← 西塞罗

论执政官行省

§40-43

与恺撒的个人交情及前嫌的冰释

西塞罗回顾了他与恺撒之间深厚的个人友谊及政治分歧的历史,说明了自己曾拒绝对方多项优厚提议的缘由,并依据庞培出面促成其归国的事实,论证应当消除流亡时期的那段过往怨恨。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§40

​atque haec, si inimicissimus essem C. Caesari, sentirem tamen rei publicae causa. sed non alienum esse arbitror, quo minus saepe aut interpeller a non nullis aut tacitorum existimatione reprendar,1 explicare breviter quae mihi sit ratio et causa cum Caesare. ac primum illud tempus familiaritatis et consuetudinis quae mihi cum illo, quae fratri meo, quae C. Varroni, consobrino nostro, ab omnium nostrum adulescentia fuit, praetermitto. postea quam sum penitus in rem publicam ingressus, ita dissensi ab illo ut in disiunctione sententiae coniuncti tamen amicitia maneremus.

而且即便我是盖乌斯·恺撒最大的仇敌,为了国家我也依然会持这番见解。 但是,为了使我更少受到某些人的打断,或者受到沉默者心中评价的指责,我认为简要阐明我与恺撒之间有着怎样的关系和缘由并非不合时宜。首先,我且略过我与他、我的兄弟与他、我们的表兄盖乌斯·瓦罗与他从我们大家的青年时代起便保有的那段亲密与交往的岁月。在我深入投身国家政务之后,我与他政见相左,但尽管见解分歧,我们在友谊上却依然紧密相连。

§41

​consul ille egit eas res quarum me participem esse voluit; quibus ego si minus adsentiebar, tamen illius mihi iudicium gratum esse debebat. me ille ut quinqueviratum acciperem rogavit; me in tribus sibi coniunctissimis consularibus esse voluit; mihi legationem quam vellem, quanto cum honore vellem, detulit. quae ego omnia non ingrato animo, sed obstinatione quadam sententiae repudiavi. quam sapienter, non disputo; multis enim non probabo; constanter quidem et fortiter certe, qui cum me firmissimis opibus contra scelus inimicorum munire et popularis impetus populari praesidio propulsare possem, quamvis excipere fortunam, subire vim atque iniuriam malui quam aut a vestris sanctissimis mentibus dissidere aut de meo statu declinare. sed non is solum gratus debet esse qui accepit beneficium, verum etiam is cui potestas accipiendi fuit. ego illa ornamenta quibus ille me ornabat decere me et convenire iis rebus quas gesseram non putabam; illum quidem amico animo me habere eodem loco quo principem civium, suum generum, sentiebam.

他在担任执政官期间推行了那些希望我参与其中的事务;对于这些事务,即使我未予赞同,但他对我的器重本也应当令我感激。他曾恳请我接受五人委员会的职位;他希望我成为与他关系最密切的三位前执政官之一;他授予我随我心愿所挑、随我心愿享有殊荣的使节职位。这一切我都拒绝了,并非出于忘恩负义之心,而是出于对某种政见的执守。这有多明智,我无意争辩;因为我无法令许多人信服;但这确实坚韧不拔,而且无疑极为勇敢,因为尽管我本可以用最坚固的资财防备仇敌的罪行,并用民粹的护盾击退民粹的冲击,但我宁愿承受任何命运,经受暴力与伤害,也不愿与你们最崇高的心意相违,或偏离我原本的立场。然而,不仅领受恩惠的人应当心怀感激,就连曾有机会领受恩惠的人也同样应当如此。我固然认为他用来装点我的那些荣衔与我并不相称,也不适于我所立下的功绩;但我深知,他是出于朋友之谊,将我与罗马公民的领袖、他的女婿置于同一崇高地位。

§42

​traduxit ad plebem inimicum meum sive iratus mihi, quod me secum ne in beneficiis quidem videbat posse coniungi, sive exoratus. ne haec quidem fuit iniuria. nam postea me ut sibi essem legatus non solum suasit, verum etiam rogavit. ne id quidem accepi; non quo alienum mea dignitate arbitrarer, sed quod tantum rei publicae sceleris impendere a consulibus proximis non suspicabar. ergo adhuc magis est mihi verendum ne mea superbia in illius liberalitate quam ne illius iniuria in nostra amicitia reprendatur.

他将我的仇敌转入平民阶层,不论是因为看到我甚至在恩惠中都无法与他结盟而对我感到愤怒,还是因为经受不住请求。甚至连这也不算是一种侵害。因为此后他不仅劝说,而且还恳请我担任他的使节。连这我也没有接受;并非我认为这有损我的尊严,而是因为我未曾料到接下来的执政官会给国家带来如此巨大的罪行。因此直到此刻,我更该担忧的,倒是我面对他的慷慨时的傲慢受到指责,而非他在我们友谊中的不义受到谴责。

§43

​ecce illa tempestas, caligo bonorum et subita atque improvisa formido, tenebrae rei publicae, ruina atque incendium civitatis, terror iniectus Caesari de eius actis, metus caedis bonis omnibus, consulum scelus, cupiditas, egestas, audacia! si non sum adiutus, non debui;2 si desertus, sibi fortasse providit; si etiam oppugnatus, ut quidam aut putant aut volunt, violata amicitia est, accepi iniuriam, inimicus esse debui, non nego: sed si idem ille tum me salvum esse voluit cum vos me ut carissimum filium desiderabatis, et si vos idem pertinere ad causam illam putabatis voluntatem Caesaris a salute mea non abhorrere, et si illius voluntatis generum eius habeo testem, qui idem Italiam in municipiis, populum Romanum in contione, vos mei semper cupidissimos in Capitolio ad meam salutem incitavit, si denique Cn. Pompeius idem mihi testis de voluntate Caesaris et sponsor est illi de mea, nonne vobis videor et ultimi temporis recordatione et proximi memoria medium illud tristissimum tempus debere, si ex rerum natura non possim evellere, ex animo quidem certe excidere?3

看哪,那场风暴、良善之士头顶的阴霾、骤然而至且意料之外的惊恐、国家的昏暗、城邦的毁灭与烈火、强加给恺撒关于其法令的恐慌、全体良善之士对屠杀的畏惧,以及执政官们的罪恶、贪婪、穷困与鲁莽!如果我未曾获得帮助,我也本无资格要求受助;如果被抛弃,他或许是在为自己打算;如果甚至如某些人所认为或所期望的那样遭到了攻击,那么友谊确被践踏,我承受了伤害,我本应成为他的仇敌,对此我毫不否认:但如果在你们像思念挚爱的儿子一般盼望我归来之时,正是那同一个人希望我平安归来;如果你们同样认为恺撒的心意不排斥我的安全对那桩事业至关重要;如果对于他的这一心意,我有他的女婿作证——正是同一个人在自治市镇激励了意大利,在集会中激励了罗马人民,在卡庇托林山激励了始终对我无比热切的你们,来促成我的安全;如果归根结底,格奈乌斯·庞培对于恺撒的心意是我的证人,而对于我的心意又是对他的保证人——难道在你们看来,基于对最初时期的回忆和对最近时期的记忆,如果我无法从自然造化中抹除那段夹在中间的至为悲痛的时光,我难道不理应至少从心灵中将它彻底削去吗?

语法注3 条
  1. 40quo minus saepe aut interpeller a non nullis aut tacitorum existimatione reprendar

    连词 quo 伴随比较级副词短语 minus saepe 引导目的从句(相当于 ut eo minus saepe),从属于主句谓语 non alienum esse arbitror,表示西塞罗作出简要说明的目的。

  2. 43si non sum adiutus, non debui

    此处是省略结构,non debui 之后省略了被动不定词 adiuvari,意为“即便我未曾受到相助,我本也没有资格(要求被相助)”。

  3. 43nonne vobis videor et ultimi temporis recordatione et proximi memoria medium illud tristissimum tempus debere, si ex rerum natura non possim evellere, ex animo quidem certe excidere?

    该长句的核心骨架为 nonne vobis videor ... debere ... excidere?。人称动词 videor 与表示评价者的与格 vobis 连用,后接补足不定词 debere,进而统辖带有直接宾语 medium illud tristissimum tempus 的不定词 excidere;中间插入了条件让步状语从句 si ... non possim evellere。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi025.humanitext-lat2:40-43