← 西塞罗

驳皮索

§41-44

二人的罪行与因良心谴责而受的真正刑罚

西塞罗痛斥摧残属省却妄求感谢祭的加比尼乌斯,以及因内疚而不敢向元老院送交公函的皮索,并指出真正的刑罚并非肉体痛苦或外在厄运,而是罪愆所带来的良心折磨与尊严丧失。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§41

​nam ille gurges atque helluo natus abdomini suo non laudi et gloriae, cum equites Romanos in provincia, cum publicanos nobiscum et voluntate et dignitate coniunctos omnis fortunis, multos fama vitaque privasset, cum egisset aliud nihil illo exercitu nisi ut urbis depopularetur, agros vastaret, exhauriret domos, ausus est—quid enim ille non audeat?—a senatu supplicationem per litteras postulare. O di immortales! tune etiam atque adeo vos, geminae voragines scopulique rei publicae, vos meam fortunam deprimitis, vestram extollitis, cum de me ea senatus consulta absente facta sint, eae contiones habitae, is motus fuerit municipiorum et coloniarum omnium, ea decreta publicanorum, ea conlegiorum, ea denique generum ordinumque omnium quae non modo ego optare numquam auderem sed cogitare non possem, vos autem sempiternas foedissimae turpitudinis notas subieritis?

因为那个吞噬一切的饕餮之徒,那个为填饱肚肠而非为荣誉和荣耀而生的酒囊饭袋,在属省里剥夺了罗马骑士以及在心愿与尊严上均与我们紧密相连的包税人——剥夺了所有人的财产,甚至剥夺了许多人的名誉与性命;他带领着那支军队除了劫掠城市、蹂躏田野、抄没家舍之外毫无作为,却竟敢——因为有什么是他不敢的呢?——通过公函向元老院要求举行感恩祭。不朽的神明啊!连你,或者说你们两个,国家的一对深渊和礁石,居然贬低我的境遇而吹捧你们自己的境遇,难道你们忘了:在我离邦期间,元老院为了我通过了那样的决议,举行了那样的群众集会,所有的自治市和殖民地发起了那样的请愿风潮,包税人、各个行会、乃至所有阶层和等级作出了那样的决议——这些决议不仅是我从未敢祈求的,甚至是我不可想象的——而你们却蒙受了最可耻之丑行的永世污名?

§42

​an ego, si te et Gabinium cruci suffixos viderem, maiore adficerer laetitia ex corporis vestri laceratione quam adficior ex famae?1 nullum est supplicium putandum quo adfici casu aliquo etiam boni viri fortesque possunt. atque hoc quidem etiam isti tui dicunt voluptarii Graeci: quos utinam ita audires ut erant audiendi; numquam te in tot flagitia ingurgitasses. verum audis in praesepibus, audis in stupris, audis in cibo et vino. sed dicunt isti ipsi qui mala dolore, bona voluptate definiunt, sapientem, etiam si in Phalaridis tauro inclusus succensis ignibus torreatur, dicturum tamen suave illud esse seque ne tantulum quidem commoveri. tantam virtutis vim esse voluerunt ut non posset esse umquam vir bonus non beatus.

难道说,如果我看到你和加比尼乌斯被钉上十字架,我从你们肉体所遭受的撕裂中所体会到的快意,会大于我如今从你们名誉的撕裂中所体会到的快意吗?凡是由于某种偶然也能降临到善良与勇敢之人身上的遭遇,绝不能被视为刑罚。而这一点,甚至连你那些沉湎于享乐的希腊朋友也是这么说的——要是你能以应有的态度倾听他们该有多好,你绝不至于沉溺于如此之多的罪行之中。可是你却是在马厩里听,在奸淫中听,在酒肉宴乐中听。然而,哪怕是那些将痛苦定义为恶、将享乐定义为善的这批人本身也说:智者哪怕被关在法拉里斯的铜牛中、受底下点燃的火焰炙烤,也依然会宣称那是甜美的,并且自己丝毫未受动摇。他们认定美德具有如此巨大的力量,以至于一个善良之人绝不可能不是幸福的。

§43

​quae est igitur poena, quod supplicium? id mea sententia quod accidere nemini potest nisi nocenti, suscepta fraus, impedita et oppressa mens, bonorum odium, nota inusta senatus, amissio dignitatis. nec mihi ille M. Regulus quem Carthaginienses resectis palpebris inligatum in machina vigilando necaverunt supplicio videtur adfectus, nec C. Marius quem Italia servata ab illo demersum in Minturnensium paludibus, Africa devicta ab eodem expulsum et naufragum vidit. Fortunae enim ista tela sunt non culpae; supplicium autem est poena peccati. neque vero ego, si umquam vobis mala precarer, quod saepe feci, in quo di immortales meas preces audiverunt, morbum aut mortem aut cruciatum precarer. Thyestea est ista exsecratio poetae volgi animos non sapientium moventis, ut tu "naufragio expulsus uspiam" saxis fixus asperis, evisceratus latere penderes, "" ut ait ille, "saxa spargens tabo, sanie et sanguine atro."

那么,什么是惩罚,什么是刑罚呢?依我之见,那就是绝不可能降临于任何人、除非他是有罪之人的东西:犯下的恶行,受到羁绊和压抑的心灵,善人的仇恨,元老院烙下的耻辱印记,尊严的丧失。在我看来,那位被迦太基人割去眼睑、绑在刑具上因剥夺睡眠而致死的马尔库斯·雷古鲁斯并未遭受刑罚;那位被自己所拯救的意大利目睹其沉没在敏图尔奈的沼泽中、被自己所征服的阿非利加目睹其遭受流放与海难的盖乌斯·马略也没有遭受刑罚。因为那些是命运的投枪,而不是罪责的投枪;而刑罚则是对罪孽的报应。事实上,哪怕我曾为你们祈求灾祸——正如我常常做的那样,并且不朽的神明也垂听了我的祈祷——我也绝不会去祈求疾病、死亡或酷刑。那是诗人的忒厄斯忒斯式的诅咒,动摇的是凡夫俗子而非智者的心灵,好让你 “在海难中被抛至某处,” 钉在嶙峋的岩石上,被掏空内脏,从侧腹倒悬着, “” 正如那位诗人所言,“以污物、脓水和黑血喷溅岩石。”

§44

​non ferrem omnino moleste, si ita accidisset; sed id tamen esset humanum. M. Marcellus, qui ter consul fuit, summa virtute, pietate, gloria militari, periit in mari; qui tamen ob virtutem in gloria et laude vivit. in fortuna quadam est illa mors non in poena putanda. quae est igitur poena, quod supplicium, quae saxa, quae cruces? esse duos duces2 in provinciis populi Romani, habere exercitus, appellari imperatores; horum alterum sic fuisse infrenatum conscientia scelerum et fraudum suarum ut ex ea provincia quae fuerit ex omnibus una maxime triumphalis nullam sit ad senatum litteram mittere ausus. ex qua provincia modo vir omni dignitate ornatissimus, L. Torquatus, magnis rebus gestis me referente ab senatu imperator est appellatus, unde his paucis annis Cn. Dolabellae, C. Curionis, M. Luculli iustissimos triumphos vidimus, ex ea te imperatore nuntius ad senatum adlatus est nullus; ab altero adlatae litterae, recitatae, relatum ad senatum.

即使当真如此发生,我也绝不会感到难受;但这终究不过是人类寻常的命运。曾三次担任执政官、具备极高美德、虔敬和军事荣耀的马尔库斯·马尔凯卢斯死于海中;然而他凭借其美德,至今仍活在荣耀与赞美之中。那场死亡应当被视为处于某种命运之中,而非处于刑罚之中。那么,什么是惩罚,什么是刑罚,什么是岩石,什么是十字架呢?那就是在罗马人民的属省中有两位将领,执掌军队,被呼为统帅;而他们当中的一人,因对其罪恶与奸谲的良心自知而被死死制约,以至于在所有属省中最具凯旋传统的那个属省里,竟然未敢向元老院送交一封信函!就在不久前,一位具备一切最高尊严的杰出之士卢基乌斯·托尔夸图斯,因建立伟大功业而由我提议被元老院呼为统帅;在过去这几年里,我们又曾目睹格奈乌斯·多拉贝拉、盖乌斯·库里奥、马尔库斯·卢库鲁斯最当之无愧的凯旋式——正是从这样一个属省,在你是统帅的任期内,却没有任何消息送达元老院;而从另一位那里,信函送到了,宣读了,并提交给了元老院议处。

语法注2 条
  1. 42ex famae

    承接前半句中的 ex corporis vestri laceratione,省略了名词 laceratione(意为“相比于从你们名誉的[撕裂中所感到的快乐]”)。

  2. 44esse duos duces

    说明性不定式(epexegetic infinitive),用以具体回答前句的修辞性疑问“那么,什么是惩罚,什么是刑罚,什么是岩石,什么是十字架?”(quae est igitur poena, quod supplicium, quae saxa, quae cruces?)。其后的 habere、appellari、fuisse 等不定式共同构成了该解答的骨架。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi027.humanitext-lat2:41-44