- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. IV. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi027.humanitext-lat2:36-40
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗将其光荣归邦与皮索在马其顿属省的耻辱统治进行对比,谴责皮索蹂躏属省、断送军队,却连战功公函都不敢呈送元老院的无能与怯懦。
quae lex quem ad modum accepta sit quid me attinet dicere? ex vobis audio nemini civi ullam quo minus adesset satis iustam excusationem1 esse visam; nullis comitiis umquam neque multitudinem hominum tantam neque splendidiorem fuisse; hoc certe video, quod indicant tabulae publicae, vos rogatores, vos diribitores, vos custodes fuisse tabellarum, et, quod in honoribus vestrorum propinquorum non facitis vel aetatis excusatione vel honoris, id in salute mea nullo rogante vos vestra sponte fecistis.
关于那项法案是如何通过的,又何须我来赘述?我从你们口中得知,对任何公民而言,没有任何借口被视为足以不去出席;在任何民会上,都未曾有过如此众多的人群,也未曾有过更为显赫的盛况。这至少是我亲眼所见的,正如公共档案所表明的那样:是你们亲自担任收票人,是你们担任验票人,是你们担任选票的看管人;并且,你们在自己亲属的公职竞选中即便以年龄或官职为借口也不去做的事,为了我的安危,在无人请求的情况下,你们全凭自己的意愿去做了。
confer nunc, Epicure noster ex hara producte non ex schola, confer, si audes, absentiam tuam cum mea. obtinuisti provinciam consularem finibus eis quos lex cupiditatis tuae, non quos lex generi tui pepigerat. nam lege Caesaris iustissima atque optima populi liberi plane et vere erant liberi, lege autem ea quam nemo legem praeter te et conlegam tuum putavit omnis erat tibi Achaia, Thessalia, Athenae, cuncta Graecia addicta; habebas exercitum tantum quantum tibi non senatus aut populus Romanus dederat, sed quantum tua libido conscripserat; aerarium exhauseras.
现在,拿来对比一下吧,我们这位从猪圈里而非从学园里出产的伊壁鸠鲁!如果你敢的话,拿你的离邦与我的离邦对比一下吧!你所治理的执政官级属省,其边界是由你的贪欲之法、而非由你女婿之法所划定的。因为依据恺撒那极其公正且最优良的法律,自由的各族人民是明明白白、真真正正自由的;然而依据除了你和你同僚之外无人视其为法律的那项法案,整个阿开亚、色萨利、雅典以及全希腊都被判归了你。你拥有的一支军队,不是元老院或罗马人民赐予你的,而是由你一己私欲所征募的那般庞大;你榨干了国库。
quas res gessisti imperio, exercitu, provincia consulari? quas res gesserit, quaero! qui ut venit, statim—nondum commemoro rapinas, non exactas pecunias, non captas, non imperatas, non neces sociorum, non caedis hospitum, non perfidiam, non immanitatem, non scelera praedico; mox, si videbitur, ut cum fure, ut cum sacrilego, ut cum sicario disputabo; nunc meam spoliatam fortunam conferam cum florente fortuna imperatoris. quis umquam provinciam cum exercitu obtinuit qui nullas ad senatum litteras miserit? tantam vero provinciam cum tanto exercitu, Macedoniam praesertim, quam tantae barbarorum gentes attingunt ut semper Macedonicis imperatoribus idem fines provinciae fuerint qui gladiorum atque pilorum; ex qua aliquot praetorio imperio, consulari quidem nemo rediit, qui incolumis fuerit, quin triumpharit!2 est hoc novum; multo illud magis. appellatus est hic volturius illius provinciae, si dis placet, imperator.
你凭借你的统帅权、你的军队、你的执政官级属省,成就了什么功业?他成就了什么功业,我倒要问问!他一到达,立刻——我暂且不提那些劫掠,不宣告勒索的、巧取的、强征的金钱,不提盟友的遇害,不提宾客的被杀,不提背信弃义,不提残暴,不提罪恶;稍后若有必要,我自会像对待盗贼、对待渎神者、对待刺客一样与他清算;现在,我要把我那被剥夺的境遇同统帅的繁盛境遇作一番对比。曾有谁统领着一支军队掌管一个属省,却从未向元老院送交过一封公函?更何况是掌管着如此庞大的属省并率领着如此浩大的军队,尤其是马其顿,如此众多的蛮族与其接壤,以至于对历任马其顿统帅而言,属省的边界始终与利剑投枪的边界相一致;从这里,曾有数人以法务官统帅权〔举行凯旋式〕,而以执政官统帅权归来且安然无恙者,则无一人不举行凯旋式!这是前所未有的事;而另一件事则更是耸人听闻:那个属省的这只秃鹰,若神明允许,竟然被呼为统帅!
ne tum quidem, Paule noster, tabellas Romam cum laurea mittere audebas? misi, inquit. quis umquam recitavit, quis ut recitarentur postulavit? nihil enim mea iam refert, utrum tu conscientia oppressus scelerum tuorum nihil umquam ausus sis scribere ad eum ordinem quem despexeras, quem adflixeras, quem deleveras, an amici tui tabellas abdiderint idemque silentio suo temeritatem atque audaciam tuam condemnarint; atque haud scio an malim3 te videri nullo pudore fuisse in litteris mittendis, at amicos tuos plus habuisse et pudoris et consili, quam aut te videri pudentiorem fuisse quam soles, aut tuum factum non esse condemnatum iudicio amicorum.
甚至在那个时候,我们这位保卢斯啊,你都不敢把缠着月桂枝的公函送往罗马吗? “我送了,”他说。曾有谁宣读过,曾有谁要求宣读过?因为对我而言,究竟是你被对自己罪恶的负罪感所压垮,再也不敢给这个曾被你鄙视、折磨并摧毁的阶层写任何东西,还是你的朋友们把公函藏了起来,并且同样以他们的沉默谴责了你的鲁莽与狂妄,如今都无关紧要了;我甚至倒倾向于认为,与其显得你比平日更有羞耻心,或者你的行径未受朋友们的评断所谴责,我更乐见显得你在寄送信函上全无廉耻,而你的朋友们则既有更多的羞耻,又有更多的明智。
quod si non tuis nefariis in hunc ordinem contumeliis in perpetuum tibi curiam praeclusisses, quid tandem erat actum aut gestum in tua provincia de quo ad senatum cum gratulatione aliqua scribi abs te oporteret?4 vexatio Macedoniae, an oppidorum turpis amissio, an sociorum direptio, an agrorum depopulatio, an munitio Thessalonicae, an obsessio militaris viae, an exercitus nostri interitus ferro, fame, frigore, pestilentia? tu vero qui ad senatum nihil scripseris, ut in urbe nequior inventus es quam Gabinius, sic in provincia paulo tamen quam ille demissior.
退一步说,就算你没有用对这个阶层的大逆不道的侮辱而将议事堂对自己永久关闭,那么在你的属省里究竟有什么事被做成或成就,值得你怀着某种祝贺之情向元老院书写报告呢?是对马其顿的蹂躏,还是城邑的屈辱沦陷?是盟友的横遭劫掠,还是田园的洗劫一空?是塞萨洛尼基的修筑工事防守,还是军用大道的被围堵截?还是我军在刀剑、饥饿、严寒与瘟疫之下的全军覆没?你这个对元老院一字不写的人,正如同你在罗马城中被发现比加比尼乌斯更加邪恶一样,你在属省里却仍比他要更为怯懦一些。
- 36ullam quo minus adesset satis iustam excusationem
由 quo minus 引导的从句依附于表示妨碍或推脱的名词 excusatio(借口),表达被免除或未能执行的动作(即“不出席”)。在此相当于一个解释性的妨碍从句,修饰 excusatio,意为“用以不出席的正当借口”。
- 38quin triumpharit
先行词 nemo 含有否定意义,因而此处使用连词 quin 代替 qui non,引导带有特征从句性质的否定从句,谓语为完成时虚拟语气 triumpharit(triumphaverit 的缩略形式),构成双重否定:“没有人安然归来而未举行凯旋式的”。
- 39haud scio an malim
haud scio an 连用虚拟语气(此处为 malim),是古典拉丁语中表达委婉断言的习用句式,意为“我倒倾向于认为我宁愿……”(字面为“我不知是否我更乐意”),并与后文的 quam 照应形成比较结构。
- 40quid tandem erat actum aut gestum in tua provincia de quo ad senatum cum gratulatione aliqua scribi abs te oporteret?
条件从句(quod si non ... praeclusisses)采用了与过去事实相反的过去完成时虚拟语气,而主句谓语却使用了直陈式过去完成时 erat actum(引导定语从句中的 oporteret)。主句采用直陈式旨在强调客观事实与职责(“究竟有什么实际做成的事是应当据以报告的”),增强了修辞上的质问力度与现实感。
