← 西塞罗

为塞斯提乌斯辩护

§54-58

执政官的劫掠与吞并塞浦路斯的暴行

西塞罗痛斥在他被流放后执政官们立即进行的劫掠和一系列破坏性立法,继而谴责他们在对外事务中的横暴行径(如出卖佩西努斯神职与没收塞浦路斯国王的财产),并将其与罗马对降服诸王一贯的宽大传统进行对比。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§54

​hac tanta perturbatione civitatis ne noctem quidem consules inter meum interitum et suam praedam interesse passi sunt: statim me perculso ad meum sanguinem hauriendum, et spirante etiam re publica ad eius spolia detrahenda advolaverunt. omitto gratulationes, epulas, partitionem aerari, beneficia, spem, promissa, praedam, laetitiam paucorum in luctu omnium. vexabatur uxor mea, liberi ad necem quaerebantur, gener, et Piso gener, a Pisonis consulis pedibus supplex reiciebatur, bona diripiebantur eaque ad consules deferebantur, domus ardebat in Palatio: consules epulabantur. quod si meis incommodis laetabantur, urbis tamen periculo commoverentur.

在城邦这般巨大的混乱中,执政官们甚至不容许在我个人的毁灭与他们的掠夺之间间隔哪怕一个夜晚:我刚被打倒,他们便飞奔而来吮吸我的鲜血,并在共和国尚有一息存留之际剥夺其战利品。我姑且不提那庆贺、宴席、国库的瓜分、恩惠、希望、诺言、赃物,以及在众人的哀恸中少数人的欢狂。我的妻子受尽折磨,我的儿女被搜捕以图杀害,我的女婿——且是一位出身皮索家族的女婿——作为恳求者在执政官皮索脚下被踢开,财产遭劫掠并送交执政官,帕拉提乌姆的宅邸陷于烈火:而执政官们正在宴饮。假若他们真因我的灾祸而欢喜,至少也应当为城邦的危难所动容。

§55

sed ut a mea causa iam recedam, reliquas illius anni pestis recordamini—sic enim facillime perspicietis quantam vim omnium remediorum a magistratibus proximis res publica desiderarit—legum multitudinem, cum earum quae latae sunt, tum vero quae promulgatae fuerunt. nam latae quidem sunt consulibus illis—tacentibus dicam? immo vero etiam adprobantibus;1 ut censoria notio et gravissimum iudicium sanctissimi magistratus de re publica tolleretur,2 ut conlegia non modo illa vetera contra senatus consultum restituerentur, sed ab uno gladiatore innumerabilia alia nova conscriberentur, ut remissis senis et trientibus quinta prope pars vectigalium tolleretur, ut Gabinio pro illa sua Cilicia, quam sibi, si rem publicam prodidisset, pactus erat, Syria daretur, et uni helluoni bis de eadem re deliberandi et rogata lege potestas per novam legem fieret provinciae commutandae.

但为了让我现在脱离我自身的诉求,请诸位回忆那一年其余的祸害——因为唯有如此,你们才能最容易地看清,共和国向下一任长官们恳求了何等巨大的一切补救力量——请看那大量的法律,既包括已经通过的,也包括那些已张贴公布的。事实上,正是在那些执政官在任期间——我是说他们在沉默中,不,甚至是在赞许中——通过了这些法律:使得监察官的审查权与最神圣官职对共和国至关重要的判决被废除;使得那些旧会社不仅违反元老院决议被恢复,而且由一名角斗士重新编设了无数其他的新会社;使得通过免除六又三分之一阿斯,近五分之一的国家税收被废止;使得加比尼乌斯获得了叙利亚,以取代他背叛共和国时为自己谋得的那片基利基亚,并赋予一个暴食者对同一事项审议两次的权力,在一条法律已通过后凭新法调换行省。

§56

mitto eam legem quae omnia iura religionum, auspiciorum, potestatum, omnis leges quae sunt de iure et de tempore legum rogandarum, una rogatione delevit; mitto omnem domesticam labem: etiam exteras nationes illius anni furore conquassatas videbamus. lege tribunicia Matris magnae Pessinuntius ille sacerdos expulsus et spoliatus sacerdotio est, fanumque sanctissimarum atque antiquissimarum religionum venditum pecunia grandi Brogitaro, impuro homini atque indigno illa religione, praesertim cum eam sibi ille non colendi, sed violandi causa adpetisset; appellati reges a populo qui id numquam ne a senatu quidem postulassent; reducti exsules Byzantium condemnati tum cum indemnati cives e civitate eiciebantur.

我略去那部以一项单一提案便废除了宗教、占卜、官员权力的全部法则,以及有关提案权利与时间之全部法律的法令;我略去国内的一切污点:我们甚至目睹异邦诸族亦被那一年的狂乱所摧残。凭借保民官的法令,佩西努斯伟大的圣母神官被驱逐并被剥夺了神职,最神圣且最古老宗教的圣殿以巨额金钱被出售给布罗吉塔鲁斯——一个配不上那等信仰的肮脏之徒,尤其是他谋求它并非为了崇奉,而是为了玷污;那些甚至从未向元老院提出过此种要求的人被人民封为国王;被定罪的流放者被召回拜占庭,与此同时未经定罪的公民却正被逐出城邦。

§57

​rex Ptolomaeus, qui, si nondum erat ipse a senatu socius appellatus, erat tamen frater eius regis qui, cum esset in eadem causa, iam erat a senatu honorem istum consecutus, erat eodem genere eisdemque maioribus, eadem vetustate societatis, denique erat rex, si nondum socius, at non hostis; pacatus, quietus, fretus imperio populi Romani regno paterno atque avito regali otio perfruebatur—: de hoc nihil cogitante, nihil suspicante, eisdem operis suffragium ferentibus, est rogatum ut sedens cum purpura et sceptro et illis insignibus regiis praeconi publico subiceretur, et imperante populo Romano, qui etiam bello victis regibus regna reddere consuevit, rex amicus nulla iniuria commemorata, nullis rebus repetitis, cum bonis omnibus publicaretur.

托勒密国王——即便他自身尚未被元老院正式宣布为同盟者,但依然是那位处于同等境遇且已从元老院获得该殊荣的国王之胞弟,出身于相同的门第和祖先,拥有同样悠久的盟谊,总之他是一位国王,即便尚非盟友,但也绝非仇敌;他温和、宁静,仰赖罗马人民的权威,在王者的安宁中安享父祖相传的王国——针对这位一无所虑、一无所疑的人,在同一帮党羽的投票支持下,竟提出了一项法案:让他身着紫袍、手持权杖及那些王者标志端坐之时,沦由公共拍卖官宣价拍卖;在惯于将王国归还给战败国王的罗马人民统治之下,一位友邦之王未被指控任何不公,未被追索任何赔偿,便与全数财产一同被籍没充公。

§58

multa acerba, multa turpia, multa turbulenta habuit ille annus; tamen illi sceleri quod in me illorum immanitas edidit haud scio an recte hoc proximum esse dicamus.3 Antiochum Magnum illum maiores nostri magna belli contentione terra marique superatum intra montem Taurum regnare iusserunt: Asiam, qua illum multarunt, Attalo, ut is regnaret in ea, condonaverunt. Cum Armeniorum rege Tigrane grave bellum nuper ipsi diuturnumque gessimus, cum ille iniuriis in socios nostros inferendis bello prope nos lacessisset. hic et ipse per se vehemens fuit et acerrimum hostem huius imperi Mithridatem pulsum Ponto opibus suis regnoque defendit, et a L. Lucullo, summo viro atque imperatore, pulsus animo tamen hostili cum reliquis suis copiis in pristina mente mansit. hunc Cn. Pompeius cum in suis castris supplicem abiectum vidisset erexit, atque insigne regium, quod ille de suo capite abiecerat, reposuit et certis rebus imperatis regnare iussit, nec minus et sibi et huic imperio gloriosum putavit constitutum a se regem quam constrictum videri.

那一年包含了许多惨痛、许多耻辱、许多动乱;然而我甚至认为,完全可以把这桩罪行称作与他们的暴虐施加于我的罪恶最为接近的一桩。我们的祖先曾命令那位在陆海大战中被击败的安条克大帝在托罗斯山脉以内统治:他们从他那里罚没的小亚细亚,则赐予了阿塔罗斯,以便其在其中统治。最近我们自己与亚美尼亚国王提格兰进行了一场艰难而旷日持久的战争,当时他通过侵害我们的盟友几乎用战争来挑衅我们。此人本身性情刚烈,当这个帝国最凶狠的敌人米特拉达梯被逐出本都时,他曾以自己的资源和王国予以庇护;即便在被卓越的人物兼统帅卢基乌斯·卢库鲁斯击溃后,他仍怀着敌意与残部保持着原有的对抗心态。当格奈乌斯·庞培在自己的营帐中目睹他作为哀求者匍匐在地时,却将他扶起,重新戴上他从头上摘下的王冠,并在施加既定约束后命令他继续统治;庞培认为,向世人显明一个由自己树立的国王,其荣耀绝不亚于显明一个被自己戴上镣铐的国王。

语法注3 条
  1. 55consulibus illis—tacentibus dicam? immo vero etiam adprobantibus

    由名词短语 consulibus illis 与现在分词 tacentibus 以及 adprobantibus 构成的独立夺格结构。插入成分 dicam?(“我该说……吗?”)与转折强调短语 immo vero etiam(“不,甚至反倒……”)穿插其中,生动增强了演说者对执政官从默许转为积极附和的控诉语气。

  2. 55ut censoria notio et gravissimum iudicium sanctissimi magistratus de re publica tolleretur

    紧承前文 nam latae quidem sunt(“法律确实被通过了”)的一连串同位/说明性 ut 名词性从句的开端。它与随后的几个从句(ut conlegia... restituerentur, ut... tolleretur, ut Gabinio... daretur 等)共同列举并具体说明了那一年在执政官纵容下通过的各项败坏国法的法规内容。

  3. 58haud scio an recte hoc proximum esse dicamus

    短语 haud scio an 搭配虚拟式现在时 dicamus,构成表示委婉肯定的习语结构(“我倾向于认为……或许可以说……”)。指示词 hoc 指代针对托勒密国王财产的剥夺行径,充当不定式从句 hoc proximum esse 的主语(宾格主语)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi022.humanitext-lat2:54-58