- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi022.humanitext-lat2:11-14
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗叙述了塞斯提乌斯在确保卡普阿安全后率军驰援罗马以遏制新任保民官的图谋,随后追上安东尼乌斯的军队并在击溃喀提林中发挥了决定性作用。接着他在赞扬其在马其顿的清廉操守后,决定将演说的重心转向对其保民官生涯的辩护。
atque illis temporibus eisdem, cum iam Capuam metu Sestius liberasset, urbem senatus atque omnes boni deprehensis atque oppressis domesticis hostibus me duce ex periculis maximis extraxissent, ego litteris P. Sestium Capua arcessivi cum illo exercitu quem tum secum habebat; quibus hic litteris lectis ad urbem confestim incredibili celeritate advolavit. atque ut illius temporis atrocitatem recordari possitis, audite litteras et vestram memoriam ad timoris praeteriti cogitationem excitate. Litterae Ciceronis consvlis. hoc adventu P. Sesti tribunorum plebis novorum, qui tum extremis diebus consulatus mei res eas quas gesseram vexare cupiebant, reliquaeque coniurationis impetus et conatus sunt retardati.
正是在那同一时期,当塞斯提乌斯已经使卡普阿摆脱了恐惧,而元老院与所有正人君子在我的领导下,逮捕并镇压了国内的公敌,将罗马城从极大的危难中解救出来之际,我通过信件将普布利乌斯·塞斯提乌斯连同他当时率领的那支军队从卡普阿召回;他在读完这封信后,立即以令人难以置信的神速飞奔至城下。为了使你们能够回想起那个时期的险恶,请听这封信,并将你们的记忆唤醒以沉思过去的恐惧。——执政官西塞罗的书信。 ——由于普布利乌斯·塞斯提乌斯的这一抵达,新任平民保民官们(他们当时在我执政官任期的最后几天,妄图攻击我所推行的政绩)以及该阴谋余党的冲击和企图均被遏制住了。
ac postea quam est intellectum, M. Catone tribuno plebis, fortissimo atque optimo cive, rem publicam defendente, per se ipsum senatum populumque Romanum sine militum praesidio tueri facile maiestate sua dignitatem eorum qui salutem communem periculo suo defendissent,1 Sestius cum illo exercitu summa celeritate est Antonium consecutus. hic ego quid praedicem quibus hic rebus consulem ad rem gerendam excitarit, quos stimulos admoverit homini studioso fortasse victoriae, sed tamen nimium communem Martem belli casumque metuenti? longum est ea dicere, sed hoc breve dicam: si M. Petrei non excellens animus et amor rei publicae, non praestans in re publica virtus, non summa auctoritas apud milites, non mirificus usus in re militari exstitisset, neque adiutor ei P. Sestius ad excitandum Antonium, cohortandum, accusandum, impellendum fuisset, datus illo in bello esset hiemi locus,2 neque umquam Catilina, cum e pruina Appennini atque e nivibus illis emersisset atque aestatem integram nanctus Italiae callis et pastorum stabula praeoccupare coepisset, sine multo sanguine ac sine totius Italiae vastitate miserrima concidisset.
而在人们明白,在最勇敢、最优秀的公民平民保民官马尔库斯·加图捍卫国家的情况下,元老院和罗马人民完全能够仅凭自身的崇高威严,在没有军队护卫的情况下轻易维护那些以自身危险捍卫了公共安全之人的尊严之后,塞斯提乌斯率领那支军队以极快的速度赶上了安东尼乌斯。在这里,我又何须宣称他是以何等手段激励执政官采取行动,给那个或许渴望胜利、却又过度畏惧战事难料与战争偶发命运的人施加了怎样的鞭策呢?细述这些事未免冗长,但我将简要说明这一点:若非马尔库斯·佩特雷乌斯展现出卓越的气魄与对国家的热爱、在国家事务中出众的英勇、在士兵中至高的威望以及在军事事务上惊人的经验,若非普布利乌斯·塞斯提乌斯作为助手协助他激励、督促、指责并推动安东尼乌斯,那么在那场战争中就会给寒冬留下喘息之机;而喀提林一旦从亚平宁山脉的严霜与积雪中脱身,获得一整个夏季的时间,开始预先占据意大利的山道与牧民的圈棚,就绝不可能不付出大量鲜血,也不可能在全意大利不遭受极其悲惨的蹂躏之下倒下。
hunc igitur animum attulit ad tribunatum P. Sestius, ut quaesturam Macedoniae relinquam et aliquando ad haec propiora veniam;3 quamquam non est omittenda singularis illa integritas provincialis, cuius ego nuper in Macedonia vidi vestigia non pressa leviter ad exigui praedicationem temporis, sed fixa ad memoriam illius provinciae sempiternam. verum haec ita praetereamus ut tamen intuentes et respectantes relinquamus: ad tribunatum, qui ipse ad sese iam dudum vocat et quodam modo absorbet orationem meam, contento studio cursuque veniamus.
因此,普布利乌斯·塞斯提乌斯正是怀着这样的气魄走上了保民官之职——请允许我略过马其顿的财务官任期,终于来到这些较近的事务上;尽管他在行省中那非同寻常的清廉操守绝不容忽视,我最近在马其顿还亲眼见到了其留下的痕迹,那绝非为了短暂名声而轻浅留下的,而是为了那个行省永久的纪念而深深铸就的。然而,让我们就此略过这些事,但即便略过也是依依回望的:让我们以饱满的热情与疾速,转向保民官任期——这一职位早已在向我招手,并在某种意义上吸引了我的整篇演说。
de quo quidem tribunatu ita dictum est a Q. Hortensio ut eius oratio non defensionem modo videretur criminum continere, sed etiam memoria dignam iuventuti rei publicae capessendae auctoritatem disciplinamque praescribere. sed tamen, quoniam tribunatus totus P. Sesti nihil aliud nisi meum nomen causamque sustinuit, necessario mihi de isdem rebus esse arbitror si non subtilius disputandum, at certe dolentius deplorandum. qua in oratione si asperius in quosdam homines invehi vellem, quis non concederet ut eos, quorum sceleris furore violatus essem, vocis libertate perstringerem? sed agam moderate et huius potius tempori serviam quam dolori meo: si qui occulte a salute nostra dissentiunt, lateant; si qui fecerunt aliquid aliquando atque eidem nunc tacent et quiescunt, nos quoque simus obliti; si qui se offerunt, insectantur, quoad ferri poterunt, perferemus, neque quemquam offendet oratio mea nisi qui se ita obtulerit ut in eum non invasisse sed incucurrisse videamur.
关于这一保民官任期,昆图斯·霍尔滕西乌斯确实已作了充分论述,以至于他的演说看来不仅包含了对各项罪名的辩护,而且还为青年人开列了投身国政所值得铭记的威信与规章。然而,既然普布利乌斯·塞斯提乌斯的整个保民官任期所支持的别无他物,唯有我的名声与事业,我认为自己必然要论及同样的事务,即便不能作出更细致的辨析,至少也当予以更悲切的倾诉。在这篇演说中,倘若我想对某些人发起更为猛烈的抨击,有谁会不允许我以言论的自由去痛斥那些曾因犯罪的狂暴而侵害我的人呢?但我将克制行事,宁愿服务于这位当事人的危局,而非我个人的悲痛:如果有人暗中反对我们的安全,就让他们隐匿吧;如果有人在某个时候做过某些事,而今同样保持沉默与安宁,我们也将予以忘却;如果有人主动挑衅、展开攻击,只要尚能容忍,我们都将忍耐;而我的演说绝不会触犯任何人,除非有人主动迎上前来,以至于我们看来并非对其发起侵犯,而是迎面撞上了他。
- 12per se ipsum senatum populumque Romanum sine militum praesidio tueri facile maiestate sua dignitatem eorum qui salutem communem periculo suo defendissent
该句为带宾格的动词不定式结构(ACI),作非人称被动动词 est intellectum 的真正主语。senatum populumque Romanum 为不定式的逻辑主语,tueri 为不定式动词,dignitatem eorum... 作其直接宾语。前面插入的独立夺格结构 M. Catone ... defendente 则交代了这一认识得以成立的背景情境。
- 12datus illo in bello esset hiemi locus
此为与过去事实相反的虚拟条件句(由条件从句 si M. Petrei non... exstitisset, neque... fuisset 引导)的归结从句。此处出现倒装(hyperbaton),助动词 esset 位于分词 datus 之后、主语 locus 之前并置于句首附近,强调了当时局势险些成为现实的紧迫性。
- 13ut quaesturam Macedoniae relinquam et aliquando ad haec propiora veniam
该 ut 从句从属于主句 hunc igitur animum attulit ad tribunatum P. Sestius。它并非表示塞斯提乌斯行动的目的,而是修饰演说者本人的言说意图,属于副词性陈述修饰用法(意即“为了略过马其顿财务官任期而最终来到这些较近的事务上[我简短概括道]”)。
