← 西塞罗

为塞斯提乌斯辩护

§50-53

与马略的对比及对流放恶法的控诉

西塞罗引用马略流亡的先例,论证自己的离去是为了保全国家信义,激励罗马青年切勿因其遭遇而放弃保卫共和国的壮志。随后,他痛斥当年执政官的暴行,指出他们如何在未经审判、动用暴力的情况下强行通过了对他流放及私分省份的恶法。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§50

​memineram, iudices, divinum illum virum atque ex isdem quibus nos radicibus natum ad salutem huius imperi, C. Marium, summa senectute, cum vim prope iustorum armorum profugisset, primo senile corpus paludibus occultasse demersum, deinde ad infimorum ac tenuissimorum hominum Minturnensium misericordiam confugisse, inde navigio perparvo, cum omnis portus terrasque fugeret, in oras Africae desertissimas pervenisse. atque ille vitam suam, ne inultus esset, ad incertissimam spem et ad rei publicae interitum reservavit: ego qui, quem ad modum multi in senatu me absente dixerunt, periculo rei publicae vivebam,1 quique ob eam causam consularibus litteris de senatus sententia exteris nationibus commendabar, nonne, si meam vitam deseruissem, rem publicam prodidissem? in qua quidem nunc me restituto vivit mecum simul exemplum fidei publicae; quod si immortale retinetur, quis non intellegit immortalem hanc civitatem futuram?

审判官们,我曾记起那位神一般的人物,为了这个帝国的救亡而与我们生于同一根基的盖乌斯·马略;他在极度衰老之际,在逃脱了近乎正规军队的暴力之后,起初将衰老的躯体浸入沼泽中隐匿,继而投奔明图尔奈最卑微、最贫寒之人的怜悯,接着乘一艘极小的扁舟,避开一切港口与陆地,抵达了阿非利加最荒芜的海岸。他为了不使自己死而无仇,将生命保留给极其渺茫的希望和共和国的毁灭;而我——正如我在离开期间许多人在元老院中所言,我的安危系于共和国的存亡,且由于这个原因,元老院根据决议以执政官的书信将我推荐给异邦诸族——如果我放弃了自己的生命,难道不就是背叛了共和国吗?如今随着我的归来,在这共和国中正与我一同存在着公众信义的典范;若这典范被永恒地保留,谁不明白这个城邦也将永垂不朽呢?

§51

nam externa bella regum, gentium, nationum iam pridem ita exstincta sunt ut praeclare cum iis agamus quos pacatos esse patiamur; denique ex bellica victoria non fere quemquam est invidia civium consecuta. domesticis malis et audacium civium consiliis saepe est resistendum, eorumque periculorum est in re publica retinenda medicina; quam omnem, iudices, perdidissetis, si meo interitu senatui populoque Romano doloris sui de me declarandi potestas esset erepta. qua re moneo vos, adulescentes, atque hoc meo iure praecipio, qui dignitatem, qui rem publicam, qui gloriam spectatis, ne, si quae vos aliquando necessitas ad rem publicam contra improbos civis defendendam vocabit, segniores sitis et recordatione mei casus a consiliis fortibus refugiatis.

因为与诸王、部落、异族的对外战争早已平息,以至于我们对那些允许归顺者能以极大的宽容相待;总之,几乎从未有人因战功而招致公民的怨恨。必须时常抵御的是国内的祸害与胆大妄为公民的图谋,而针对这些危险的解救之道必须保留在共和国之内;审判官们,倘若由于我的死亡,元老院和罗马人民宣示其对我之哀痛的权力被剥夺,你们本会彻底丧失这一解救之道。因此,青年们,注视着尊严、共和国与荣耀的青年们,我告诫你们,并凭我的权利指示你们:如果有朝一日某种必然性召唤你们去抵抗邪恶公民以捍卫共和国,切不可懈怠迟疑,也不可因忆及我的遭遇而逃避英勇的抉择。

§52

​primum non est periculum ne quis umquam incidat in eius modi consules, praesertim si erit iis id quod debetur persolutum. deinde numquam iam, ut spero, quisquam improbus consilio et auxilio bonorum se oppugnare rem publicam dicet illis tacentibus, nec armati exercitus terrorem opponet togatis; neque erit iusta causa ad portas sedenti imperatori2 qua re suum terrorem falso iactari opponique patiatur. numquam autem erit tam oppressus senatus ut ei ne supplicandi quidem ac lugendi sit potestas, tam captus equester ordo ut equites Romani a consule relegentur. quae cum omnia atque etiam multo alia maiora, quae consulto praetereo, accidissent, videtis me tamen in meam pristinam dignitatem brevi tempore doloris interiecto rei publicae voce esse revocatum.

首先,不存在任何人日后会遭遇那类执政官的危险,尤其是如果应得的惩罚彻底偿付给他们的话。其次,如我所期盼的那样,今后绝不会再有任何恶人能够在善人保持沉默的情况下,声称自己是以他们的谋划和相助来攻击共和国,也不会用武装军队的恐惧来威胁身着托加的公民;驻扎在城门边的统帅也绝不会有正当理由任由人们假借他的威慑并加以利用。元老院也绝不会受到如此压制,以至于连祈求和哀悼的权力都没有;骑士阶层也绝不会被如此摆布,以至于罗马骑士会被执政官放逐。尽管发生了这一切,以及我刻意略去不提的其他远为重大的事,但正如你们所见,在经历了短暂的痛苦时光之后,我仍然凭借共和国的呼声被召回了我往昔的尊严之中。

§53

sed ut revertar ad illud quod mihi in hac omni est oratione propositum, omnibus malis illo anno scelere consulum rem publicam esse confectam, primum illo ipso die, qui mihi funestus fuit, omnibus bonis luctuosus, cum ego me e complexu patriae conspectuque vestro eripuissem, et metu vestri periculi, non mei, furori hominis, sceleri, perfidiae, telis minisque cessissem, patriamque, quae mihi erat carissima, propter ipsius patriae caritatem reliquissem, cum meum illum casum tam horribilem, tam gravem, tam repentinum non solum homines sed tecta urbis ac templa lugerent, nemo vestrum forum, nemo curiam, nemo lucem aspicere vellet: illo, inquam, ipso die—die dico? immo hora atque etiam puncto temporis eodem mihi reique publicae pernicies, Gabinio et Pisoni provincia rogata est. pro di immortales, custodes et conservatores huius urbis atque imperi, quaenam illa in re publica monstra, quae scelera vidistis! civis erat expulsus is qui rem publicam ex senatus auctoritate cum omnibus bonis defenderat, et expulsus non alio aliquo, sed eo ipso crimine; erat autem expulsus sine iudicio, vi, lapidibus, ferro, servitio denique concitato; lex erat lata vastato ac relicto foro et sicariis servisque tradito, et ea lex quae ut ne ferretur senatus fuerat veste mutata.3

但为了回到我在这整篇演说中所确立的主题——即在那一年共和国因执政官的罪恶而被各样祸害彻底摧毁——首先,就在对我而言是致命的、对一切善人而言是悲痛的那一天,当我把自己从祖国的怀抱和你们的视线中抽离,因惧怕你们的危险而非我自身的危险,屈服于一个人的狂乱、罪恶、背信、凶器与威胁,并出于对祖国本身的挚爱而离开了对我最为珍贵的祖国之时,当不仅是人们,甚至连城中的屋顶与神庙都在哀悼我那如此可怕、沉重、猝不及防的厄运,你们中无人愿看广场、议事堂乃至青天白日之时——我说,就在那一天;我是说“一天”吗?不,就在同一时刻、同一眨眼之间,针对我与共和国的毁灭之法被提出,而加比尼乌斯和皮索的省份也被提请表决。不朽的神明,这座城市与帝国的守护者和保全者啊,你们在共和国中目睹了何等怪异的乱象,何等的罪恶!一位依据元老院的权威与一切善人共同保卫共和国的公民被驱逐了,而且并非因任何其他罪名,恰恰就是因这一罪名而被驱逐!他更是在未经审判的情况下,凭借暴力、石块、刀剑以及最终被煽动起来的奴隶而被驱逐!当广场被蹂躏、被遗弃、被交托给刺客与奴隶之时,法令被通过了,而且正是为了阻止该法通过元老院曾集体换上丧服的那部法律!

语法注3 条
  1. 50periculo rei publicae vivebam

    periculo 是伴随情况或方式夺格,意为“在共和国处于险境之中”或“冒着共和国的危险”。它表明西塞罗个人的安危与共和国的存亡息息相关,正如元老院在执政官书信中向外邦所强调的那样。

  2. 52ad portas sedenti imperatori

    与格短语,指代当时身为统帅(imperator)率军驻扎在罗马城门(界壕 pomerium 外)的尤利乌斯·恺撒。在句中作 iusta causa 的关涉与格,指当时恺撒大军驻扎城外对城内政治所形成的军事威慑。

  3. 53ea lex quae ut ne ferretur senatus fuerat veste mutata

    由关系代名词 quae 引导的关系从句中嵌套了一个表示否定目的的 ut ne ferretur(“为了不让它被通过”)。从句的主干为 senatus fuerat veste mutata(元老院曾换上丧服)。整句意为“元老院为了阻止其通过而曾集体换上丧服的那部法律”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi022.humanitext-lat2:50-53