自己是你命运的求情者,更是你的同行者与同伴;而且正如我所期盼的,绝不会有人心肠如此残忍冷酷,如此健忘——我且不说我对善士的功德,而是善士对我的恩情——以致将我生命的救主从我身边硬生生夺走并撕裂开去。审判官们,我向你们求情的不是一个因我的恩惠而显贵的人,而是我安全的守护者;我不是以财富、不是以威权、不是以权势相争,而是以祈求、以眼泪、以同情相争;与我一同向你们恳求的,还有这位最不幸也最崇高的父亲,为了这同一个儿子,我们两位父亲一同向你们求情。

§103

​nolite, iudices, per vos, per fortunas, per liberos vestros inimicis meis, eis praesertim quos ego pro vestra salute suscepi, dare laetitiam gloriantibus vos iam oblitos mei salutis eius a quo mea salus conservata est hostis exstitisse;3 nolite animum meum debilitare cum luctu tum etiam metu commutatae vestrae voluntatis erga me; sinite me, quod vobis fretus huic saepe promisi, id a vobis ei persolvere.

审判官们,看在你们自己、你们的财产、你们的子女份上,切莫让我的仇敌,尤其是那些我为了你们的安全而结下的仇敌获得喜悦,去夸耀说你们如今已经忘却了我,竟成了那个保护了我生命之人的安全的敌人;切莫让我的心灵因悲痛和对你们对我善意改变的恐惧而彻底崩溃;请容许我凭借对你们的信赖而多次向他许下的诺言,由你们代向他偿还清算。

§104

​teque, C. Flave, oro et obtestor, qui meorum consiliorum in consulatu socius, periculorum particeps, rerum quas gessi adiutor fuisti, meque non modo salvum semper sed etiam ornatum florentemque esse voluisti, ut mihi per hos conserves eum per quem me tibi et his conservatum vides. plura ne dicam4 tuae me etiam lacrimae impediunt vestraeque, iudices, non solum meae, quibus ego magno in metu meo subito inducor in spem, vos eosdem in hoc conservando futuros qui fueritis in me, quoniam istis vestris lacrimis de illis recordor quas pro me saepe et multum profudistis.

盖乌斯·弗拉维乌斯,我祈求并恳请你,你在我的执政官任内曾是我谋划的伙伴、危难的共担者、我所建功业的襄助者,你不仅始终希望我平安,更希望我显赫昌盛,请你通过这些人,为我保全那个使我得以保全并重归于你和他们的人。为免我多说,你的眼泪,还有审判官们,你们的眼泪,而不仅仅是我自己的眼泪,阻止了我;正因这些眼泪,在极度的恐惧中我突然生出希望:在保全此人一事上,你们将与当年对待我时毫无二致,因为从你们这眼泪中,我想起了你们当年为我常常且大量倾洒的泪水。

语法注4 条
  1. 100comparantem non est passus

    现在分词 comparantem 修饰受动词 non est passus(源自 patior)支配的受格宾语 me,并支配不定式短语 in Asiam ire(“不容许正准备前往亚细亚的我……”)。

  2. 101qui fortasse mortuus profuissem

    在由 qui(先行词为 ego)引导的关系从句中,分词 mortuus 具有条件意涵(相当于 si mortuus essem),与过去完成时虚拟式 profuissem 配合,构成对过去的与事实相反的假设(“若我已死,或许反倒对你有所助益的我”)。

  3. 103salutis eius a quo mea salus conservata est hostis exstitisse

    依附于分词 gloriantibus 的主格不定式(AcI)结构。不定式 exstitisse 的主语受格为 vos,hostis 为复数受格表语(-is 相当于 -es),支配宾格性属格 salutis eius,意为“作为他生命安全的敌人而出现”。

  4. 104plura ne dicam

    置于句首的插入性目的从句(ne 加现在时虚拟式 dicam),为限定说话者表达的惯用表达:“为免我多说”或“不再多言”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi028.humanitext-lat2:100-104