← 西塞罗

论执政官行省

§44-47

批判元老院要人的矛盾并支持恺撒统帅权

西塞罗为其政治立场辩护,尖锐指责元老院领袖们一方面否定恺撒法令却另一方面承认克洛狄乌斯保民官职位的自相矛盾,并声明为了国家利益与元老院的和睦,他将支持恺撒在高卢的统帅权。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§44

​ego vero, si mihi non licet per aliquos1 ita gloriari, me dolorem atque inimicitias meas rei publicae concessisse, si hoc magni cuiusdam hominis et persapientis videtur, utar hoc, quod non tam ad laudem adipiscendam quam ad vitandam vituperationem valet, hominem me esse gratum, et non modo tantis beneficiis, sed etiam mediocri hominum benivolentia commoveri. a viris fortissimis et de me optime meritis quibusdam peto ut, si ego illos meorum laborum atque incommodorum participes esse nolui, ne illi me suarum inimicitiarum socium velint esse, praesertim cum mihi idem illi concesserint ut etiam acta illa Caesaris, quae neque oppugnavi antea neque defendi, meo iam iure possim defendere.

至于我,如果因某些人的缘故,我不能以此自夸——即我已将个人的痛苦与仇怨让渡给了国家——如果这看起来属于某位伟大且极明智之人的品格,那么我宁可采用这一点(它与其说是为了赢得赞誉,不如说是为了避免非议):即我是一个知恩图报的人,不仅因如此巨大的恩惠,而且连人们微小的善意也能使我感动。我恳请某些极其英勇且对我有极大功劳的人:如果我不曾希望他们分担我的劳苦与灾难,他们也不要指望我成为他们仇怨的同谋,特别是那些同样的人已经向我承认,我现在完全有权去捍卫恺撒的那些法令,而这些法令是我先前既未攻击也未捍卫过的。

§45

​nam summi civitatis viri, quorum ego consilio rem publicam conservavi, et quorum auctoritate illam coniunctionem Caesaris defugi, Iulias leges et ceteras illo consule rogatas iure latas negant: idem illam proscriptionem capitis mei contra salutem rei publicae, sed salvis auspiciis rogatam esse dicebant. itaque vir summa auctoritate, summa eloquentia, dixit graviter casum illum meum funus esse rei publicae, sed funus iustum et indictum.2 mihi ipsi omnino perhonorificum est discessum meum funus dici rei publicae: reliqua non reprendo, sed mihi ad id quod sentio adsumo. nam si illud iure rogatum dicere ausi sunt quod nullo exemplo fieri potuit, nulla lege licuit, quia nemo de caelo servarat, oblitine erant tum cum ille qui id egerat plebeius est lege curiata factus dici de caelo esse servatum? qui si plebeius omnino esse non potuit, qui tribunus plebis potuit esse? et cuius tribunatus si ratus est, nihil est quod inritum ex actis Caesaris possit esse, eius non solum tribunatus ratus sed etiam perniciosissimae res, auspiciorum religione conservata, iure latae videbuntur?

因为那些国家的显要人物——正是依凭他们的谋划我拯救了国家,依凭他们的权威我避开了与恺撒的那场结盟——声称《尤利乌斯法》以及在恺撒执政官任内提出的其他法律在法理上均非合法通过;然而同是这些人,却曾宣称那份针对我人身公权的剥夺令虽不利于国家的安全,却是在保全了鸟卜(即在合乎鸟卜程序)的情况下提出的。因此,一位极具威望、极具口才的人物曾严肃宣称,我的那场浩劫乃是国家的葬礼,却是一场正当且依例宣告举行的葬礼。对我个人而言,我的离去被称为国家的葬礼固然极其光荣;其余的话我并不指责,但我要借用来支持我的看法。因为,如果他们胆敢声称那项毫无先例可循、毫无法律许可的法令在法理上是通过的(仅仅因为当时无人观测天空),那么他们难道忘记了,当推行该法令的那个人通过库里亚法成为平民时,当时有人宣称已经观测了天空吗?如果他根本不可能成为平民,他如何能够成为平民保民官?如果他的保民官职权是有效的,恺撒的政令中便没有任何一项可以是无效的;难道不仅他的保民官职权有效,就连那些最具毁灭性的法令,也被视为在保全了鸟卜神圣程序的情况下合规通过了吗?

§46

​qua re aut vobis statuendum est legem Aeliam manere, legem Fufiam non esse abrogatam, non omnibus fastis legem ferri licere; cum lex feratur, de caelo servari, obnuntiari, intercedi licere; censorium iudicium ac notionem et illud morum severissimum magisterium non esse nefariis legibus de civitate sublatum; si patricius tribunus plebis fuerit, contra leges sacratas, si plebeius, contra auspicia fuisse; aut mihi concedant homines oportet in rebus bonis non exquirere ea iura quae ipsi in perditis non exquirant, praesertim cum ab illis aliquotiens condicio C. Caesari lata sit ut easdem res alio modo ferret, qua condicione auspicia requirebant, leges comprobabant, in Clodio auspiciorum ratio sit eadem, leges omnes sint eversae ac perditae civitatis.

因此,要么你们必须认定:《埃利乌斯法》依然有效,《富菲乌斯法》未被废除,并非所有吉日都可以提出法案;当法案被提出时,允许观测天空、宣布不祥凶兆以及行使否决权;监察官的审判、调查以及对风俗最为严厉的监督权并未因恶法而被从城邦中剥夺;如果一位贵族担任平民保民官,便违反了神圣法,如果他是平民,便违反了鸟卜;要么人们就应当允许我,在良善的事物上不必去苛求那些他们在毁灭性的事物上自己都不予苛求的法条——尤其是当他们曾数次向盖乌斯·恺撒提出条件,让他以另一种方式提出同样的法案,按此条件他们便要求遵守鸟卜而认可法律,而在克洛狄乌斯的事例中,鸟卜的情况完全相同,城邦的所有法律却被彻底颠覆和摧毁。

§47

extremum illud est. ego, si essent mihi cum C. Caesare,3 tamen hoc tempore rei publicae consulere, inimicitias in aliud tempus reservare deberem; possem etiam summorum virorum exemplo inimicitias rei publicae causa deponere. sed cum inimicitiae fuerint numquam, opinio iniuriae beneficio sit exstincta, sententia mea, patres conscripti, si dignitas agitur Caesaris, homini tribuam; si honos quidam, senatus concordiae consulam; si auctoritas decretorum vestrorum, constantiam ordinis in eodem ornando imperatore servabo; si perpetua ratio Gallici belli, rei publicae providebo; si aliquod meum privatum officium, me non ingratum esse praestabo. atque hoc velim probare omnibus, patres conscripti; sed levissime feram si forte aut iis minus probaro qui meum inimicum repugnante vestra auctoritate texerunt, aut iis, si qui meum cum inimico suo reditum in gratiam vituperabunt, cum ipsi et cum meo et cum suo inimico in gratiam non dubitarint redire.

最后还有一点。即使我和盖乌斯·恺撒之间存在仇怨,我在此刻也应当为国家着想,将仇怨留待其他时刻;我本也可以效仿先贤的榜样,为了国家而放下仇怨。但是,既然仇怨从未存在过,受侵害的印象也已被恩惠所抹消,那么各位元老,在我的表决意见中:如果涉及恺撒的尊严,我将赋予此人;如果涉及某种荣誉,我将顾全元老院的和睦;如果涉及你们决议的权威,我将在表彰同一位统帅上保持元老阶层的连贯一致;如果涉及高卢战争的全局考量,我将为国家未雨绸缪;如果涉及我个人的某种义务,我将表明我绝非忘恩负义之人。各位元老,我固然希望使所有人赞同这一点;但倘若我未能令某些人满意——无论是那些违背你们的权威庇护我仇敌的人,还是那些(如果真有的话)自己曾毫不犹豫地与我的仇敌以及他们自己的仇敌重归于好、却因我与他们的仇敌和解而谴责我的人——我也会泰然处之。

语法注3 条
  1. 44per aliquos

    介词 per 与宾格 aliquos 连用,表示阻碍或起因(“由于某些人的缘故”/“因某些人的阻挠”),类似于短语 per me licet(“就我而言是允许的”)中的用法。

  2. 45funus iustum et indictum

    罗马宗教与法律中关于正式公葬的程式化用语。funus iustum 指“合乎法定程序的正规葬礼”,indictum 指“由传令官正式公布并召集的葬礼”(即 funus indictivum)。西塞罗引用某位演说家将其流放比作国家葬礼的修辞表述。

  3. 47si essent mihi cum C. Caesare

    动词 essent 缺少主语名词 inimicitiae(仇怨),该词可根据前文语境及紧随其后的宾格 inimicitias 自然补足,意为“即便我和盖乌斯·恺撒之间存在(仇怨)”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi025.humanitext-lat2:44-47