← 西塞罗

为塞斯提乌斯辩护

§15-19

克洛狄乌斯的崛起与两位执政官的腐败

在辩护塞斯提乌斯的保民官任期之前,西塞罗详述了前一年因克洛狄乌斯过继为平民而引发的国家灾难,并辛辣刻画了纵容并勾结他的两位腐败执政官加比尼乌斯与皮索的丑恶嘴脸与行径。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§15

​sed necesse est, ante quam de tribunatu P. Sesti dicere incipiam, me totum superioris anni rei publicae naufragium exponere, in quo conligendo ac reficienda salute communi omnia reperientur P. Sesti facta, dicta, consilia versata. fuerat ille annus tam in re publica, iudices,† cum in magno motu et multorum timore intentus est arcus in me unum, sicut vulgo ignari rerum loquebantur, re quidem vera in universam rem publicam, traductione ad plebem furibundi hominis ac perditi, mihi irati, sed multo acrius oti et communis salutis inimici. hunc vir clarissimus mihique multis repugnantibus amicissimus, Cn. Pompeius, omni cautione, foedere, exsecratione devinxerat nihil in tribunatu contra me esse facturum: quod ille nefarius ex omnium scelerum conluvione natus parum se foedus violaturum arbitratus est, nisi ipsum cautorem alieni periculi suis propriis periculis terruisset.1

但是,在我开始论述普布利乌斯·塞斯提乌斯的保民官任期之前,我必须先阐明前一年国家的整个覆舟之难;在收拾这摊残局以及恢复公共安全的过程中,普布利乌斯·塞斯提乌斯的一切行动、言论与谋略都将被发现参与其中。审判官们,那一年在国家中正是如此:在剧烈的动荡和众人的恐惧中,一张弓——正如不明事理之人通常所言——对准了我一人,而实际上是对准了整个国家——这是通过将一个癫狂而自甘堕落、对我满怀愤怒、却更凶残地仇视安宁与公共安全之人过继为平民而发动的。最显赫且在许多人反对之下仍与我最为亲善的格奈乌斯·庞培,曾以一切担保、盟约和诅咒约束此人,使其在保民官任内不对我采取任何行动;然而,那个诞生于一切罪恶污秽之中的恶棍却认为,除非用自身特有的危险去恐吓那位为他人危险作保的人本身,否则自己对誓约的破坏就绝不算充分。

§16

​hanc taetram immanemque beluam, vinctam auspiciis, adligatam more maiorum, constrictam legum sacratarum catenis, solvit subito lege curiata consul, vel, ut ego arbitror, exoratus vel, ut non nemo putabat, mihi iratus, ignarus quidem certe et imprudens impendentium tantorum scelerum et malorum. qui tribunus plebis felix in evertenda re publica fuit nullis suis nervis—qui enim in eius modi vita nervi esse potuerunt hominis fraternis flagitiis, sororiis stupris, omni inaudita libidine exsanguis?—

这只受鸟卜约束、受先人风尚束缚、受神圣法链条禁锢的丑恶凶残巨兽,被执政官凭库里亚法突然释放了——在我看来,这执政官或是受到了恳求,或是如某些人所认为的由于对我心怀忿怒,但他无疑对迫在眉睫的如此巨大的罪恶与灾难一无所知、未加提防。这位平民保民官在颠覆国家上的得逞,绝非凭借他自身的任何力量——因为在此类因兄弟的罪行、与姐妹的通奸以及一切前所未闻的纵欲而气血耗竭之人的生活中,究竟还能有什么力量呢?

§17

​sed fuit profecto quaedam illa rei publicae fortuna fatalis, ut ille caecus atque amens tribunus plebis nancisceretur—quid dicam? consules? hocine ut ego nomine appellem eversores huius imperi,2 proditores vestrae dignitatis, hostis bonorum omnium, qui ad delendum senatum, adfligendum equestrem ordinem, exstinguenda omnia iura atque instituta maiorum se illis fascibus ceterisque insignibus summi honoris atque imperi ornatos esse arbitrabantur? quorum, per deos immortalis, si nondum scelera vulneraque inusta rei publicae vultis recordari, vultum atque incessum animis intuemini: facilius eorum facta occurrent mentibus vestris, si ora ipsa oculis proposueritis.

然而,这确实是国家某种命中注定的厄运,致使那位盲目而狂乱的平民保民官获得了——我该怎么说呢?执政官吗?难道我真要用这个名字去称呼这个帝国的覆灭者、你们尊严的背叛者、所有正人君子的敌人吗?他们竟认为自己被授予那些权标以及最高荣誉与治权的其他标志,是为了毁灭元老院、打击骑士阶层、消灭先祖的一切法令与制度!凭着不朽的神灵起誓,如果你们现在还不愿回忆起他们烙印在国家之上的罪行与创伤,请在心中审视他们的容貌与步态吧:只要你们将他们的面孔呈现在眼前,他们的所作所为就会更容易浮现于你们的心头。

§18

alter unguentis adfluens, calamistrata coma, despiciens conscios stuprorum ac veteres vexatores aetatulae suae, puteali et faeneratorum gregibus inflatus, a quibus compulsus olim, ne in Scyllaeo illo aeris alieni tamquam fretu ad columnam adhaeresceret, in tribunatus portum perfugerat, contemnebat equites Romanos, minitabatur senatui, venditabat se operis atque ab iis se ereptum ne de ambitu causam diceret praedicabat, ab isdemque se etiam invito senatu provinciam sperare dicebat; eamque nisi adeptus esset, se incolumem nullo modo fore arbitrabatur.

其中一人香油流淌,卷发经熨钳烫卷,蔑视着他荒淫勾当的同谋和他早年岁月的旧日蹂躏者;他因普特阿尔和成群的高利贷者而趾高气扬——他当年正是受到这些人的逼迫,为了不至于在那片如同债务斯库拉海峡之处贴附在柱子上,才逃难到了保民官职位的港湾;他鄙视罗马骑士,威胁元老院,在市井暴民中兜售自己,公开宣称自己是蒙他们相救才免于因贿选受审,并声称自己即便违背元老院的意愿也指望从这些人手中获取行省;并且他认为,若未获得行省,自己就绝不可能保全自身。

§19

​alter, o di boni, quam taeter incedebat, quam truculentus, quam terribilis aspectu! unum aliquem te ex barbatis illis, exemplum imperi veteris, imaginem antiquitatis, columen rei publicae diceres intueri. vestitus aspere nostra hac purpura plebeia ac paene fusca, capillo ita horrido ut Capua, in qua ipsa tum imaginis ornandae causa duumviratum gerebat, Seplasiam sublaturus videretur. nam quid ego de supercilio dicam, quod tum hominibus non supercilium, sed pignus rei publicae videbatur? tanta erat gravitas in oculo, tanta contractio frontis, ut illo supercilio annus ille niti tamquam vade videretur.3

另一人,天哪,他迈步时是多么丑恶,多么凶暴,外表看起来多么可怕!你会说自己正注视着古昔那些留着胡须者中的一员,是古代治权的典范,是往昔风骨的化身,是国家的中流砥柱。他粗糙地穿着我们这种平民的、近乎深黑的紫袍,头发蓬乱不堪,以至于人们觉得他简直要从卡普阿(当时他正为了增光自己的肖像雕像而恰恰在那里担任双人官)清除塞普拉西亚香水街。我又何须提及他的眉毛呢?当时在人们看来,那不是眉毛,而是国家的担保!他的眼神中蕴含着如此巨大的庄重,额头的收缩是如此深沉,以至于那一年似乎正倚靠着那道眉毛,犹如倚靠着抵押担保人一般。

语法注3 条
  1. 15parum se foedus violaturum arbitratus est, nisi ipsum cautorem alieni periculi suis propriis periculis terruisset

    副词 parum 带有否定意味(“不足”、“远远不够”)。字面意为“他认为除非用危险恐吓保证人本身,否则自己破坏盟约的程度就还远远不够”,以反讽和夸张的笔法表明他不仅要背信弃义,还要进一步威吓保证人庞培。

  2. 17hocine ut ego nomine appellem eversores huius imperi

    指示代词 hoc 加上疑问语气词 -ne(hocine),后接带有 ut 及虚拟式(appellem)的独立句。这是表达强烈愤慨、拒绝或反讽的感叹性虚拟式(repudiating subjunctive),意为“难道我竟要用这个名称去称呼这个帝国的覆灭者吗?”

  3. 19ut illo supercilio annus ille niti tamquam vade videretur

    动词 niti 要求夺格补足语(illo supercilio,意为“依靠……”)。tamquam vade(vas, vadis 的夺格,“保人”、“抵押担保人”)构成比喻修饰。西塞罗借用法庭法律术语进行讽刺:整整一年似乎都在依赖皮索的那道庄重的眉毛,仿佛依赖一位法定担保人一样。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi022.humanitext-lat2:15-19